Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum per se obiectum fruitionis sit ultimus finis?
Circa distinctionem primam, in qua Magister tractat de frui et uti, quaero primo de objecto ipsius frui, et primo : utrum per se objectum fruitionis sit finis ultimus?
Et arguitur (b) quod non, quia secundum Augustinum 83. Quaest. q. 30. "Fruendum est bonis invisibilibus" sed plura sunt bona invisibilia ; ergo non est fruendum tantum ultimo fine. frui etc
Item, capacitas fruentis est finita,quia natura subjecti est finita; ergo capacitas illa potest satiari aliquo objecto finito, sed fruendum est quocumque satiante capacitatem fruentis ; ergo, etc.
Item, aliquid est majus capacitate animae ut Deus, qui sufficit sibi ipsi; et aliquid est minus capacitate ejus ut corpus; ergo aliquid est medium, scilicet aequale capacitati ejus; illud erit minus Deo, ergo, etc.
Item, firmius assentit intellectus alii vero quam primo vero ; ergo a simili, intensius potest voluntas assentire alii bono quam primo bono.
Item, quaecumque forma naturalis satiat capacitatem materiae; igitur quodeumque objectum satiat capacitatem potentiae. Conse- quentia probatur, quia potentia per formam in ipsa receptam respicit objectum, et ita si forma una recepta satiat appetitum intrinsece, sequitur quod objectum quod respicitur a potentia per istam formam, etiam satiat appetitum extrinsece seu terminative. Antecedens probatur, quia si aliqua forma non satiaret ; ergo stante ista forma, materia inclinaretur ad aliam naturaliter, et per consequens sub ista quiesceret violenter, nam quodeumque prohibens aliquid ab illo ad quod est inclinatio ipsius, est violentum sibi, sicut apparet de quiete gravis extra locum suum.
Ad oppositum est Augustinus, primo de Doctr. Christiana cap. 1. "Res quibus fruendum est, sunt Pater, Filius et Spiritus sanctus et hi tres sunt una res; ergo", etc.
Ad istam quaestionem primo distinguam de fruitione ordinata et in communi sumpta. Secundo dicam de objecto fruitionis ordinatae. Tertio de objecto fruitionis in communi. Quarto quomodo sit intelligendum fruitionem esse circa finem, sive vere ultimum ut in secundo articulo, sive non vere ultimum ut in tertio articulo.
De primo dico, quod fruitio in communi excedit fruitionem ordinatam, quia quandocumque potentia non determinatur ad actum ordinatum ex se, actus ejus in communi universalior est actu ejus ordinato; voluntas autem non determinatur ex se ad fruitionem ordinatam, quod patet, quia "summa perversitas est in fruendo utendis", secundum Augustinum 83. quaestionum, q. 30. ergo, etc. Est autem fruitio ordinata, qualis nata est esse recta, quando scilicet ordinatur secundum circumstantias debitas; fruitio autem in communi est, sive habeat illas circumstantias, sive non.
Quantum (a) ad secundum videtur esse opinio Avicennse quod ordinata fruitio potest esse circa aliud a fine ultimo, quod probatur ex dictis ejus 9. Metaph. cap. 4. ubi vult, quod intelligentia superior per actum suum intelligendi producit inferiorem; tunc autem vi¬ detur productum esse perfectum, quando attingit suum principium productivum, secundum illam propositionem 35. Proculi, quod "unumquodque natum est converti ad illud a quo procedit". In tali autem reditu videtur esse circulus completus, et ita perfectio; ergo Intelligentia producta perfecte quietatur in lntelligentia producente.
Contra istud (b), potentia non quietatur nisi ubi est objectum suum perfectissime et in summo; objectum potentiae fruentis est ens in communi secundum Avicennam 1. Metaph. cap. 5. ergo non quietatur potentia fruens nisi ubi est perfectissimum ens, hoc est, summum tantum.
Item, potentia quse inclinatur ad multa objecta per se non quietatm m aliquo uno perfecte, nisi illud includat omnia per se objecta, quantum possunt includi in aliquo uno. Sed potentia fruens inclinatur ad omne ens, sicut ad per se objecta, ergo non quietatur in aliquo uno ente, nisi illud includat omnia entia, quantum possunt includi in aliquo uno; possunt autem tantum perfectissime includi in uno ente infinito, ergo potentia potest tantum quietari ibi in summo.
