Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum in omni creatura sit vestigium Trinitatis

QUESTIO V. De Vestigio. Utrum in omni creatura sit vestigium Trinitatis.

D. Thom. 1. p. gyest. 45. art. 7. et quest. 93. art. 6. ichardus hic art. 3. quest. 1. 2. 3. Henric. Quodlib. 9. q. 1. et 2. et Quodl.o. 3. quest. 9. . lBonay. hic art. 1. uest. 4. Bassol. west. 4. Philip. Faber hic disp. 28. Mayron. hic quest. 3. Durand. hic q. 4.

Quod non, quia per vestigium potest investigari naturaliter, illud cujus est vestigium; ergo per creaturam posset naturaliter investigari Trinitas, quod est falsum, quia hoc excedit naturalem rationem.

Item, si in natura intellectuali est imago Trinitatis; igitur non vestigium. Consequentia patet, quia ista habent oppositas et distinctas rationes repraesentandi; igitur non conveniunt eidem.

Item natura intellectualis, quia nobilior est, habet aliam rationem representandi, quam alie naturae inferiores ut rationem imaginis; sed circa naturam intellectualem, sunt naturae multae habentes ordinem in perfectione, sicut sunt animata supra inanimata, et mixta supra simplicia, ergo in eis erit alia ratio repraesentandi, ita quod ratio vestigii non erit communis omnibus.

Contra 6. de Trin. cap. ultimo: "Oportet igitur, ut et creatorem, per ea que facta sunt, intellecta conspicientes, intelligamus Trinitatem, cujus in creatura, quo modo dignum est, apparet vestigium."

In ista quaestione tria sunt videnda. Primo, quia secundum Philosophum, omnes transferentes secundum aliquam similitudinem transferunt. Videndum primo est de ratione vestigii in corporalibus, unde translatum est nomen ejus ad propositum.

Secundo videndum est, quae sit ratio vestigii, secundum quam transfertur ad propositum, et in quo consistat, et respectu cujus in Deo, sit ratione vestigii in creatura.

Tertio videndum est, in quibus fundatur respectus vestigii, sive creaturae ad Deum, sive e converso, cujus dicitur vestigium.

Quantum (a) ad primum dicitur, q10d ves/igium est impressio derelicta ex transitu alicujus sttper vacuum vel plenum, ipsum imperfecte representans, et ideo imperfecte, quia vestigium repraesentat aliquid confuse et sub ratione speciei, imago perfecte, quia sub ratione individui. Sicut per vestigium distinguitur equus a bove, et cognoscitur quod transiens est equus, non bos, non autem distinguitur hic equus ab illo, sed imago distinguit sub ratione individui, quia imago Jovis non repraesentat Cesarem.

Quantum ad secundum (b) articulum dicitur, quod creatura habet ad Deum triplicem relationem sicut ad triplicem causam, et hoc secundum tres modos relativorum quos ponit Philosophus 5. Metaphysice.

Quantum ad primum modum refertur ad Deum relatione fundata super unum, scilicet relatione similitudinis, et hoc inquantum creatura est exemplata, et refertur ad Deum inquantum est causa exemplaris.

Quantum ad secundum modum, scilicet potentiae, refertur creatura ad Deum ut productum ad producentem.

Quantum ad tertium modum, scilicet modum mensurae refertur ad Deum, ut ordinata ad ipsum sicut ad causam finalem.

Isti igitur tres respectus integrant rationem vestigii, quia unus non suficit sine aliis, ut colligitur ab Augustino 83. q. q. 74. "De duobus ovis", etc. habetur hic igitur in quo consistit ratio vestigii in creatura. Sed respectu (c) cujus est ex parte Dei?

Respondeo, respectu appropriatorum tribus personis divinis, nam creatura per primum respectum, scilicet similitudinis, repraesentat artem exemplantis quae appropriatur Filio; per secundum repraesentat potentiam producentis que appropriatur Patri; per tertium repraesentat bonitatem finientis quae appropriatur Spiritui sancto.

Contra illud (d) quod dicitur in primo membro, si tantum esset unum animal, ita quod non esset aliud possibile in universo, adhuc ejus vestigium non esset ejus imago, qia a lhue non esset ejus vestigium similitulo totius, sed partis; imago autem est totius similitudo,et tamcn tunc non reraesentaret ipsum confuse, id est, secundum aliquam rationem communem sibi et aliis.

