Text List

Quaestio 2

Quaestio 2 (9)

Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae

QUAESTIO IX.

An Angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae ?

D. Thom. 1. part. quaest. 56. art. 3. D. Bonavent. 2. dist. 3. quaesl. 2. art. 2. Henric. quodi. 3. q. 1. et quodl. 4. quast. 7. Vasq. 1. part. dist. 134. cap. 3. Durand. quaest. 3. prologi. Capreol. 1. dist, 3. quaest. 2. ort. 3. Occham quest. 1. prol. art.5. Bassol. ibi art.2. Major hic quaest. 5. con. 5. et quast. 3. prol.

Secundo quaero de intellectione Angeli aliorum a se; et primo, an Angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinze?

Quod non, quia aut esset per essentiam divinam, aut per speciem essentic ; non per essentiam, quia tunc esset naturaliter beatus, quod non potest competere creature; non per speciem, quia essentia divina est intimior intellectui quam sit 1sfa specles; igitur superfluit ibi ponere speeiem, quin essentia divina potest iba. eflicacius per se facere illud, propter quod ponitur apecies, quam ipsas species. Philosophus cliam in Jd. de Anim, non vilebsr assignare speciem mecessariam, nisi quin objecb:m non est per se in anima; Lepis, inquit, ne ext ix anime, aed apeceer fopidiz, quare, ete.

Contra, vel igitur Angelus nullam notitiam haberet essent. divins», et tunc frustra esset sibi datum illud pracceptum vere: Jiiligex doom. Aem. 2mm, et e»lera ; feustra enim proeeipitur illius di leetio quod omnino ignornter ; vel tantum haberet notitiam confusam istius essentim, et Lune videtur intellectus iste esse possibilis, sscut noster, qui potest procotere a confuso sd distinctum, quod videtur inconveniens.

SCHOLIUM.

Set/altia D. Thon» € Henri negarsiasm Angelis netitism dpoti notar vel. dabitom (xw spec divite essi. Itcarieos ait habere Asgelum tartum eenfuram Dci 26» tire. D. Tace. 1. part. quaest, M. art. 3. dat ei mediars Dei eognilioaem [nter beats e! eare quaero ros Der oreatemat acquirimas, 4Looss quod Asgeles per » ut pec imagizen Dum cogEeeal; rvjic Henr»am, quia »equeretur secandam «uz, nullam ha: bere Asgelom neatitisan Dt, otiara e»osfasare, megat eaim wulvocaliopera [«o et. «reati», 4o quo 1. dist, 3. q. 1. a nam. 5. et dis, 3. q» posultim.

Hic concordant (2) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter. Probant primo sic: omnis propria ratio intelligendi nliquod objectm per adsequationem, reprosentat ib | 1ud objectum ; nolla. autem species T: vel essentia creata potest adi. 2 mwiquate repraesentare efliziem divi- €» nam increatam. Minor patet, tum ; quin quodlibet tale est finitum, objectum autem inünitum ; finiti autem sd inünitem nulla est proportio; igitur, eto, bam, quia species crenta unius rei magis assimilatur alteri rei ereatze. quam Deo, quin utrumque finitum; distinctius igitur repraesentat ereaturam quam Deum, et per consequens non esb propria ratio distinete cognoscendi Deum, sive intelligendi; igitur, etc.

Item, ratio formalis, secundum quam eognoseitur objectum, debet espe determinata, sicut et. ipsum objectum, alins non magis reprsesentaret lioc objectum quam illnd ; goi Deus ext maxime indeterminaLas, sicut dicit Augustinus 8. de Trinit, igltur, etc.

Praeterea illa species, per quam . cogmoscitur, esset magis imngo quam Angelus, vel anima in se, quod est contra. Augustinum, qui dicit quod eo alqm est imago Di, qwo perlicegee cujus cis potest ; magis autem potest Angelus, vel anima, case Dei particeps naturaliter quam species, quia non est expax Dei sicnt Angelus : igitur etc.

Prosterea, si species divinm essentim esset in intellectu Angeli, igitar Anzelus naturaliter eognosceret non solum essentiam, sed. personarüm Trinitatem ; consequens videtur falsum, eum haae Trinitas non sit ibi nisi ratione infinitatis,

Prmteres, si illa species esset in intellectu. unius benti vel Angeli, posset alius Angelus naturali acumine intellectus sui istam speciem videre ; et cum illa sit repreesentativa essentiae, et eorum quae sunt in essentia, tunc naturaliter iste Angelus videns speciem, omnia hzee videret, quod est impossibile, quia tantum ipse tunc videret naturaliter, quantum nos per fidem; igitur, etc.