Item, Intelligentia (c) inferior Vide videns superiorem, aut videt eam esse finitam, aut credit eam esse infinitam, aut nec videt ejus finitatem nec infinitatem. Si creditad eam esse infinitam ; ergo non beatificatur in ea, quia stultius nihil potet dici quam quod falsa opinione anima sit beata, secundum Augustinum 11. de Civit. Dei, cap. 4. Si autem nec videt ejus finitatem nec infinitatem, non videt eam perfecte, nec sic est beata. Si autem videt eam esse finitam ; igitur potest intelligere aliquid posse eam excedere. Ita enim experimur in nobis, quod possumus apprehendere ultra quodeumque bonum, aliud quod ostenditur majus bonum, et per consequens potest appetere vel amare illud majus bonum, et ita non quietatur in illa Intelligentia.
Item duco (d) rationem ejus ad oppositum, quia secunda Intelligentia si concedatur sibi quod causat tertiam, non causat eam in virtute propria, sed virtute primae; ergo non finit eam virtute propria, sed in virtute aliena. Quod autem finit aliquid in virtute alterius finis ut ultimus finis, non quietat illud; ergo, etc.
Alii arguunt (a) contra istam a. opinionem, quia anima imago Dei slS.110 est; ergo est capax ejus, secundum it di^ i, Augustinum 14. de Trin. cap. 8. "Eo aqrt-|- (inquit) imago ejus est, quo ejus capax est, ejusque particeps esse potest". Ex hoc sic, quidquid est capax Dei, per nihil minus Deo satiatur; ergo, etc.
Sed ista ratio non procedit contra Philosophum, quia praemissa assumpta de imagine, est tantum credita, non naturali ratione cognita. Ratio enim imaginis quam nos concipimus, fundatur inanima in respectu ad Deum ut est trinus, et ideo non cognoscitur naturaliter, quia nec extremum ad quod est, cognoscitur .a nobis naturaliter.
Alii arguunt (b) contra rationem rum. ejus, quia anima immediate cret/f; atur a Deo; igitur in Deo immediate quietatur. Sed hujus rationis antecedens est tantum creditum et negaretur ab eo, quia ipse ponit eam immediate creari ab ultima Intelligentia et infima.
Similiter consequentia haec non valet, sicut nec etiam similis consequentia facta pro opinione Avicennae. Accidit enim quod conjungantur in eodem ratio primi effectivi et ratio finis. Nec quietat inquantum principium effectivum, sed inquantum objectum perfectissimum, alioquin anima sensitiva nostra quae creatur a Deo ( secundum unam opinionem) non posset perfecte quietari, nisi in Deo.
In proposito igitur idem est efficiens et finis, quia in efficiente est plenitudo perfectionis objecti, non autem in ratione efficientis ut efficiens est, includitur ratio finis vel quietativi.
Teneo igitur quantum ad hunc articulum hanc conclusionem, quod fruitio ordinata habet tantum ultimum finem pro objecto, quia sicut tantum assentiendum est per intellectum primo vero propter se, ita tantum assentiendum est primo bono per voluntatem propter se.
(a) De tertio articulo dico, quod objectum fruitionis in communi frc est finis ultimus vel verus finis, C0E qui scilicet est finis ultimus ex natura rei vel apparens, qui scilicet ostenditur a ratione errante tanquam finis ultimus; vel finis praestitutus quem scilicet voluntas ex libertate sua vult tanquam finem ultimum. Duo prima membra satis patent.
Tertium probo, quia sicut in potestate voluntatis est velle et non velle, ita in potestate ejus est modus volendi, scilicet referre et non referre, quia in potestate cujuscumque agentis est agere et modus agendi; ergo in potestate sua est aliquod bonum velle propter se, non referendo ad aliud bonum, et ita sibi praestituendo finem.
De quarto (a) articulo, dico quod conclusio ratio finis non est propria ratio objecti fruibilis, nec in fruitione ordinata, neque in fruitione communiter sumpta. Quia non inordinata patet,-tum quia tunc respectus includeretur in objecto beatifico in quantum beatificum ; tum quia iste respectus est ens rationis tantum; tum quia si,per impossibile, esset aliud objectum summum bonum ad quod non ordinaretur ista voluntas sicut ad finem, adhuc illud objectum quietaret, in quo tamen per positum non esset ratio finis.
