Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Alans. 2... 4.:129;. 9m; 40.:D.. Thom. 46:33:72. a. 2. D. Boday. a 3.9.1. Bichard; 2.3. 9.1.:80 2. Rubion. ZEgtd. Durand. Mars. Gab. Ovando, Angles h?c. Hen. A?c disp. 27. vocans affirmantes parvulos igne torqueri, parvulorum torlores. Bellarm 6. de statu peccati c. 6. 7. Suarez 3. p. d. 91.8. 6.et d. 50, sec. b. Vasq. 1.2. -d. 4134. Henr. quodl. 6. q. 21.
Quaero circa distinctionem trigesimam tertiam, in qua Magister agit de peccati originalis punitione, utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena? Quod non, Augustinus in Ench: 29. Firmissime tene, et nullatenus dubites qui sine Sacramento Baptismatis de hoc seculo transeunt, aeterni ignis supplicio puniendos.
Praeterea parvuli habebunt corpora passibilia, quia non gloriosa; igitur poterunt pati ab activo eis praesente; ergo abigne. Aut si dicis quod praeservabuntur, ne ignis possit in ipsos agere, saltem videtur posse pati poena interiori, scilicet famis et sitis, et ita poena sensus.
Praeterea, fomes erit in eis non extinctus: ergo poterunt habere concupiscentias inordinatas secundum eum; poterunt igitur sibi inordinate appetere delectabilia, propter quorum ablationem et substractionem poterunt tristari, et ita pati poena interiori.
Praeterea, habebunt usum rationis, et cognoscent naturam suam ; ergo poterunt cognoscere se ordinatos ad vitam aeternam ; et cum quilibet habens ordinatum appetitum appetat illam secundum Augustinum 193. Trinit. c. 5. ergo ex certitudine carentice illius desiderati poterunt tristari, et ita pati poena interlori.
Praeterea, existens in puris naturalibus haberet istud damnum ; ergo existens deordinatus per culpam,; cum habeat malitiam quam iste non habet, debet habere poenam quam iste non habet, alioquin. culpa «esset. impunita, ^ *et ita non solum damnum erit poena istis, sed aliquid aliud.
Damnatos ob solum originale non habituros poenam sensus exterioris, vel interioris, neque tristitiam voluntatis, quia haec videtur maxima hominis pona, neque ullum acetum inordinatum, e. Majores de Baptism. Florent. sess. ult. Greg. Nazianzen. orat. in lavacrum, Aug. 3. delib. arb. 23. Amb. in epist. Rom. 5.
Hic videtur (4) Magistrorum esse sententia, quod damnati pro solo peccato originali nullam habebunt poenam sensus exterioris, puta ignis, quia nullam delectationem . inordinatam habuerunt, cui de- lectationi correspondeat acerbitas ignis affligentis, ut propria poena. Nullam (b) etiam habebunt interiorem, ut tristitiam, quia si tristarentur de statu suo, et tristitia secundum Augustinum sit de his, quae nobis invitis accidunt ; ergo Ipsi involuntarie sustinerent statum suum, et vellent oppositum, et ita murmurarent contra dispositionem divinam, et ita haberent inordinatam dispositionem voluntatis, quod videtur absurdum. Nam sententia divina est dispositum, quod ubicumque ceciderit lignum, ibi erit, in Ecclesiast. igitur cum isti nullam inordinatam volitionem habuerunt in isto statu, sequitur quod nullam tristitiam inferiorem habebunt.
Praeterea, si tristarentur (c) de carentia beatitudinis etf visionis divinae, cum desperent de ea, quia non habebunt spem; igitur lraberent poenam gravissimam inter poenas omnium damnatorum, scilicet tristitiam ex desperatione.
Videtur etiam, (d) quod simpliciter major sit poena tristitia homini, ut distinguitur contra dolorem, quam aliqua poena alia sensus, quia sicut voluntas est magis appetitus hominis inquantum homo, quam appetitus sensitivus, ita quidquid agit vel patitur secundum voluntatem, simpliciter magis agit et patitur inquantum homo, quam secundum aliquem alium appetitum; et ita simpliciter magis patitur si tristatur quam si doleat, et ita non videtur quod sit ponenda in eis aliqua tristitia.
Damnatos ob solum originale perfectius nobis cognoscere naturalia, ac aliqualem habere naturalem beatitudinem, ita Lyran. in id Eccles. 4. Feliciorem utroque reputavi etc. dicens esse communem, D. Thom. q. 5. de malo art. 3. dicens quod habebunt omnem perfectionem puerorum in puris naturalibus niorientium, et hio q. 2. a. 3. ait: Deo conjunetos futuros bonorum naturalium communione, et gaudium habituros ex cognitione et dilectione naturalium. Richard. ait plus gaudii habituros quam peccatores hic, simpliciter tamen non habebant felicitatem, quia in peccato; cujus oppositum docuerunt Pelagiani.