Istam negativam tenendo si qucris per quid affirmative cognoscit? Respondetur, quod Angelus non cognoscit essentiam divinam naturaliter per aliquam speciem, neque per aliquam speciem inferiorem, neque per aliquam superiorem, sed per essentiam suam propriam, quia ipsa essentia Angeli est imago Dei, et similitudo; unumquodque autem cognoscitur per suam similitudinem ; igitur AÁngelus per essentiam suam cognoscit essentiam divinam, est enim Angelica natura quoddam speculum, divinam similitudinem repraesentans, eto.

Contra primum, (b) qui posuit istas rationes ad istam conclusionem negativam, arguitur sic: Quia ex eisdem posset probari, quod per nullum repraesentativum creatum Angelus eognoscit naturaliter essentiam divinam, et per essentiam non cognoscit secundum eum, quia nulla creatura potest naturaliter videre illam essentiam, etex hoc videtursequi quod nullam notitiam naturalem potuit Angelus habere de illa essentia. Non enim de ea distincte et in particulari aliquid videtur, quia hoc non videtur possibile, nisi per essentiam, vel per aliquod reprsaesenta- tivum distincte, quorum utrumque negatur; non autem indistincte sive in aliquo priori conceptu communiori, qui non sit proprius isti essentiae, quia omnem conceptum communem univocum isti essentiae et alii, negat iste. -

Praeterea, essentia divina, secundum istum, nata est tantum facere conceptum unum realem in intellectu divino, ita quod nullus alius habetur de ea, nisi per intellectum negotiantem; igitur ista essentia nata est facere tantum per se conceptum unum realem in quocumque intellectu. Probatio consequentiae: omnmnis conceptus, quia natusest haberi et etiam causari virtute hujus essentiae in aliquo intellectu, est natus haberi virtute ejus in intellectu comprehendente ipsam; talis est divinus intellectus, igitur ;et ultra sequitur quod conceptus nullus realis possit haberi de ista essentia, nisi unus. Probatio istius consequentiae, quia omnem conceptum realem, quem potest aliquis intellectus habere de ista essentia, ipsa potest causare, alioquin non esset perfecta in ratione objecti, quia illud, quod est in ratione objecti imperfectissimum, potest causare omnem conceptum de se causabilem ; et tunc sequitur ultra, quod vel intellectus Angeli habebit istum unum conceptum, undecumque causetur, vel omnino nullum habebit; illum autem habere non poterit, nisi vel cognosceret per essentiam vel per propriam rationem repreesentantem, quare nullum habebit.

SCHOLIUM.

Rejicit sententiam D. Thome, primo, quia Angelus tantum discursive cognosceret Deum, quod est contra ipsum 1. p. q. 58. a.3. de quo Scot. infra d. 7. q. un. 8 contra conclusionem, et q. 3. prol. q. 4. later. Secundo, nihil causat distinctam notitiam alterius nisi contineat illud vel includat virtualiter. Tertio, notitia discursiva supponit notitiam illius de quo discurritur.

Contra secundum, (a) qui ponit, quod Angelus intelligit illam es-. sentiam per seipsum inquantum est ; imago Dei, licet imago quae est tantum ratio cognoscendi, repraesentet , non ut cognita, sicut est de specie , visibili in oculo, et de specie intel-.- lhngibili in intellectu, quae repre-: sentat objectum immediate absque : discursu; tamen illa imago por quam non cognoscitur illud, cujus est, nisi u£ per speciem cognitam, non est ratio cognoscendi illud, nisi tantum per discursum, sicut diseurritur a eognito ad incognitum. Sed essentia Angeli tantum potest poni imago secundo modo, et non primo modo; non igitur per illam imaginem cognoscit Angelus essentiam divinam nisi discurrendo, quod est inconveniens, quia secundum eos, Angelicus intellectus non discurrit.

Praeterea (b) omnis discursus praesupponit notitiam illius simplieis, ad quod discurritur; igitur si per illam essentiam cognitam, habetur notitia de essentia divina - per discursum, oportet praehabere conceptum simplicem de essentia divina, et. tunc illius quaerenda est ratio alia prior.