Dicetur quod sic, sicut modo Sol est universale, licet impossibile sit esse plures Soles, et scientia, que est de ipso sub ratione uiversalis, non de hoc Sole, et ita species intelliibilis reresentat universale, non atem hoc, licet universale non posset esse nisi in hoe.

Contra, si respectu alicujus inquantum est hoc, vestigium non est imago, habetur propositum, et hoc posito quod per quamcumque potentiam, ab hoc nihil abstrahi possit, sed hoc posito, adhuc posset representare totum hoc ut hoc, aut partem hujus, ut hujus. Item, si parles animalium diversorum specie, qe imprimunt in molle cedens, essent similes in quantitate et fiura, vestigium no duceret in conitionem sub ratione speciei, sel tantum sub ratione generis. Similiter, si in eadem specie essent partes dissimiles in quantitte et fiura, vestigium duceret in cognitionem individui ut hoc, licet non totius ut representati totaliter; ergo accidentalis differentia est species vel non species.

Quantum (a) ad hoc igitur dico, quod vestigium est similitudo illius partis animalis, a qua imprimitur in aliquid sibi cedens; sed similitudo expressa partis non est similitudo totius, quia neque secundum rationem totius in se, nec etiam qua totum immediate cognoscitur, sed arguitive tantum ex hoc quod cognoscitur illud repraesentatum esse aliquid illius; et ideo si illud suppositum sit falsum, puta quod illud imprimens est separatum a toto, ut si pes amputatus a corpore imprimeret vestigium, erraret quis circa totum, cujus nata est esse talis pars impressiva vestigii. Patet etiam, quod si totum corpus: esset ita impressum pulveri, sicut modo pes est impressus, illa impressio derelicta vere esset ima- go et similitudo totis, sicut molo vestigium est similitudo partis. Hoc etiam ad (b) propositum applicando, non videtur quod prima differentia posita inter vestiginm et imaginem, sit vera, quia nulla creatura reprzesentat Deum nisi secundum conceptus communes, et non secundum conceptus speciales, scilicet speciei specialissimae; ergo non est differentia creature ad creaturam in repraesentando Deum in ratione communi et non communi.

Quod etiam (c) dicitur in secundo membro, quod vestigium consistit in istis tribus relationibus, non videtur verum, quia licet ratio vestigii dicat respectum quemadmodum similitudo, realiter tamen non est respectus tantum, sicut non dicitur similitudo esse in respectu precise, sed in aliquo absoluto in quo fundetur relatio similitudinis. Ita videtur etiam ratio vestigii non esse in respectu precise, sed in aliquo absoluto in quo fundatur ille respectus; et hoc probatur sic, quia vestigium est similitudo vestigiati, ex quocognito cognoscitur illud, ergo vestigium potest precognosci naturaliter illi cujus est vestigium, sed relatio non potest praecognosci termino naturaliter.

Item quod dicitur (d), quod illi tres respectus pcrtinent ad illos tres modos relativorum, hoc videtur falsum, quia Philosophus 5. Metaph. ponens differentiam duorum modorum ad tertium, vult quod in duobus primis modis sit mutua relatio, in tertio autem non, sed tantum unum dicitur ad aliud, quia aliquid est ejus. Omnis autem relatio creaturae ad Deum est non mutua, sed tantum dicitur Dens ad creaturam, quia creatura ad ipsum; ergo omnis respectus creaturae ad Deum, est secundum tertinm modum.

Quod autem (c) adducit de primo modo de similitudine, non valet, quia illa similitdo quae est exemplati ad exemplar, non est de primo modo, quia non est similitudo univocationis, sed imitationis; imo pertinet ad tertium modum, sicut manifeste patet per Philosophum, qui in tertio modo ponit relationem scientiae ad scibile, et universaliter mensurati ad mensuram, exemplar autem habet relationem mensurae respectu mensurati vel exemplati, ergo, etc,

Quantum (a) ergo ad secundum articulum, concedo quod omnis respectus creaturae ad Deum pertinet ad illum tertium modum relativorum. Nec in solis respectibus consistit vestigium, sed in aliquibus absolutis, et forte in aliquo respectu, sicut in tertia sui parte, secundum quol assignat Augustinus partes vestigii 6. de Trinit. cap. 10. ubi dicit de creaturis: "Hec igitur omnia, que arte divina facta sunt, et unitatem quamdam in se ostendunt, et speciem et ordinem", unitas autem est perfectio absoluta, sicut patet per exempla sua ibi. "Unum aliquid est sicut sunt nature corporum, ingeniaque animarum", etc. species etiam seu forma, absolutum aliquid est, sicut patet per exempla sua ibidem, sicut sunt qualitates corporum et doctrine animarum. Ordo autem aliquem respectum dicit, sed non ad finem ultimum, sed ad operationem, unde dicit : "aliquem ordinem tenet sicut sunt pondera et collocationes corporum, et amores aut delectationes animarum", quare, etc.