Etsi quaeratur de eis quantum ad cognitionem, sine assertione potest concedi quod, eum non habebunt intellectum impeditum eor- pore eorruptibili in tantum, quantum noster intellectus impeditur in isto corpore, nec etiam erit impedimentum per tormenta, sicut habebunt damnati, poterunt habere cognitionem naturalem rerum, et hoc de novo aquisitam, quia hoc non repugnat immobilitati status eorum, eum hoc etiam non repugnet immobilitati status beatorum, quod de novo intelligant aliqua faeta contingentia ; igitur a simili non repugnat firmitati status eorum, qua est in videndo Verbum, quod de novo intelligant aliquod verum necessarium, quod prius non intellexerunt, et ex uno vero necessario intelligere aliud verum necessarium, et ita possunt addiscere aliqua vera necessaria de necessariis in genere proprio. Ita igitur et isti, cum non habeant ita perfectam cognitionem, et nullam possint recipere, nec sit verisimile ponere in eis impedimentum, propter quod istam non possunt acquirere, videtur probabile concedere quod omnium naturaliter cognoseibilium possunt naturaliter cognitionem habere excellentius quam aliqui habuerunt pro statu isto, et ita aliqualem beatitudinem naturalem de Deo cognito in universali poterunt attingere.
Vel non dandam parvulis Limbi notitiam beatitudinis, qua sunt privati, quia non debetur eis, vel si detur eis, quod est verius, quia aderunt judicio Rom. 14. omnes nos manifestari oportet, etc. et Matth. 25. congregabuntur ad eum omnes gentes, et docet cum communi August. 6. contra Julian. 8. et serm. 14. de verbis Apostol. et Gregor. 9. moral. 16, tamen non tristabuntur. quia erunt contenti sua sorte, alias actu peccarent, quod non possunt, Deo eos specialiter protegente ut sint impeceabiles.
Sed si quaeratur de cognitione beatitudinis in particulari, utrum illam habeant, vel de ea tristentur? Respondeo, sicut dictum fuit in prima quaestione primi, illa cognitio non est possibilis homini, nisi supernaturaliter elevatur; vel igitur non dabitur illis illa cognitio supernaturalis in partieulari, quia esset eis ad tristitiam, quam non demeruerunt habere, sicut demeruit Paganus, propter quod demeritum sibicedit cognitio beatitudinis in particulari ad poenam gravissimam, ut scilicet tristetur desperans se posse ad istam pervenire; vel si istam cognitionem in particulari habuerint, non trisjabunmnturm «usa erunt contenti de staLu'suo.seientes Deum. de se-ita disposuisse, nec suo actu hoc aliquando demeruisse.
Ad primum argumentum respondet Divus: Bonaventura, dicens quod Augustinus excessive loquitur de illis poenis, sicut frequenter faciunt Saneti, quia aliqui dixerunt eos nullam habere culpam, et ita nullam poenam, quia secundum Philosophum, sicut. in moribus via deveniendi ad medium est aliqualiter procedere ultra medium versus extremum, secundo Ethicorum, ita frequenter Sancti extinguendo contra se hseereses pullulantes, excessive locuti sunt, volentes declinare ad aliud extremum, etf ita multum ponderandum est contra quos hereticos Saneti loeuti sunt, sicut Augustinus con- tra Arium, videtur quasi declinare ad Sabelliura, e£. e converso similiter videtur contra Pelagium deelinare ad Arium, et e converso.
(a) Aliter posset dici, quod ceterni ignis supplicio in sensu divisionis, idest, in illo supplicio, quod est in aeterno igne, sunt eremandi, id est, sunt puniendi poena damni, et non poena sensus aeterni.
Ad secundum dicendum quod, sicut damnatorum corpora patientur ab aeterno igne, sed non dissol- . ventur, ita isti carebunt perpetua visione Dei supernaturali, sine omni tali passione exteriori; nullam etiam passionem interiorem patientur per quam possint consumi, ita quod ex dispositione divina, corpora illa erunt impassibilia, licet non ex dote impassibilitatis, du quod mee. ab -exira, "Dee- aD intra patientur.
Ad aliud de fomite dico, quod sicuf, fomes Iste nullum motum inordinatum suscitavit in eis in via ista, ita nec ibi aliquem suaeitabit.
Ad aliud dico, quod desiderium naturale non causat tristitiam, 4 nisi sit eleetivum. Sed hoc non videtur ponere per se istum magis punitum quam illum, quia sicut non est per se praemium intellectui cognoscere creaturam, sed Deum, ita non videtur per se poena damni intellectui non cognoscere creaturam, sed per se poena est visione Dei privari, et quoad hoc sunt isti ceequales. !
Et ideo ad quintum dici potest sicut dictum est dist. 29. hujus secundi, quod alter punitur, alter non; alter enim debitor est justi- tiae aquam aecepit iste et modo non habet, et alter ille cui non datur, non propter aliquam eulpam suam et reatum. Sieut si duos primo ex aquo acceptarem eratuite ad aliquem honorem, vel ad aliquod donum accipiendum, postea alter offenderet, per quod demeretur illum honorem, et alter non, tamen non offendenti non datur, non propter aliquod demeritum, sed quia non placeret mihi istum honorem sibi dare. Isti vero essent insequales, quia alter privatur quia reus, et alter non; tamen de facto nunquam erit aliquis in puris naturalibus, quia Deus naturam rationalem, quam fecit, semper producit ad finem, si non fuerit ex parte illius impedimentum vel defectus.
On this page