Confirmatur etiam, (c) quia nullum objectum facit distinctam notitiam alterius objecti, nisi includat in se virtualiter illud aliud objectum, quia unumquodque sicut se habet ad esse, sic ad cognosci; quod igitur non includit aliud virtualiter in entitate, non includit illud in eognoscibilitate. Sed essentia Angeli non includit virtualiter essentiam divinam sub illa ratione distincta: igitur non esi ratio cognoscendi eam distincte sub aliqua ratione.

SCHOLIUM.

Premissa et explicata divisione notitiae in abstractivam et intuitivam, de qua 1. dist. n q. 2. et d. 8. penult. et 3. d. 14. et 4. de 49. q. 12. Plutar. Doctor datam fuisse Angelo speciem abstractive repraesentantem Deum distincte, et non tantum confuse, quae qiodammodo esset naturalis et supernaturalis, probat. Primo, quia videtur ante lapsum hominem habuisse aliqualem notitiam Dei distinctam, ita Rubion 2. d. 23. q. 4. Major. ibld. q. 1. Tostat. in c. 2. Gen. q. 501. Pitigian. ibi fol. 415. c. 1. Secundo, Paulus recordando visa in raptu, habuit aliquid quo distincte Deum recordabatur. Tertio, Augustinus ponit Angeli cognitionem creaturarum in Verbo, seu matutinam priorem respective, seu in proprio genere; ergo secundum eum prius novit Verbum distincte quam creaturas propter haec ; ait Scotus videri rationabile talem speciem datam Angelo, de quo tamen nihil est certum.

Ad quaestionem igitur (a) respondeo aliter. Primo distinguendo dc dupliei cognitione. Potest enim aliqua esse cognitio objecti, secun dum quod abstrahit ab omni existentia actuali, et potest esse aliqua ejus, secundum quod existens, e£. secundum quod praesens in aliqua existentia actuali.

Ista distinctio probatur per ra- 3 tionem, et per simile. Primum patet ex hoc quod possumus habe- , re notitiam de aliquibus quidditatibus; scientia autem est objecti, (b secundum quod abstrahit ab existentia actuali, alioquin scientia posset quandoque esse, et quandoque non esse, et ita non esset perpetua, sed corrupta re, corrumperetur scientia illius rei, quod falsum est. Secundum probatur, (6) quia quod est perfectionis in po-: tentia inferiori, videtur eminentius esse in superiori, quae est ejusdem generis; in sensu autem, qui est potentia cognitiva inferior intellectu, perfectionis est, quod est cognitiva rei secundum quod in se existens est, et secundum quod est praesens secundum existentiam suam; igitur hoc esi possibile in intellectu qui est suprema vis cognitiva; igitur potest habere cognitionem rei secundum quod praesens.

Et ut brevibus utar verbis, primam voco abstraetivam, quae esi ipsius quidditatis secundum quod abstrahitur ab existentia actuali, et non existentia. Secundam, seilicet quae est quidditatis rei seeundum ejus existentiam actualem, vel quae est praesentis secundum talem existentiam, voco cognitionem intuitivam, non prout inLuitiva distinguitur contra diseursivam, quia sic aliqua abstractiva esset intuitiva. sed simpliciter intuitiva, eo modo quo dicimum intueri rem, sicut est in se.

Istud etiam secundum (d) membrum per haec declaratur, quod non expectamus cognitionem dc Deo, qualis posset haberi de eo, ipso (per impossibile) non existente, vel non praesente per essentiam, sed expectamus intuitivam, quae dicitur facie ad faciem, quia sicut sensitiva est facialis, scilicet rei, secundum quod est, praesentialiter existens, ita et illa quam expectamus.

Secunda declaratio (e) hujus distinctionis est per simile in potentiis sensitivis, aliter enim potentia vel sensus particularis cognoscit objectum, aliter phantasma. Sensus enim particularis est objecti, secundum quod est per se vel in se existens; phantasma cognoscit idem secundum quod est praesens per speciem, quae species posset esse ejus, licet non esset existens vel praesens, ita quod cognitio phantastica est abstractiva respectu sensus particularis, quia quae sunt dispersa in inferioribus, quandoque sunt unita in superioribus; ita isti duo modi cognoscendi qui sunt dispersi in potentiis sensitivis propter organum (quia non est idem organum, quod est bene receptivum, et quod est bene relentivum), uniti sunt in intellectu, cui ut uni potentis, potest uterque actus competere.