Hec tria sic sumpta (b) repraesentant sub ratione similitudinis tria correspondentia eis in Deo, quia unitas repraesentat summam unitatem primi principii a quo est origo, et quoad hoc ait: In illa Trinitate summa origo est rerum omnium. Species in creatura representat summam pulchritudinem in Deo, unde et subdit, et summa pulchritudo. Ordo sive operatio in creatura repraesentat operationem perfectissimam in Deo, et quoad hoc subdit, et beatissima delectatio.

Possunt et alia multa in creaturis assignari, quae velut similia repraesentant in divinis aliqua appropriata personis, puta unum, verum, bonum. Unum in creatura representat unitatem appropriatam Patri. Verum veritatem appropriatam Filio. Bonum, bonitatem appropriatam Spiritui sancto; et istae omnes perfectiones substantiae sunt absolutee, et repraesentant absolutas Dei perfectiones personis appropriatas.

Aliter multipliciter assignatur vestigium, sive in illis quae per rationem similitudinis representant aliqua appropriata personis, sive per rationem proportionalitatis. Dico autem proportionaliter representare, quando ratio illius representantis, non est formaliter in Deo, sed aliquid proportionale illi rationi, sicut de illa assignati0ne, modus, species et ordo, CuI qua videtur esse eadem illa assignatio, Sapientiae 11. In numero, pondere et mensttr.

Augustinus super Gen. lib. 4. "Mensura omni rei modum praefigit. Numerus omni rei speciem prebet, et pondus ad quielem ac stabilitatem trahit; et Ost : fateamur ergo dictum esse, omnia in mensura, et numero, et pondere disposita, tanquam dictum esset, ita disposita ut haberent proprias mensuras suas, et proprios numeros, et proprium pondus, que in eis pro sui cujtsque generis mutabilitate mutarentur augmentis et diminutionibus, multitudine et paucitate, levitate et gravitate."

Modus accipitur pro limitatione, et pro eodem accipitur mensura in illa assignatione, Sapientie 11. Pondus autem accipitur ibipro ordine, et numerus pro specie. Numerus sive species, et pondus sive ordo, exponantur sicut in prima assignatione, Sed mensura, quae est idem quod modus, non representat aliquid sub ratione similitudinis, sed sub ratione proportionabilitatis, quia limitatio producti repraesentat potentiam illimitatam producentis, et sic patet quibus in creatura consistit vestigium, et respe- ctu quorum in divinis, quia respectu appropriatorum personis divinis.

Sed quomodo (c) accipitur ratio vestigii in divinis, cum sit similitudo partis, cum in divinis non sit pars?

Respondeo, ut Trinitas est (d) quasi quoddam totum numerale, saltem in conceptu intellectus nostri, persona est ibi quasi pars hujus totius, ita etiam appropriatum personae inquantum appropriatum, est ibi quasi pars ejusdem, quia accipitur pro illo cui appropriatur. Nec tantum hoc, sed etiam appropriabile, licet non acceptum ut appropriatum, adhuc est ibi quasi pars ejusdem, quia ejus ratio ut est, et ut concipitur complete salvatur in una persona, et per consequens ratio ejus non ponit Trinitatem, sed ponit concomitanter unitatem. alicujus personae in qua sit. Licet igitur creatura communiter non repraesentet, nec personam ut persona, quae est in intellectu nostro quasi pars Trinitatis, nec appropriatum ut appropriatum, non enim sic cognoscitur appropriatum nisi cognoscatur illud cui appropriatur, repraesentat tamen appropriabile, in quo salvatur quasi ratio partis, modo praedicto, respectu Trinitatis.

Quantum (a) ad tertium articulum dicitur secundum Boetium de Hebdomadibus, quod diversum est esse, et id quod est, quia illud quo aliquid est, dicitur ratitudo ejus. Quo autem ipsum est, quod est, vel aliquid, dicitur aliquitas ejus.

