Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum potentia generandi sit aliquid absolutum, vel proprietas Patris

QUESTI0 UNICA. Utrum potentia generandi sit aliquid absolutum, vel proprietas Patris ?

Alensis 1. p. g. 42. m.1. Henr. sum. art. 57.g. 7. D. Thom. 1. p. . 4i. art. 5. D. Bonav.hic.q.i. art. 1. Richard. quest. 1. Capreol. quest. 1. art. 1. com. 2. Gabriel. qust. 1. 2. et 3. Durand. qust. 2. n. 29. Aureol. qust. 1. art. 2. Suarez 1. p. tract. 3. lib. 6. cap. 5. Vide Scot. 1. Physic. qust. 20. cor. et 5. Physic, quest. 1. et 2. Mayron. d. 7. q. 2. Baccon. d. 5. quest. 1.

Circa istam distinctionem septimam quaero, utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum, vel proprietas Patris? Quod proprietas Patris, probo. Augustinus 5. de Trinit. cap, 6. "eo Pater est, quo est ei Filius" ; ergo eo est Pater, quo generat. Probatio consequentiae, quia generatione est ei Filius; sed Paternitate est Pater, ergo Paternitate generat; vel si Deitate generat, ergo Deitate est Pater.

Item per rationem, actus proprius est a propria forma agentis; sed generare est proprius actus Patris; ergo, etc. Probatio majoris; tum quia propria forma dat esse, igitur et agere; tum quia si forma communis et effectus communis, quia causa et effectus correspondent sibi invicem, universalis universali, particularis particulari, 2. Physic. et . Metaph. c. de causa. Item, medium est ejusdem generis cum extremis; sed supposita, quae sunt extrema, sunt relativa igitur, illud quo suppositum agit,quod est medium inter ea, est relativum. Item, potentia est ejusdem generis cum actu, imo in divinis sunt idem; sed actus generandi est relatio vel relativum, ergo et principium erit relatio vel relativum.

Contra, Damascenus, generatio est opus nature; sed non est opus naturae ut generantis, quia natura non generat, ergo est opus naturae ut principii generandi. Item, Hilarius de Trin. lib. 5. Ex virtute nature in eamdem naturam, nativitate subsistit Filius. Item, Magister in littera, Pater non est potens nisi natura, et loquitur de potentia generandi; ergo, ete.

Hic est opinio talis, quod illud quo Pater generat, est essentia; propter hanc rationem quia generans assimilat sibi genitum in forma, qua agit, Filius autem assimilatur Patri in essentia, non in proprietate; ergo, etc. Et declaratur ratio, quia sicut in creaturis proprietas individualis non est ratio agendi, sed natura in qua individua conveniunt, ita in divinis proprietas personalis, quae correspondet proprietati individuali in creaturis, non erit ratio agendi vel gignendi.

Contra istud arguitur multipliciter. Primo sic : Omnis forma sufficienter elicitiva alicujus actionis, si per se est, per se agit illa actione. Exemplum, si calor est sufficiens causa calefactiva, calor separatus calefaceret; albedo etiam per se habet disgregare; et ideo cum per se habet esse, ut in Sacramento Altaris, per so habet disgregare; ergo si Deitas sit potentia generativa, et constat quod sufficiens, sequitur quod si per se sit Deitas, per se generabit. Deitas autem prius est in se aliquo modo, quam intelligatur esse in persona, quia Deitas ut Deitas est per se esse, ita quod tres persone ipsa Deitate per se sunt, non e converso. 7. de Trin. c. 4. "Omniscreatura ad se subsistit, quanto magis Deus" ; et infra, hoc est Deo esse, quod subsistere; ergo in isto primo signo naturae, in quo intelligitur Deitas in se, antequam intelligatur in persona, generabit, et ita Deitas sic considerata distinguetur a genito.

Si dicatur, quod Deitas non habet per se esse nisi in persona, et ideo non per se agit, sed persona per se agit : Contra, argumentum probat oppositum, quia si calor habens per se esse participatum per miraculum esset per se, posset operari per se illa operatione, cujus est principium quo elicitivum in supposito; ergo ipsa divina essentia, quae est per se esse ex se, non autem per se participat esse, poterit per se esse agens illa operatione, cujus est principium quo elicitivum in supposito, et ita stat argumentum.

Item secundo sic : Producentis et forme qua producens producit, eadem est relatio ad productum; hoc accipitur a Philosopho 2. Physic. et 5. Met. ubi vult quod ad idem genus causae et principii pertinent ars et aedificator; ergo ad idem genus principii pertinent producens et illud quo producens producit; et ita si essentia sit qua Pater generat, habebit essentia relationem realem ad genitum, hoc falsum est, ergo, eto.

Item tertio, forma inquantum est, in qua assimilantur generans et genitum, non habet unitatem nisi rationis, sicut accipitur a Damasceno lib. 1. c. 8. ergo nec entitatem nisi rationis; ergo se- cundum hoc, non est principium elicitivum actionis realis.