Hac distinctione praemissa (f) ad quaestionem respondeo, quod licet. secundum communiter loquentes non posset Angelus ex puris naturalibus, habere cognitionem Dei intuitivam, de qua in quarto lib. tamen non videtur necandum, quin possit naturaliter habere cognitionem ejus abstractivam, hoc modo intelligendo, quod species aliqua distincte reprsesentet istam essentiam, licet non repraesentetffeam ut in se praesentialiter existentem. Bene quidem possibile est habere cognitionem distinctam, licet abstractivam ; nam abstractiva distinguitur in confusam et distinctam, penes rationem aliam et aliam cognoscendi; et istam talem speciem repraesentantem essentiam divinam intellectui Angelico, non videtur inconveniens ponere intellectui Angeli inditam esse a principio, ita quod licet ipsa non sit naturalis intellectui hoc modo, quod iste intellectus possit ex naturalibus suis eam acquirere, neque etiam, quod possit eam habere ex actione alicujus objecti agentis naturaliter, quia non potest eam habere pressentialitate alicujus objeeti finiti moventis, nisi essentiae divinae tantum, qua nihil aliud a se causat naturaliter naturali causatione, tamen sicut perfectiones datae Angelo in sua prima creatione, licet, non necessario sequantur naturam ejus, dicerentur naturales, distinguendo contra mere supernaturales, (scilicet et gratise et glorie, ita ista perfectio data intellectui Angelico, qua essentia divina esset ei praesens distincte, licet abstractive, potest dici naturalis, et ad cognitionem naturalem Angeli pertinere, ita quod quidquid cognoscit Angelus de Deo, virtute hujus speciei, aliquo modo cognoscit naturaliter, et aliquo modo non naturaliter. Naaturaliter, inquantum ista non est principium gratuiti actus, nec gloriosi. Non naturaliter (g) autem, quantum ad istam non posset pertingere ex naturalibus, neque aliqua actione naturali.

(h) Quod autem species poni debeat, distincte repraesentans essentiam divinam, licet abstractive, persuadetur primo sje : quia beatitudo naturalis Angeli excedit

naturalem beatitudinem hominis, etiamsi fuisset in statu innocentie tam Angelus quam homo per quamtumeumque Lempus; igitur cum homo pro statu naturae lapse possit habere cognitionem de ultimo fine in universali, et volitionem consequentem, et pro statu innocentiae habere potuerit aliquo modo notitiam distinclam, et volitio summi boni sequatur cognitionem ultimi veri; sequitur, ut sic, quod in tali cognitione et volitione summi boni distincte, possit haberi major beatitudo ab Angelo quam ab homine.

Secundo modo persuadetur (1) per hoc, quod aliquis raptus videns transitorie essentiam divinam, cessante isto actu videndi, potest habere memoriam objecti, et hoc sub ratione distincta, sub qua erat objectum visionis, licet non sub ratione praesentis actualiter, quia talis praesentia non manet post actum in ratione cognosoibilis; igitur per aliam rationem perficientem intellectum talem, potest objectum istud isto modo objective esse praesens. Et ita non est contra rationem essentiae, quod species illius sit in aliquo intellectu distincte repraesentans eam ; igitur nec videtur talis species neganda ab intellectu perfectissimo creato, nihil enim videtur debere negari ab intellectu summo creato, quod non repugnat alicui intellectui creato in naturalibus, quia non est perfectio excellens nimis.

Assumptum potest probari per , raptum Pauli, qui transeunte isto raptu, recordabatur illorum visorum, secundum quod ipse scribit v ad Corinth. Scio hominem in Christo G ante annos quatuordecim sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit, etc. et audivit arcana. verba, quae non licet homini loqui. Quod autem post raptum posset species objecti distincte manere, videtur, quia hoc est perfectionis in intellectu, quia potest conservare speciem objecti, cessante praesentia objecti.