Hoc intellecto, dicitur quod respectus vestigialis in creatura, non fundatur in ratitudine rei, sed in aliquitate tantum, et est formaliter ratitudo ejus,

Modus ponitur iste secundum Avicennam 5. Metaph. "Humanitas est tantum humanitas", ergo ratio humanitatis non est res rata; ergo oportet quod aliquo alio extra rationem formalem humanitatis sit ens ratum.

Arguitur etiam, quod illud quo formaliter est ratitudo ejus sit respectus vestigialis, et hoc primo sic : quidquid includitur in per se intellectu alicujus inquantum tale, est illud quo ipsum formaliter est tale; sed respectus vestigialis includitur in ratione cujuslibet entis rati, ergo, etc. Probatio minoris, quia quoddam ens est quod est ipsum esse, sicut Deus; quoddam quod non est ipsum esse, sed cui contingit esse, sicut omne aliud extra a Deo, quod non est de se esse, sed tantum est ens cui contingit esse, ex hoc arguitur sic : quodcumque ens quod non est de se esse, sed tantum cui contingit esse, non est ens ratum nisi participando ipsum esse, vel inquantum participat ipsum esse; sed omne aliud a Deo, est cui contingit esse, et non est ipsum esse, ergo non est ratum nisi inquantum participat esse, ergo illa participatione formaliter est ratum.

Secundo sic, nihil aliud a Deo, potest perfecte cognosci sine cognitione omnium causarum intrinsecarum et extrinsecarum, primo Physicorum, tunc unumquodque; sed si essentia alicujus talis esset absoluta, et non includeret essentialiter respectum ad causam extrinsecam, posset perfecte cognosci sine cognitione cause extrinsecae; ergo oportet, quod includat talem respectum.

Adducitur ad hoc Augustinus 8. de Trinit. cap. 3. "Videbis bonum omnis boni", etc.

Item Boetius de Hebdomadibus: "Si paulisper per intellectum amoveas ipsum primum bonum, tunc licet sint boa, no amen in e0 quod sunt, erunt bona" ; ergo aufertur ratio boni ab eis, ablato per intellectum primo bono, et per consequens bonitas formaliter in eis dicit respectum, quia participationem summi boni.

Si arguitur contra istam opinionem per Averroem 2. Metaph. quod relatio habet debilissimum esse; ergo non est, nec potest esse formaliter ratitudo entis formaliter rati.

Dicitur, quod duplex est relatio, quaedam accidentalis et quaedam substantialis; et accipitur ista distinctio relationis a Simplicio super Praedicamenta, ubi vult quod esse in, n0n constituit predicamen- ta sicut esse ad, pro eo quod aliqui respectus sunt essentiales sive substantiales, aliqui non. Dicunt igitur quod dictum Commentatoris verum est de relatione accidentali, non de substantiali.

Si autem objicitur, quod omnis relatio praesupponit fundamentum inesse rato; igitur non est ipsa ratitudo fundamenti.

Dicitur, quod verum est de relatione adveniente fundamento, non autem de constituente fundamentum, et hujusmodi est ista, etc.

Contra (b) ista (ut intelligantur verba illa), distinguo tria secundum opinionem illius Doctoris, in cujus dictis videtur fundari ista opinio, quia secundum ipsum, res dicitur uno modo a reor, reris, quod est opinari, et sic est communis secundum ipsum figmentis et non figmentis. Secundo modo res dicitur a ratitudiie. Loco istorum verborum accipio verba planiora, pro re dicta a reor, reris, accipio realitatem opinabilem, quae communis est, secundum ipsum, figmento et non figmento; pro re autem dicta a ratitudine, accipio, secundum intentionem suam, realitatem quidditativam, quia ponit rem quidditativam esse ratam, per hoc quod est exemplata, quod non convenit figmentis, ultra ista non restat nisi realitas existentie actualis.