Item quarto, forma non est principium agendi nisi inquantum agens est in actu per eam; non est autem in actu per ipsam, nisi inquantum est in ipso, non est autem in ipso, nisi ut est hec; ergo ut est hec, est principium.

Item quinto, productio per prius est distinctiva quam assimilativa, quod patet, quia omnis productio est distinctiva, non autem omnis est assimilativa; ergo forma, quae est principium productionis, prius est principium ejus inquantum forma est distinctiva, quam inquantum est assimilativa. Ipsa autem est distinctiva inquantum hec, assimilativa inquantum forma; ergo prius est principium productivum inquantum hec, quam inquantum forma.

Item, instatur contra probationem argumenti positionis; tum quia brutum generans brutum assimilatur ei in specie, et tamen forma specifica bruti non est principium generandi, sed potentia vegetativa, igitur major videtur esse falsa; tum quia in augmentatione carnis, calor est principium activum secundum Philosophum 2. de Anima, et tamen illo generatur caro animata similis generanti in forma vegetativa.

Aliter dicitur (a) quod generationis in divinis oportet dare aliquod principium positivum, quia actio est positiva; non sunt autem positiva indivinis personis nisi essentia et relatio; relatio autem non potest esse principium illius productionis, quia relatio non est principium, nec terminus motus, ex 5. Physic. ergo essentia. Sed essentia secundum se considerata, est indeterminata ad plures personas et ad actiones plurium personarum; ergo oportet quod ad hoc quod ipsa sit principium determinatae actionis, quod determinetur; determinatur autem per relationem, et ideo relatio ponitur principium, non elicitivum, sed determinativum. Ad hoc etiam adducitur confirmatio ex creaturis, ubi eadem forma dat actum primum et secundum; sed determinatur ad hunc et illum ex diversis respectibus, quia ad primum determinatur ex respectu ad subjectum, et ad secundum ex respectu ad objectum.

(b) Contra, indeterminatio est duplex. Quaedam est potentiae passi've ut indeterminatio materiae, et queedam potentiae activae illimitatae ad plures effectus. Exemplum, sicut Sol est indeterminatus ad producendum multa animalia, non quod aliquam formam recipiat ut agat, sed quia habet virtutem productivam illimitatam; quod autem est indeterminatum indeterminatione materiae, oportet quod recipiat aliquam formam ad hoc, ut agat, quia non est in actu sufficiente ad agendum, sed quod est indeterminatum indeterminatione potentiae activae, est ex se sufficienter determinatum ad producendum quemcumque istorum effectuum, et hoc si passum dispositum sit approximatum, ubi requiritur passum, vel ex seipso ubi non requiritur passum. Probatio, si tale activum esset de se determinatum ad unum effectum, posset de se sufficienter producere illum, sed si est indeterminatum ad hoc et ad illud, ex tali illimitatione nulla tollitur perfectio causalitatis ejus respectu talis effectus, sed tantum causalitas additur respectu alterius; igitur ita potest producere istud et illud, sicut si esset tantum istius, et ita non requiritur aliquod determinans. Ad propositum, essentia divina non est principium indeterminatum indeterminatione materiae; igitur sine determinatione alterius quasi principii activi, erit simpliciter determinatum determinatione, quae requiritur ad agendum, ita quod non requiritur aliquid aliud.

Confirmatur (c), quia talis indeterminatio principii activi, licet sit ad disparata, non tamen est ad contradictoria, sed deter minate ad alteram partem con tradictionis respectu cujuslibet istorum disparatorum; nulla autem indeterminatio prohibet ex se determinate agere, nisi quae aliquo modo esset ad contradictoria, ut ad agere et non agere, ergo, etc.

Item secundo, quando aliquod principium activum est indeterminatum ad aliquos duos effectus non ex aequo, sed secundum ordinem naturalem, ex se sufficienter determinatum est ad primum illorum, et posito primo est determinatum ad secundum; essentia autem divina non est indeterminata ad istas duas productiones ex aequo, sed per prius se habet ad generationem; igitur est ex se sufficienter determinata ad utrumque, quia ex se primo ordine ad primam, et illa posita, est determinata ad secundam, et ita in nullo signo originis est indeterminata ad utramque quasi tunc eliciendam.

Item tertio (d), relatio est ratio et forma suppositi agentis; igitur si est determinativa principii quo, habebit duplicem rationem principii respectu generationis, unam inquantum est ratio agentis, et aliam inquantum est ratio determinativa principii agendi, et sic ipsa mediabit inter seipsam et actionem.

Item quarto sic (e), natura ut natura ponitur principium elicitivum istius actionis; ipsa autem ut natura non est determinabilis, sendu m Damascenum lib. 3. cap. 6. proprietates determinant hypostases, non naturam ut natura; igitur nihil est determinativum principii quo ut est principium quo, sed tantum principii agentis.