(k) Tertio persuadetur propositum, quia secundum Augustinum 4. super Gen. 93. dies illi sex non erant in successione temporis, sed in cognitione Angelica creaturarum ordinem naturalem habentium, ita quod prius naturaliter novit Angelus creaturam in Verbo, secundo in genere proprio; et non stando ibi, rediit in Verbum, laudans ipsum ex opere suo, et in illo iterum vidit rationem sequentis creaturae naturaliter, ita quod quando Deus dixit : Fiat lur, vidit Angelus se in Verbo esterno, eum facta est luz ; et cum factum. est. vespere, vidit se in genere proprio; et cum factum est vespere et mane dies unus, ex se exsurrexit in laudem Dei, in quo vidit se cundam creaturam, ita quod iste visio erat terminus praecedenti: dici, inquantum ex cognitione creaturse prime in Verbo, surrexit. in cognitionem Verbi, imo requies omnium creaturarum in primo artifice et opifice; ita distinguit Augustinus singulos dies usque ad diem septimum, cujus erat mane ultimae creature in Verbo, et non sequebatur vespere) eterat principium sequentis dici, inquantum vidit illam creaturam in genere proprio.

Et licet ipse illam cognitionem rerum in Verbo posuerit cognitionem beatificam, sicut apparet ibi in principio 22. cap. Cum sancti Angeli semper videant faciem Dei, Verboque ejus unigenito sicut Patri. aequalis est, perfruantur in ipso Verbo Dei, prius noverunt creaturam wniversam, in qua ipsi principaliter sunt. conditi ; perfruitio igitur, pertinet ad beatitudinem. Similiter in eodem cap. Tunc nox ad diem pertinet, non dies ad noctem, cum sublimes et sancti. Angeli illud, quod creaturam in ipso creatore noverunt, referunt in ipsius honorem et amorem, in quo aeternas rationes, quibus creata. est, contemplantur, eaque concordissima contemplatione sunt unus dies, quem fecit Dominus, cui conjungitur Ecclesia ex hae. peregrinatione liberala, ut et nos. exuItemus et. letemur in eo.

(m) Potest tamen probari ex dictis ejus, quod haec cognitio, qua) vocatur communissime cognilio matutina, sit naturalis, et non praecise beatifica, quia secundum eum, iste ordo erat in cognitione Angelica, creature post creaturam, quod prius naturaliter pracessit cognitio Angelica creaturarum in Verbo cognitionem earum in genere proprio; factis autem creaturis in genere proprio, sta. tim potuit Angelus cognitionem earum habere in genere proprio, igitur omnes istae cognitiones in Verbo praecesserunt naturaliter cognitionem creaturarum in genere proprio ; omnes igitur secundum eum, erant simul producto, igitur cognitio ista in Verbo naturaliter praesecessit productionem earum in genere proprio. Sed tunc erant Angeli in statu innocentiae, et non beati, quia aliqua morula fuit inter creationem GU: lapsum. eorum» erat: igitur aliqua cognitio Angelorum matutina, scilicet. creaturarum in Verbo existentium in naturalibus, aut saltem non beatorum, et ita videtur quod oporteat dare distinctam cognitionem Angeli stantis in cognitione naturali, vel in gratia, quia alias in ipsa causa praecise cognita non posset prius cognoscere creaturas, et effectus ordinatos, quam in genere proprio;nam ratio cognoscendi rem confuse, non est ratio cognoscendi eam distincte, et effectus ordinatos.

Et si objiciatur (n), quomodo potuit in Verbo non intuitive, sed abstractive cognito, alia. cognoscere, respondeo, tota scientia naturaliter est nunc de passionibus abstraetive per intellectum, ita quod non tantum subjectum intuitive cognitum, sed etiam abstractive, est illud in quo cognoscitur passio.

Dico igitur breviter ad quaestionem, quia non habemus regulam de intellectu Angelico, neque enim possumus attribuere illi omnem perfectionem, quae est in intellectu simpliciter, neque tantam 1mperfectionem, quantam experimur in intellectu nostro, quia rationabile. est illi attribuere omnem perfectionem, quae convenit intellectui creato; et nulla repugnantiia occurrit, (quod intellectus creatus habeat talem cognitionem per speciem distincte repreesentantem divinam essentiam, dum tamen non intuitive; ideo hoc videtur rationabile concedere.