Habemus ergo tria per ordinem, realitatem opinabilem, quidditativam, et existentiae. Quaero (c) tunc, quid intelligit per aliquitatem? si realitatem opinabilem, cum illa sit communis alicui et nihilo, illa de se nihil est; igitur si ratitudo fundetur in aliquitate sic sumpta, sicut quidditas vel essentia in supposito fundatur in nihilo, et quod fundatur in nihilo nihil est, quia quod nihil est ad se, nihil est ad aliud, 7. de Trinit. cap. 1. ergo ratitudo nihil est; igitur tota res composita ex ratitudine et aliquitate erunt duo nihila. Si aliquitas dicatur realitas quidditativa, quaero ergo quid intelligit per ratitudinem, aut realitatem quidditativam, aut realitatem existentiae. Si quidditativam, igitur dicere ratitudinem fundari in aliquitate, est dicere realitatem quidditativam fundari in realitate quidditativa quod nihil est. Si realitatem existentiae, contra, igitur illi realitati existentie praesupponitur ratitudo, quia res secundum istam opinionem habet vero esse ratum ante esse existentiae, et ita non potest esse prima ratitudo ejus esse existentiae.

Si dicas, quod aliquitas que est realitas opinabilis, est quid commune alicui et nihilo, sed alia est aliquitas que est propria figmentis, et alia quae est propria rei possibili esse quae non competit figmentis, ex qua componitur res habens aliquitatem, et ipso esse sicut ex ratitudine sua.

Contra hoc est dicere, quod duplex est aliquitas, alia alicujus et nihili, alia vero alicujus tantum, sicut si diceretur, duplex est albedo, alia albi et nigri, et alia albi tantum.

Et praeterea de illa aliquitate propria entitate possibili, quaero, aut illa est respectus tantum, et fundatur in aliquitate communi, quia illa sola praecedit eam, et tunc fundabitur in nihilo, ut dictum est, et tunc erit nihil; aut illa aliquitas propria est absolutum, et per eam distinguitur res habens eam, a figmentis per se; igitur ista est prima ratitudo rei et absoluta, et ita respectus non erit prima ratitudo rei.

Praeterea (d) secundo sic, humanitas aut habet de se conceptum, cui non repugnat aliquid subesse in effectu, aut cui repugnat de se aliquid subesse in effectu, aut cui de se aliquid subest in effectu ; non tertio modo, secundum omnem opinionem, quia hoc est proprium soli Deo.

Si detur, quod de se repugnet, sibi aliquid subesse illi conceptui; igitur per illum respectum adve-i nientem non potest ei competere, quod aliquid possit sibi subesse, quia quod repugnat alicui ex parte sui, non potest ei non repugnare stante natura ejus, et ita non fit sibi non repugnans per aliquem respectum advenientem; ergo conceptus humanitatis est talis, cui de se non repugnat aliquid subesse in effectu. Sed talis est conceptus entis rati, secundum opinionem istius Magistri, quia conceptui figmenti repugnat aliquid subesse in effectu.

Praeterea (e), Philosophus 4. Metaphysice, ex opinione dicentium omnia apparentia esse vera, infert istud impossibile, quod omnia erunt ad aliquid, quod non intelligit tantum denominative, quia sic omnia esse ad aliquid verum est, saltem omnia alia a Deo; ergo intendit inferre pro maximo inconvenienti, omnia esse essentialiter ad aliquid. Hec autem opinio ponit omnia esse essentialiter ad aliquid; ergo ista opinio videtur ponere quod apud Philosophum est magis inconveniens, quam omnia apparentia esse vera, quia haec conclusio, omnia esse ad aliquid, apud Philosophum est magis inconveniens quam ista, omnia apparentia sunt vera.

Respondetur, quod Philosophus dicit quod omnia erunt ad aliquid, scilicet ad opinionem et sensum.

Contra, in argumento ducente ad impossibile, conclusio debet aeque vel magis esse impossibilis quam praemissa; ista conclusio illata, quatenus sic illata, non differt a praemissa, que ponit omnia esse vera propter apparentiam eorum sensui vel opinioni, nisi in hoc quod infert omnia esse ad aliquid; ergo si in aliquo habet majorem impossibilitatem .quam premissa, est ista impossibilitas, omnia sunt ad aliquid simpliciter.

Quarto (f) sic, humanitas inquantum humanitas, aut habet tantum quid nominis, aut habet quid rei, quod repugnat figmentis; si primo modo, igitur de humanitate inquantum humanitas, non plus est scientia quam de Chimera, et per consequens Metaphysica, quae est de quidditatibus, non magis est scientia quam si esset de figmentis -on intelligibilibus propter con: adictionem inclusam in eis; si vro humanitas inquantum humanitas, habet. uid rei, quod repugnat figmentis, ergo humanitas unde humanitas, est quid ratum.