Item quinto, relatio secundum istum Magistrum tantum ratione differt a fundamento; ergo non potest esse principium determinativum ad actum realem aliquo modo distinctum ab essentia, quia nihil concurrit ad rationem alicujus principii respectu actionis realis nisi reale.

Item sexto, quod dicitur de relatione determinativa in creaturis, videtur esse falsum, quia calor ex se,non per aliquem respectum medium, est fundamentum hujus respectus potentiae calefactivae. Non oportet etiam quod determinatio ad actum primum et secundum fiat per respectus, quia eadem forma absoluta dat actum primum absolutum et secundum, et non respectivum, et etiam principium agendi est absolutum et non respectivum.

(a) Ad quaestionem igitur respondeo distingendo de potentia : uno mododicitur potentia Logica, quae dicit modum compositionis factae ab intellectu, et ista notat non repugnantiam extremorum, de qua dicit Philosophus 5. Metaph. cap. de potentia: "Illud est possibile cujns contrarium non est de necessitate verum" ; et si hoc modo quaeratur de potentia generandi in divinis, dico quod ipsa est possibilis, comparando generationem ad quemcumque actum non repugnantem generationi, et tunc possibilitas est Patris vel Dei ad hoc predicatum, quod est generare, quia isti termini non repugnant; impossibilitas autem est, quod Filius vel Spiritus sanctus generent, quia isti termini repugnant.

Et si quaeritur, quid est potentia generandi in divinis isto modo ?

Respondeo, non oportet dare aliquod principium quo aliquis sit potens generare, sufficit enim sola non repugnantia terminorum, sicut si ante mundi creationem mundus non solum non fuisset, sed per impossibile Deus non fuisset et incepisset a se esse, et tunc fuisset potens creare mundum, si fuisset intellectus aliquis ante mundi creationem componens hanc, mundus erit, haec fuisset possibilis, quia termini non repugnarent, non tamen propter aliquod principium in re possibili, nec propter activum sibi correspondens, nec etiam modo illa, mundus erit, fuit possibilis formaliter loquendo de potentia Dei, sed potentia, quae erat non repugnantia istorum termiuorum, quia isti termini non repugnarent, licet istam non repugnantfam concomitaretur potentia activa respectu hujus pcssibilis.

Alio modo dicitur potentia divisa contra actum : ista non est in Deo; relinquitur igitur potentia realis, quae dicitur principium agendi vel patiendi, ut proximum fundamentum relationum, quia hoc nomen potentia, non est abstractum ultimata abstractione, sed est concretum concretione ad fundamentum, licet non concretione ad subjectum, de qua multiplici abstractione in relativis, dictum est supra d. . q. 1. art. 2. Hic autem tantummodo quaeritur de potentia agendi, et tunc distinguitur quod hoc nomen potentia, potest sumi vel pro eo quod per se significat, vel pro eo quod connotat quod est proximum fundamentum talis relationis. Primo modo accipiendo dico, quod potentia significat relationem, sicut potentialis vel principiatio, et hoc modo questio non habet difficultatem, quia potentia generandi in divinis dicit essentia liter relationem.

Secundo modo est diffieultas quaestionis, querendo quid sit illud absolutum, quod est fundamentum proximum istius relationis, et tuno loquendo semper praecise de potentia activa sive productiva, de qua est modo sermo, distinguo ulterius de potentia denominative sumpta, quod aliquando sumitur pro suo fundamento precise; aliquando autem pro ipso cum omnibus aliis, quae concurrunt ad hoc, ut possit elicere actum, quae scilicet requiruntur ad rationem potentiae propinque, cujusmodi sunt (in creaturis) approximatio passi et impedimenti remotio.

Ista distinctio ultima potentiae acceptae pro fundamento praecise, vel pro ipso cum aliis omnibus concurrentibus, accipitur a Philosopho 9. Met. Definitio autem potentie activae, quam ponit 5. et 9. Met. est potentie activae primo modo sumpte; potentiam autem secundo modo sumptam exprimit ipse manifeste 9. Metaph. 4.

Quoniam, inquit : aliquid possibile, et quando, et quomodo, et quecumque alia necesse est adesse in definitione ; et subdit, tales potentias, scilicet irrationales necesse es, ut possint quando passivum et activum appropinquatur, hoc quidem facere, illud vero pati.'

Et si objiciatur contra eum, quod iste irrationalespossint impediri, hoc excludendo dicit : Nullo naque exteriorum prohibente adjungere nihil adhuc oportet, potentiam enim habet, ut est potentia faciendi, est attem omnino, sed habentium aliquo modo, in quibus excluduntur, que exteterius prohibent, removent enim heC, eorum que in determinatione apponuntur quedam. Vult dicere, quod quaedam pertinentia ad definitionem potentie activae ut potentiae excludunt impedimentum; ergo potentia activa ibi secundum eum, accipitur cum omnibus concurrentibus ad possibilitatem propinquam agendi.