(o) Ad rationes pro prima opinione quae improbant istam speclem. Ad primam dico, quod non videtur esse proprium vocabulum, loquendo de Deo, hoc vocabulum effigies ; forte enim effigiatum non dicitur aliquid proprie, nisi quod est figuratum, sed utendo propriis verbis, si accipiatur ista propositio: omnis propria ratio intelligendi: , aliquod objectum per adeequationem, repraesentat illud. objectum ; dico quod hie potest intelligi adaequatio simpliciterentitatis ad entitatem, vel adaquatio secundum proportionem reprssentantis ad repraesentantem absolute. Vel tertio modo (p) per adsequationem secundum proportionem, non absolute, sed per comparationem ad actum talem, sicut materia dicitur adaequari forme secundum proportionem, licet non secundum entitatem, pro eo quod eorum entitates sunt insequales ; tamen ista est perfectibilis sicut illa est perfectiva, hoc est, quod tantum ista repraesentat, quantum est reprsssentabilis, puta quod istud repraesentat obiectum ita »nerfe- ctum et ita perfecte, sicut ipsum apprehenditur a potentia per talem actum, per quem repraesentatur.

Primo modo, universaliter nul- j lum per se repraesentans (quod, est ratio reprsesentandi, et non cognitum) adaequatur illi quod re-' praesentat, sed deficit, sicut patet de albedine et specie albi. Secundo modo aliqua ratio reprsesentat per adaequationem, sicut species perfectissima — albi repreesentat illud album, et ipsa est ratio quasi comprehensive videndi album illud. Tertio modo, quaeecumque albi species etiam in oculo czecutiente, licet non ita perfecte repreesentet album sicut esset repraesentabile, tamen perfecte repreesentat illud per comparationem ad actum sequentem, quia ita perfecte reprasentat, sicut requiritur ad habendum talem actum circa objectum.

Ad propositum igitur dico, quod nulla species per adsquationem. potest repraesentare essentiam. divinam secundo modo, nec etiam. primo modo, quia illa essentia, qua comprehensibilis est. ab intellectu suo, non potest comprehendi nisi per essentiam, ut per, rationem, sed tertio modo, comparando ad intellectum creatum, aliquo modo potest habere speclem, qua scilicet ita perfecte illam essentiam repraesentat, sicut actus talis intellectus attingit.

Cum probatur minor, primo per illam infinitatem, dico quod sicut actus finitus potest habere obje-! clum ex parte sui infinitum, et tamen actus immediatius attingit obiectum quam speeies. ita speeies potest repraesentare objectum infinitum sub ratione infinita, non tamen ipsa est adeequata in essendo, nec cognoscendo simpliciter, quia ipsa non est principium comprehendendi.

Ad aliam (q) probationem de specie unius creaturae respectu alterius, dico quod similitudo naturalis in essendo, non est per se ratio repraesentandi unius respectu alterius, quia hoc album quantumcumque simile sit alteri albo, non est ratio repraesentandi illud. Species autem, quae multo minus est in entitate naturali, similis huie, est repraesentativa ;ita hic, licet species propter suam finitatem in entitate, et in essendo, plus conveniat cum essentia creata quam cum essentia divina, non tamen plus convenit cum ea, convenientia proportionis, quae est repreesentantis ad repraesentatum.

Ad secundum (r) dico, quod determinatio in objecto potest intelligi duobus modis: uno modo ad singularitatem per oppositum indeterminationis universalis ; alio modo determinatio ad certum gradum participatum per oppositum ad illimitationem istius quod partieipatur. Primo modo determinatio in objecto non impedit intellectionem summi boni, quod Deus est, imo est ipsum summum bonum, quod de se singularitas quadam est. Secundo modo impedit, quia non est bonum secundum aliquem gradum determinatum, sed absolute bonum participabile ab omnibus gradibus, licet Augustinus dicat de hoc bono, et illo bono, forte singularibus bo- nis, quae occurrunt anime : Tolle hoc et tolle illud, et vide ipsum bonum si potres, etc. Non tamen intelligit hie, nisi quia ista bona particularia includunt limitationem, qua limitatione remota et ablata, statur in illimitatione boni in communi, et in hoc intelligitur Deus: in universali, ut dictum fuit inr primo lib. dist. tertia ; vel ulterius statur in bono universalissimo secundum perfectionem, et tune intelligitur Deus magis in particulari, et illud bonum nec est hoc, nec illud per ablationem gradus boni * limitantis.