Respondetur quod humanitas, habet aliquam definitionem, sed illa non indicat ens ratum, quia figmenta possunt habere genus et differentias, et ita definitionem, sed ad habendum rationem completam entis rati, oportet addere respectum ad ens imparticipatum.

Istud non respondet ad argumentum, quin Metaphysica nulla sit scientia. Similiter quod dicit de figmentis, quod figmenta habent genus et differentiam, falsum est, quia omne tale habet rationem in se falsam et includentem contradictionem, quia una pars repugnat alteri; sed tales partes nunquam sunt genus et differentia, quia differentia est per se determinativa generis, et per consequens non repugnat ei.

Secundo (g) contra opinionem arguitur ex dictis ejus, primo sic : quodlibet est ens formaliter activum sua ratitudine, quod probatur, quia ratitudine est formaliter in actu; sed nihil secundum ipsum, est formaliter activum relatione, quia relatio non est principium agendi; ergo ratitudo non est relatio.

Item secundum ipsum, nulla creatura inquantum rata, differt specie ab illo esse quod est Deus, sed ipsum esse quod est Deus, secundum communem opinionem, est absolutum; quomodo igitur illud quod est formaliter relatio, non differt specie ab eo quod est absolutum ?

Item secundum ipsum, ens rationis participat ens ratum, non tamen formaliter est res rata; ergo participatio talis non est formaliter ipsa ratitudo, quare, etc.

Quantum (h) ad istum articulum, dico quod nullus respectus est ratitudo, sive quo aliquid est firmun ens, vel verum ens, vel certum ens in quacumque entitate, quia omnis respectus aliquid habet in quo fundatur, quod secundum se non est ad aliud; et in illo priori, in quo est essentialiter ens ad se, si non est essentialiter ens certum, aut ens firmum, non erit capax alicujus respectus, per quem fiat ens ratum, quia ens non ratum, si fiat ratum, aut fiet ratum ex se, quod includit contradictionem, quia[ quidquid est ex se aliquale, est necessario tale; aut ab aliquo causante fiet ratum, et si hoc, prius naturaliter absolutum aliquod potest terminare illam causationem quam respectus, quia formalis ratio cujuslibet termini primi producti, non est necessario respectus.

Ad rationes (i) pro opinione opposita quantum ad istum tertium articulum; ad illud Avicennae de humanitate, dico quod per hoc quod dicit, quod equinitas est tantum equinitas, ly tantum, non excludit illa quae sunt de per se ratione equinitatis, cujusmodi est entitas rata, sed excludit illa qnae sunt per se passiones entis, ut unum, actus, eto. sicut patet ibi per litteram suam.

Ad secundum (k), tam major est falsa quam minor; major, quia animal inest per se homini, et essentialiter inquantum homo, non tamen animalitas est, qua formaliter homo est homo. Sed si addatur in majori, quidquid per se includitur in intellectu alicujus, tanquam ultimum in eo, vera est, et sic minor est falsa. Cum probatur per alium Prosyllogismum, creatura est cui contingit esse, etc. dico, quod major illius Prosyllogismi falsa est, si per ly inquantum intelligatur reduplicari aliquid per se primo modo, vel si accipiatur in majore participando gerundivum, et prout exponitur per guia; nam si per ly quia intelligatur causalitas pertinens ad primum modum per se, major est falsa, eodem modo, quia per se primo' modo participatio ipsa non est, quo ens est formaliter ratum; si autem intelligatur per ly inquantum, causalitas pertinens ad secundum modum per se, qualis est in suhjecto respectu propriae passionis, sic concedo quod tale ens inquantum tale ens, puta lapis inquantum lapis, participat esse, non tamen est proprie vera e converso, scilicet, quod inquantum participat, est ens. Exemplum (l), haec est falsa, proprie loquendo, homo. inquantum risibilis, est homo, etiam intelligendo per se secundo modo, et multo magis per se primo modo; tamen haec est vera, homo inquantum homo, est risibilis secundo modo. Sic in proposito, ista non est concedenda, lapis inquantum participat esse, es( ens, Sumendo inquantum ut supra dictum est. Secundo tamen modo, potest concedi aliquo modo illa prima, quod lapis inquantum lapis participat ipsum esse, ita quod lapis posiius in entitate rata, de necessitate et per se secundo modo, habet respectum participationis, sine qua ipsum esse includit contradictionem, sicut subjectum esse sine propria passione, vel fundamentum necessarium relationis, esse sine relatione posito termino illius relationis. Tunc intelligo sic, quod in primo instanti naturae est ens, quod est ipsum esse, scilicet Deus. In secundo, lapis est ens ratum absolutum, quod nec intelligitur tunc ut participans, nec ut non participans. In tertio est ipsa participatio et respectus quidam consequens ad ipsum lapidem.