Loquendo (a) tunc de potentia, id est, de proximo fundamento istius relationis praecise sumpto, dico quod potentia generandi Patris non est relatio, sed aliquid absolutum. Partem negativam probo. Primo, quia omnis relatio videtur aeque naturaliter respicere suum proprium correlativum, ergo relatio spirantis suum proprium correlativum sicut relatio generantis suum; non distinguuntur autem in divinis productiones per modum naturae et voluntatis, nisi quia principium quo producens producit, aliter et aliter se habet ad productionem et productum, quia haec naturaliter, haec libere; ergo non essent tunc due productiones formaliter distincte per modum nature et voluntatis.

Secundo, quia tunc eadem rela- tio esset principium sui ipsius, quia in Patre non est nisi unica relatio ad Filium, et illa est per te quo respectu generationis, quae scilicet generatio est eadem relatio, licet aliter nominata; ergo, etc.

Tertio, quia tunc Paternitas esset simpliciter perfectior Filiatione. Probatio consequentie dupliciter : Primo, quia illud quo producens producit, si non est ejusdem rationis cum producti forma, continet eam virtualiter, et est perfectior ea; ergo si Paternitas est quo Pater agit, et non ejusdem rationis cum Filiatione, continet Filiationem virtualiter, et est perfectior ea.

Secundo, quia Filiatio non dat Filio quod agat, nihil enim nec ad intra, nec ad extra producit Filius Filiatione; ergo si Pater Paternitate agit formaliter, Paternitas erit aliquid perfectius Filiatione.

Partem affirmativam (b) solutionis probo, primo sic: quod est perfectionis in principio productivo non tollit ab illo rationem principii productivi; sed communicare se in identitate numerali et adaequata communicatione sibi, ponit perfectionem in principio productivo ; ergo hoc non tollit ab aliquo rationem principii productivi. Sed si Deus (per impossibile) generaret alium Deum, et ille alius tertium, Deitas poneretur principium productivum alterius et non relatio, et tunc Deitas non communicaret se in identitate numerali, nec communicaret se communicatione adaequata sibi in ratione prin- cipii productivi, quia Deitas posset esse principium alterius communicationis, puta factae per impossibile a secundo Deo; ergo cum modo Deitas communicetur in identitate numerali et communicatione adequata sibi, ita quod Deitate non potest esse alia communicatio numero ejusdem rationis cum ista, sequitur quod multo magis modo poneretur absolutum esse principium productivum, quam tunc poneretur.

Exemplum istius est : si calor in igne communicaret se eumdem numero ligno et communicatione adaequata, ita quod iste calor non posset esse principium alterius calefactionis, non negaretur calorem ignis esse principium productivum caloris in ligno; cum modo de facto ponatur calor esse principium illius, et hoc cum duplici imperfectione opposifa duplici perfectioni hic suppositae, quia nunc est ibi diyersitas caloris communicati, et communicatio non est adequata, hic autem esset identitas caloris et communicatio adequata, et tamen, illa hypothesi posita, lignum calore non posset calefacere; non enim se, quia accipit calorem calefactione, quae est ab hoc calore,et tunc prius haberet calorem quam haberet calorem; nec aliud, quia ista calefactio ligni ponitur adaequata illi calori in ratione principii activi.

Ita intelligendum est in proposito, quod illud quod poneretur esse principium alterius communicationis, si communicatio fieret in diversitate numerali et non adaequata, illud idem debet modo poni principium quando fit communicatio ejusdem et adaequata principio productivo.

Secundo (c) probo idem sic : aliquid absolutum est terminus formalis generationis ; ergo aliquid absolutum est ratio formalis,qua agens agit. Antecedens probatum est d. 5. q. 2. pima ratione contra primam opinionem. Probo consequentiam quia impossibile est agens communicare terminum formalem productionis, nisi agat forma aeque perfecta si agit univoce, vel perfectiori si equivoce; in divinis autem nihil est perfectius absoluto, quia absolutum est formaliter infinitum, relatio autem non, ergo, etc.

Huic rationi instatur, quod consequentia tantum valet in generatione univoca; hec autem probatur esse aequivoca, tum ex parte personarum, tum ex productionibus, tum ex ratione differentiae specificae.

Prima via sic : Paternitas et filiatio differunt specie; ergo personae constitutae per eas. Antecedens probatur, quia differunt secundum quidditates, et talis est differentia specifica ; tum quia sunt puri actus, differentia autem actus et formae est specifica. Consequentia probatur : Primo, quia non major distinctio est in principiis quam principiatis. Secundo, quia eadem est differentia formalium constituentium et constitutorum. Tertio, quia eadem est differentia eorum, secundum quae praecise aliqua differunt et ipsorum quae differunt. Quarto, quia relationes sunt idem essentiae divinae sicut personae; igitur propter istud non negabitur differentia specifica personarum, sicut nec relationum.