Ad tertium dico, (f) quod imago uno modo accipitur pro similitudine praeceise imitante, sive repraesentante, quia non repreesentat quia cognita, sed praecise quia ratio cognoscendi. Alio modo, imago accipitur pro imitante ali-, quid, quod est aliud a se, et repressentat, quia cognitum. Primo : modo, species albi in oculo est imago ; secundo modo, statua Herculis est imago ejus. Primo modo, ista species Dei in Angelo magis est imago quam Angelus; secundo modo, Angelus est imago, et ad istam imaginem pertinet similitudo aliquo modo naturalis in existendo, et consistit in proposito aliqualiter in hoc, quod anima habet trinitatem et unitatem aliquo modo, sicut essentia divina habet, et illa similitudo concurrit ad rationem beatificabilis. Licet igitur species divina repraesentet distinctius — essentiam — divinam quam Angelus, tamen Angelus esi, magis imago, prout imago est aliquid simile magis in natura, habens actus similes illis actibus, qui ponuntur in trinitate, cui, ex hoc quodhabet tales actus, convenit esse capax istius, cujus est imago ; et hoc per ista media, scilicet similitudinem naturalem in actibus convenit imagini Dei, prout Augustinus loquitur de ea, quod sit capax ejus, et particeps esse possit.

Ad aliud posset dici, (t) quod licet illa species in intellectu Angeli, Sit. ratio distincte cognoscendi essentiam divinam, non tamen est ratio distincte cognoscendi modum istius essentiae in suppositis, sicut etiam in nobis distincte coenosci potest aliaqua quidditas creata, licet. non cognoscatur in quibus suppositis sit, vel qualiter sib dn eis.

Et si objicitur (u) contra istud, quod quando supposita sunt in natura ex naturali necessitate intrinseca, quod est ratio distincta cognoscendi naturam, erit ratio distincte cognoscendi supposita ista in natura; et tunc videretur, quod Angelus posset cognoscere naturaliter essentiam divinam in tribus suppositis, pro eo quod posset naturaliter cognoscere in primo supposito esse memoriam infinitam, productivam alterius suppositi, et in duobus esse voluntatem infinitam, productivam alterius suppositi. Posset dici, (v) quod illa cognitio non esset mere naturalis, quia ad eam non posset Angelus naturaliter attingere ex naturalibus suis, neque ex causis necessariis alicujus » naturaliter agentis, ita quod licet Angelus habens speciem essentiae divinae posset naturaliter uti ea, tamen ipsa species est a causa supernaturali et supernaturaliter agente.

Contra istud objicitur, (x) quia quodlibet etiam aliud a Deo naturaliter cognoscit, licet illas alias species recipiat a Deo supernaturaliter imprimente. Posset dici, quod illas alias species posset habere ab illis objectis in se, nullis aliis ab ipsis agentibus requisitis; sed nullo modo posset habere illam speciem distinctam respectu essentiae divinae, nisi ab ipso imprimente, et hoc non naturaliter, sed supernaturaliter.

Ad ultimum dico, (y) quod si teneatur, quod Angelus beatus non videt per istam speciem, tunc nec alius videns eam in intellectu ejus, videbit per eam supernaturalia. Si autem ponatur, quod ista sit ratio ipsi intellectui ut in quo videndi Trinitatem , potest concedi quod etiam alii videndi sit ratio, quia etiam et alius habet in se similem speciem videndi, et tunc oportet dicere, quod visio est naturalis uno modo, et non alio modo, sicut est expositum in responsione praecedenbe.

(z) Ad aliud pro opinione seeunda, quod Angelus est imago, dico1 quod sequivocatur de imagine, quia non est talis imago, quae sit praecise ratio eognoscendi, non ut cogenita, sed est imago habens similitudinem naturalem aliquo modo in cognoscendo, et in ratione coenoscendi, ut cognita, et praeter omnem talem ceognoseendi rationem, quae est ratio inquantum cognita, oportet ponere aliam praosuppositam diseursui ab ipsa.

Ad rationes principales, patet quomodo Angelus potest per specles distincte cognoscere essentiam divinam. Et cum objicitur, quod essentia secundum seipsam, est intimior intellectui, quam ipsa species, dico quod propter istam intimitatem, posset causare immediate illum actum, quem causat species, non tamen iste actus esset in potestate Angeli, sicut nee ipsa causa causans ipsum; el sj quandoque cessaret ab actu, non posset istum actum iterum habere, nisi ab essentia illa causante illum actum, quod non esset in potestate ipsius Angeli. Ut igitur iste actus, non necessario perpetuus, sit in potestate operantis, ponitur species, per quam possit perpetuo distincte cognoscere Deum. Per hoc patet ad secundum, scilicet quod non tantum propter hoc, quod objectum sit praeesens animae, est species in anima, sed etiam ut actus sit in potestate operantis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2