Respectu ergo fruitionis ordinatae, ratio finis secundum veritatem concomitatur objectum fruibile, vel forte in apprehensione praecedit fruitionem. In fruitione inordinata finis apparentis, ratio finis concomitatur apparenter objectum fruibile, et forte in apprehensione praevia praecedit fruitionem eliciendam, quasi ratio objecti alliciens.
Sed in fruitione finis praefixi, ratio finis sequitur actum, quia vel dicit modum actus, vel modum objecti, ut talis finis praefixus actu terminat ipsum actum, quia voluntas appetendo illud propter se tribuit sibi rationem finis.
6. Ad primum principale (b) arguAdinitfom mentum dico, quod frui accipitur qusest. extensive pro amore honesti, distincto contra amorem utilis et delectabilis; vel bona honesta dicuntur ibi pluraliter non propter pluralitatem essentiarum, sed propter pluralitatem perfectionum in Deo fruibilium.
(c) Ad secundum dico, quod relatio aliqua finita necessario est ad terminum vel objectum infinitum, quia quod est ad finem inquantum tale est finitum, etiam acceptum ut est omnino proximum fini, cum omnibus scilicet quae sufficiunt ad immediate attingendum finem ultimum, et tamen relatio finis ad quem est illud, immediate non fundatur nisi in infinito; et hoc frequenter accidit in relationibus proportionalium, et non similium. quia ibi prima extrema sunt maxime dissimilia. Ita dico in proposito, quod inter potentiam et objectum non est relatio similitudinis, sed proportionis, et ideo bene potest capacitas in natura esse finita sicut et natura est finita, et tamen esse ad objectum infinitum sicut ad suum correlativum.
(d) Per idem ad aliud-dico. quod nihil est majus in ratione obje- cti, objecto proportionato animae, aliquid tamen est majus, hoc est, majori modo attingibile quam posset ab anima attingi; sed ista majoritas non est in objecto, sed in actu, quod declaro in exemplo. Si ponatur aliquod album visibile secundum decem gradus, ponatur visus capiens istam albedinem, vel illud album secundum unum gradum, et alius visus ponatur per- fectior isto secundum decem gradus, iste visus perfecte capiet istud album quantum ad omnes gradus visibilitatis ejus, ita quod videbit ipsum quantum est visibile. ex parte objecti, et tamen si fuerit tertius visus auctior isto secundo, perfectius videbit idem album, unde non erit ibi excessus ex parte graduum objecti, sed tantum ex parte actus videndi.
(e) Ad quartum dico, quod intellectus assentit unicuique vero secundum evidentiam ipsius rei quam natum est de 86 facere in intellectu, et non est in potestate intellectus firmius vel minus firmiter assentire vero, sed tantum secundum proportionem ipsius veri moventis intellectum; in potestate autem voluntatis est intensius assentire bono vel non assentire, licet imperfectius viso, ideo consequentia non valet.
Ad ultimum dico, quod non qusecumque forma satiat appetitum materiae totaliter extensive, tot enim sunt appetitus materiae ad formas, quot sunt formae receptibiles in materia; nulla igitur una forma potest per se satiare omnes appetitus materiae ad formas, sed una satiat perfectissime, scilicet forma perfectissima, illa tamen non satiat omnes appetitus materiae nisi in illa una forma omnes formae includerentur.
Ad propositum dico quod unum objectum potest includere omnia objecta aliquo modo, et ideo illud solum objectum perfecte quietat potentiam quantum potest quietare, sicut fuit argutum in 2. art. contra Avicennam ; non tamen est omnino simile de quiete intus et extra, quia quodcumque receptivum quietatur intra aliquo finito recepto, sed extra sive terminative, non oportet quod finito quietetur, quia ad perfectius extra potest ordinari quam possit in se recipere formaliter, quia finitum non recipit formam nisi finitam, tamen bene habet objectum infinitum.
Cum probatur, quia quaelibet for- ma quietat materiam suam, quia aliter sub quacumque quiesceret violenter, dico quod quies violenta nunquam est, nisi quiescens determinate inclinetur ad oppositum, sicut exemplificatur de gravi respectu deorsum vel descensus et quiete ejus super trabem; materia autem prima ad nullam formam determinate inclinatur, et ideo sub quacumque quiescit non violenter, sed naturaliter quiescit propter indeterminatam inclinationem ad quamcumque.
On this page