Secunda via de productionibus arguitur sic : In divinis productiones differunt specie; ergo et producta. Antecedens patet, quia in divinis non est productio nisi unica unius rationis. Consequentia probatur; tum quia aliter non esset proportio productionum ad producta; tum secundo, quia productiones sunt ejusdem rationis cum productis; tum tertio, quia potentiae alterius rationis requirunt objecta alterius rationis; ergo si producerent sua objecta, producerent ea alterius rationis; ergo sicut intellectus et voluntas praesupponunt bonum et verum formaliter distincta, ita producerent terminos formaliter distinctos, vel erunt quibus termini sic distincti producuntur.

Tertia via de differentia specifica arguitur sic : Differentia specifica videtur esse perfectior quam differentia numeralis, quod probatur, quia distinctio specierum est de perfectione universi, non autem distinctio individuorum; ergo differentia specifica sicut perfectior, videtur esse ponenda in divinis.

Ad ista (a) : sive generatio ponatu aequivoca, sive univoca, ratio non infringitur, quia in aequivoca generatione oportet principium productivum esse perfectius forma terminante ; nihil autem in Deo est perfectius absoluto, et specialiter nulla relatio perfectior, absurdissimum enim videtur dicere, quod relatio contineat virtualiter essentiam divinam. Conclusio ta- men ad quam inducunt istae rationes, scilicet de generatione aequivoca, videtur esse falsa, quia cum in primo termino generationis, scilicet in ipso producto concurrant duo, scilicet natura et relatio propria ipsius producti, qua est hec: aut generatio dicitur aequivoca vel univoca a termino formali generationis, aut a formali proprio ipsi supposito producto. Si primo modo, cum natura, quae est terminus formalis hujus productionis, sit eadem in producente et producto, sequitur univocatio, quia perfectissima similitudo. Si secundo modo, ergo nulla generatio est univoca, quia nullum genitum in sua forma individuali assimilatur gignenti.

Hoc etiam (b) arguitur alio modo, et (est idem quasi) quia generatio et est distinctiva, et est assimilativa; perfectior autem ratio in ea est quod sit assimilativa quam distinctiva, quod apparet, quia sic est a forma sub ratione formae,non sub ratione qua hec, et ratio formae est perfectior in supposito ista differentia individuali. Si enim perfectius est in generatione ipsam esse assimilativam; ergo secundum hoc generatio dicitur esse univoca vel aequivoca. Si enim diceretur talis vel talis, inquantum est distinctiva, quaelibet esset aequivoca, quia quaelibet distinguit; et haec est imperfectior ratio in generatione, quia convenit imperfectissime generationi, ergo per hanc non distinguitur univoca ab aequivoca; ergo ad propositum cum generatio sit assimilativa, quatenus eadem natura communi- catur distinctiva, quatenus est geniti distincti a generante distincto, sequitur quod penes naturam gignentis et geniti sit univocatio, et non penes distinctionem eorum, scilicet gignentis et geniti.

Tertio applicatur ad propositum, quia si illae duae differentiae individuales, quae sunt primo diversae constituunt producta non primo diversa, sed inter quae est generatio univoca propter similitudinem in natura, si istae differentiae individuales essent species alterius generis, adhuc non constituerent distincta tanta distinctione, quanta esse earum in suo genere, quia tunc differentie individuales constituerent primo diversa. Quod autem constituta modo non sunt primo diversa, hoc est propter naturam, in qua natura individua conveniunt; ita etiam tunc convenirent in eadem natura, licet differentiae constituentes essent species alterius generis; igitur tunc constituta essent ejusdem speciei sicut modo.

Ad (c) argumenta igitur in oppositum :

Ad primum dicendum, quod non est ibi proprie genus, nec species, nec differentia specifica, sed bene. concedo, quod Paternitas et Filiatio sunt relationes quasi alterius speciei, et alterius rationis, quia sunt opposite et non fundate supra unitatem immediate, sicut similitudo vel equalitas; magis etiam distinguitur Paternitas a Filiatione quam Paternitas a Paternitate. Sed cum infers, e' goconstituta sunt alterius rationis quasi specifice, nego consequentiam.

Et propter probationem consequentiae, notandum est quod aliqua dicuntur aliquando magis distingui propter eorum minorem convenientiam in aliquo genere, aliqua propter majorem repugnantiam vel incompossibilitatem eorum, sicut contraria magis dicuntur distingui, ut album et nigrum, quam disparata, ut homo et album, sed hoc modo non est proprie dictum aliqua magis distingui. Plus enim proprie distinguuntur, que minus conveniunt in aliquo genere, et ita distincta genere generalissimo plus distinguuntur quam contraria, quae sunt ejusdem generis, licet contraria magis repugnent. Unde universaliter quanta est distinctio, id est, repugnantia constituentium vel formaliter distinguentium, tanta est et constitutorum, quia si albedo et nigredo sunt incompossibilia, et constituta per ea sunt incompossibilia, et ita est in proposito; quanta enim est incompossibilitas Paternitatis et Filiationis, propter quam Paternitas non est Filiatio, tanta est et Patris et Filii, ita quod Pater non est Filius. Sed primo modo accipiendo, nunquam distinguentia conveniunt tantum quantum conveniunt quae per illa distinguntur, sicut patet per omnia distinguentia discurrendo ; differentiae enim specifice non includunt genus in quo conveniant, species autem distinctae per eas includunt genus in quo conveniunt; et ratio est, quia distinguentia aliquid presupponunt in ipsis distinctis, quod ipsa distinguentia non includunt in suo intellectu, distin- cta tamen per ea includunt illud, ideo distincta conveniunt in illo, distinguentia autem ea non conveniunt in illo.