Ad argumentum (m) de primo Physicorum de causis dico, quod aliud est relationem esse priorem cognitione causati cogniti per causam, et aliud ipsam includi in cognitione causati. Licet enim prius lapis habeat respectum ad Deum quam lapis cognoscatur, et ideo non cognoscitur perfecte nisi cognito Deo, tamen lapis cognoscitur, non cognito respectu ad Deum; et ex hoc sequitur quod ille respectus non est de essentia lapidis, quia nihil perfecte cognoscitur, nisi cognito eo quod est de essentia sua.

Ad Augustinum dico et concedo, quod quodcumque aliud bonum, est per participationem bonum, sed non vult auctoritas quod participatio sit de essentia illius boni.

Ad Boetium (n) dicendum est quod auctoritas concludit oppositum, quia ibi ponit subtractionem primi boni per intellectum, et hoc posito, loquendo de creaturis, dicit quod loquendo de esse earum, licet sint et bona sint, non tamen inquantum sunt, bona sunt; sic igitur ipse subtrahens, secundum intellectum primum bonum, loquitur de creaturis secundum esse creaturarum; sed si esse creaturarum esset respectus ad summum bonum, non solum esset contradictio subtrahere primum bonum, et loqui de esse creaturarum, sed etiam non esset intelligibile, quia non est intelligibile ponere respectum subtrahendo terminum respectus. Igitur intelligit, quod esse creaturarum sit absolutum, sed bonitas apud eum dicit quemdam fluxum a primo bono, et verum est, quod iste terminus fluxus, dicit respectum, et ideo non potest competere rei absolutae. Si ergo res secundum esse suum non essent a primo bono, non essent bonae inquantum sunt, quia inquantum sunt non fluerent a primo bono; essent tamen bonae per accidens, si secundum esse aliud, fluerent a primo bono. Sicut lapis si non esset secundum se a voluntate primi boni, sed tantum secundum duritiem, inquantum durus, esset bonus, quia a voluntate primi boni esset inquantum durus, licet non inquantum lapis vel inquantum ens. Patet igitur, quod accipit bonum pro respectu fluxus a primo bono, et hoc etiam modo bonitas in aliis entibus a Deo, non est nisi quia sunt a voluntate primi boni; sed ista non est perfectio absoluta et intrinseca creaturae, et ideo bonitas secundum aliam rationem absolutam, non dicit respectum ad creatorem, licet bonitas, ut accipit ibi, dicat.

Ad primum argumentum principale dico, quod per vestigium distincte investigatur illud cujus est imago, scilicet pars totius, sed totum non investigatur nisi indi- stincte et arguitive, sicut totum cognoscitur ex parte; ita in proposito, per creaturam investigatur appropriatum, non tamen inquantum appropriatum, sed ipsum quod est appropriabile cuicumque personae, sed non propria personarum, et ideo Trinitas, cujus conceptus est in intellectu quasi totalis, investigatur, quasi per similitudinem partis.

Ad secundum dico, quod quaelibel essentia creata inquantum talis essentia, creata est secundum determinatum exemplar, et ideo quaelibet repraesentat Deum sub ratione vestigii. Natura autem intellectualis, inquantum habet in se essentiam unam et operationes multas, inter quas est ordo originis, repraesentat Trinitatem, ratione omnium istorum concurrentium in tali natura, ita quod natura intellectualis, non eodem modo est vestigium et imago, sicut patebit magis in quaestione de imagine.

Ad ultimum dico, quod non est in essentiis creaturarum propter ordinem ipsarum, alia ratio repraesentandi quam ratio vestigii, sed quia in aliqua natura concurrunt multa repraesentantia unitatem et Trinitatem, ideo illa natura talis habet rationem imaginis sicut natura intellectualis; talis autem concursus non est in aliqua natura inferiori natura intellectuali, et ideo omnes naturae aliae inferiores habent precise rationem vestigii.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1