Et per hoc patet ad argumenta et ad probationes. Cum dicitur de principiis et principiatis, dico quod major distinctio, id est, major non convenientia, hoc est in paucioribus convenientia, potest esse principiorum quam principiatorum; sicut differentiae specificae, que sunt principia specierum, non conveniunt in genere, in quo conveniunt ipsae species, et ita etiam est de differentiis individualibus et individuis respectu nature specificae.

Per idem patet ad illud de formalibus constitutivis et de praecise distinctivis. In omnibus enim est falsum, quod quanta est distinctio vel differentia formalium constituentium, tanta sit differentia constitutorum.

Sed (d) adhuc pondero argumentum, quia istae relationes in proposito, sunt subsistentes; igitur tantam differentiam habent inquantum subsistentes quantam habent in rationibus propriis; subsistentes autem sunt personae, igitur tantam differentiam habent persone quantam habent relationes.

Preterea, aliqua differentia formali differnnt personae, et non nisi differentia illa, quae est relationum, quia nullam aliam habent

uam istam, quae est relationum; ista autem quae est relationum, est specifica, ergo ista erit specifica vel nulla.

(e) Ad ista respondeo. Ad primum, quod licet relationes sint subsistentes, tamen ersone non tantum includunt relationes, sed ipsam naturam in qua subsistunt, relationes autem non includunt formaliter ipsam naturam; in aliquo igitur formaliter conveniuntpersonae in quo non conveniunt relationes formaliter, et ideo hic non est tanta distinctio sicut ibi.

Ad secundum dico quod non sequitur, istis praecise persone distinguuntur, et ista distinguuntur specie; ergo personae distinguuntur specie, sicut nee de differentiis individualibus respectu individuorum. Et cum dicis, tunc nulla erit differentia distinctorum. cum non sit illorum illa, que est distinctivorum, nec aliqua alia per illa, dico quod per ista potest esse distinctio distinctorum, et aliqua alia, quam sit illa distinctivorum vel distinguentium; et minor sicut per differentias individuales est aliqua distinctio ipsorum individuorum alia quam ipsarum differentiarum, quia differentiae sunt primo diversa, sed distincta non sunt primo diversa, sed tantum sunt distincta numero in eadem specie. Ita hic in proposito per relationes distinctas in specie vel quasi genere, quibus tamen inquantum sunt distinctive accidit distingui specie, possunt alia distingui personaliter tantum in eadem specie sive in eadem natura.

(f) Ad secundam viam de productionibus, nego consequentiam, quia hic ex perfectione istius naturae, possunt esse aliqua principia propria alterius rationis, communicativa tamen ipsius essentiae, quod non contingit in aliqua natura imperfecta; et propter distineti- onem istorum principiorum formalium possunt esse productiones altcrius rationis, et tamen producta unius rationis, propter unitatem termini formalis, scilicet naturae quae communicatur.

Cum probatur (g) illa consequentia prima per proportionem, dico quod proportio illa productionis ad terminum formalem, est quod per ipsam communicatur terminus formalis; sed non requiritur talis proportio, quod productio sit unius rationis, si terminus formalis sit unius rationis, quia productiones possunt distingui per rationes suas formales aliter quam ox terminis formalibus, sicut hic ex principiis formalibus.

Exemplum hujus est, quia quandoque forma eadem potest acquiri mutationibus alterius rationis, sicut idem ubi per motum localem super magnitudinem rectam et circularem ; qui motus ita sunt alterius rationis, quod non sunt comparabiles secundum Philosophum 7. Phys. Ita esset, si eadem sanitas posset induci immediate ab arte, et immediate a natura.

Cum probatur illa consequentia, secundo per hoc quod productiones sunt ejusdem rationis cum productis, dico. quod quoad hoc sunt ejusdem rationis, quia sicut productiones sunt relationes, ita producta sunt relativa ; sed producta sunt subsistentia in aliqua una natura, et productiones formaliter non sunt supposita subsistentia in illa natura, ideo producta possunt habere unitatem aliquam in natura formaliter communicata eis per producti- ones, quam non habent formaliter productiones.

Cum arguitur tertio de potentiarum distinctione, et objectorum distinctorum, quod similis est distinctio objectorum ad potentias, patuit responsio d. 2. p. 2. q. 4. utrum in divinis sint tantum due productiones.

(h) De tertia via, scilicet de perfectione differentiae specificae, dico quod differentia specifica non est perfectior identitate specifica in divinis, sed in creaturis est perfectionis. Posita enim limitatione creaturarum, non potest esse tota perfectio in creaturis absque distinctione specifica; sed si in aliqua una natura esset perfectio infinita, ibi distinctio specifica non requireretur ad perfectionem simpliciter, in creaturis igitur differentia spocifica est perfectio supplens imperfectionem. In divinis autem, nbi una natura est simpliciter perfecta, non oportet ponere ad talem perfectionem supplentem imperfectionem, quia nulla est imperfectio quae suppleatur. Exemplum, generatio in creaturis est perfectio supplens imperfectionem in corruptibilibus, quae sine generatione non possent conservari, nec idem numeraliter, nec idem specie; in divinis autem non oportet ponere talem perfectionem supplentem imperfectionem aliquam, quae sit ibi, nec in aliquo eterno.

Ad formam (a) autem quaestionis, qua quaeritur de potentia generandi, an sit aliquid absolutum. Respondeo, gerundivum constructum cum potentia, notat actum ut egredientem ab eodem supposito, cui attribuitur potentia; similiter est de scientia et voluntate, quando construuntur cum gerundivo, notant actum ut egredientem vel potentem egredi ab illo supposito, cui attribuitur scientia vel voluntas; propter quod non ita concederetur ista : Filius habet scientiam vel voluntatem generandi, quo modo conceditur illa : Filius scit generationem Patris, vel vult eam; imo videntur illae negandae, sicut iste : Filius scit generare et vult generare, quia idem videtur velle agere et habere voluntatem agendi; sed non idem istis videtur esse velle actionem, quia haec non includit eam velle ut actionem voluntatis, quod alia videntur significare.

Ad argumenta (b). Primo ad principalia, primo ad Augustinum, dico quod intelligit eo formaliter, non eo fundamentaliter seu causaliter..

Exemplum, dicimus quod Socrates est similis similitudine formaliter, sed dicitur similis al- bedine fundamentaliter seu causaliter. Ita in proposito : Pater generat generatione formaliter, sed hoc modo non quaerimus hic quo generat, sed querimus hic quo generatio elicitur, ut principio formali elicitivo, quod scilicet sit fundamentum proximum istius relationis. Intendit igitur Augustinus quod eo est Pater quo est ei Filius, id est, illa notione, hoc est, quod Pater non dicitur ad se Pater, sed ad Filium; non autem intelligit ibi, quo Pater sit Pater, sive generet ut principio elicitivo generationis, sicut patet ibi ex littera sua.

Ad secundum dico (c), quod duplex potest intelligi communicabilitas formae, una, quae est universalis, quae est per identitatem ad multa inferiora, quorum quodlibet est ipsum, sicut universale communicatur singularibus; alia, quae est ad multa, quorum quodlibet cst ipso, sicut forma communicatur materiae, sed non est ipsum, sicut dictum est de duplici communicatione forme d. 2. q. 4. Tunc dico, quod a forma communi primo modo est operatio communis, quia si formam aliquam in universali acceptam consequatur aliqua operatio in universali, quamlibet formam singularem sub illa, consequitur operatio singularis cjusdem rationis, nisi aliqua forma singularis sit imperfecta. Si autem loquamur de secunda communitate, quae est formae respectu participantium ipsam, dico quod non oportet quod forma communis sit principium operationis communis, et maxime quando ha- betur a pluribus suppositis secundum ordinem, ita quod uni communicatur ab alio, et hoc communicatione adaequata, sicut fuit declaratum in exemplo adducto in prima ratione ad partem affirmativam questionis.

Ad propositum dico quod major est falsa, operatio propria est a forma propria, loquendo de appropriatione secundo modo, qualis est appropriatio ista, vel saltem non alia potest intelligi in proposito. Et cum probatur prima propositio primo, quia propria forma dat esse, ergo dat agere, nego consequentiam; multe enim sunt forme dantes esse, quae non sunt active, et ita nullo modo dant actum secundum, et talis est Paternitas sicut et Filiatio. Quae autem sit ratio quare quaedam forme sunt activae, et quaedam non, difficile est assignare rationem communem, quia aliquae formae substantiales sunt activae, aliquae autem formae substantiales non sunt activae, et aliquae qualitates non sunt activae; et tamen plus conveniunt qualitates, et qualitates in aliquo conceptu communi, quam qualitates et substantie. Similiter aliquae formae suhstantiales imperfectiores sunt activae, sicut elementares, et perfectiores non sunt activae sicut mixtorum, sicut forma lapidis et aliorum inanimatorum; aliquae etiam mixtorum perfectorum sunt communicative sicut animatorum, aliquae tamen perfectiores non sunt communicativae sui, sicut formae corporum coelestium et formae Angelicae. Non igitur videtur ratio, quare aliquae formae in communi sunt activae, et aliquae non, sicut in speciali non videtur aliqua ratio, quare calor est calefactivus, nisi quia calor est calor; et ita videtur quod haec sit immediata, calor est caloris effectivus, ita etiam videtur quod omnes formae de genere quantitatis, et omnes relationes, de quibus est modo sermo, non sunt activae, et de omnibus talibus non valet, si dant actum primum; ergo et secundum.

Cum probatur (d) secundo consequentia per Philosophum 2. Physic. et 5. Metaph. dico quod loquitur de universali et particulari, loquendo primo modo de communi, non autem accipiendo secundo modo, scilicet prout eadem forma numero est communis participantibus eam; ista enim communitas non est in creaturis, sed communitas universalis ad participantia sine communitate universalis primo modo dicta.

Ad tertium, cum arguitur de medio et extremis, dico quod quoddam est medium per participationem utriusque extremi sicut fuscum, quod est medium inter album et nigrum, quod est medium ex natura rei; et de tali verum est, quod est in eodem genere cum extremis, sicut probat Philosophus 10. Metaph. Aliud est medium aliquo alio modo accidentaliter sumptum, sicut operatio inter operans et terminum; istud non oportet esse ejusdem' generis cum extremis, quia quando anima intelligit se, intellectio ejus est qualitas, et tamen operans et objectum sunt substantiae; tale autem medium accipitur in proposito, videlicet ipsum quo inter suppositum generans et generatum. Vel potest dici, quod ipsum quo non est medium proprie, sed tenet se ex parte alterius extremi, scilicet generantis; proprium autem medium (si quod detur) potest dici generatio, et de illa verum est, quod est ejusdem rationis cum extremis, quia ipsa est relatio, sicut extrema sunt relativa.

Ad quartum de potentia et actu, dico quod equivocatur de potentia, vera est enim major, ut potentia est differentia entis condividens ens contra actum, quia sic ens in communi non tantum dividitur per actum et potentiam, sed etiam quodcumque genus entis, et quaecumque species et individuum, quia sic eadem albedo est in potentia et postea in actu. Et hoc modo ad idem genus pertinent actus et potentia; hoc modo proprie loquendo non est potentia generandi in divinis, proprie scilicet quae opponatur actui, quia illa generatio est simpliciter in actu et necessaria, et ideo non est in potentia, ut potentia repugnat actui. Sed hic est sermo de potentia ut est principium, et hoc modo ista propositio est falsa, quae dicit quod potentia est ejusdem generis cum actu; potest enim forma substantialis esse principium actionis de genere actionis, et Actionis de genere Qualitatis, sicut tactum est supra d. 3. q. de notitia genita, quod subjectum est per se causa propriae passionis.

Quia autem (a) aliqua argumenta contra primam opinionem sunt contra me, respondeo ad illa. Ad primum dico, quod illa propositio major habet hic majorem probabilitatem quam in creaturis, quia ista forma sic per se est, quod illi correspondet proprium quod, potens agere, puta hic Deus, qui quodammodo praecedit relationes, et sic agit. Patet, quia sic primo intelligit et vult; igitur videtur quod posset in omnem actionem, cujus suum quo est proprium principium formale, et ita hic Deus generat primo; et ideo illa major de principio elicitivo falsa est, quando principium elicitivum, si per se existat, non potest esse propinqua ratio ad operandum. Exemplum, species si ponatur principium elicitivum operationis videndi in oculo, si per se existeret, non posset esse principium illius operationis; et ratio esset, quia non posset esse potentia propinqua ad agendum, quia non posset habere passum approximatum, quia approximatio, ut dictum est prius, requiritur ad rationem potentie propinquae. Sicut autem approximatio requiritur in creaturis, vel amotio impedimentorum, ita dicitur in proposito quod requiritur suppo- situm conveniens ad agendum; ergo forma quae esset principium actionis in supposito distincto, si esset per se existens, non esset suppositum, nec principium distinctum, nec in supposito distincto convenienti generationi; et ex quo illud suppositum requiritur ad potentiam propinquam agendi, non poterit talis forma per se agere. Essentia autem si per se existat in aliquo instanti naturae antequam intelligatur esse insupposito vel persona, in illo priori non est suppositum agens in potentia propinqua ad agendum. Ista enim actio distinctionem requirit aliquorum in ista natura, que non potest esse nisi suppositorum, ergo suppositum conveniens huic actioni est suppositum distinctum existens in ista natura; in nullo tali est natura inquantum intelligitur per se esse, si per se sit aliquo modo antequam in persona, et ideo non poterit per se agere ista actione.

Nota quod tripliciter potest intelligi forma per se esse : no modo quod per ly per se excludatur inesse forme ipsi materie, sive forme accidentals, sive essentialis vel substantialis; alio modo inesse quidditatis sive nature ipsi supposito, et hoc actuale; tertio modo aptitudinale et potentiale et utrumque inesse. Tertius modus ponit illud, quod sic est per se, esse complete suppositum, et ideo sic accipere in majori, est accipere contradictoria, quia forma que habenti est principium quo agil, non potest sic per se esse; igitur intelligitur per se, in majori duobus primis modis, et sic probo majorem, uia ad agere non requiritur nisi actualitas et per se esse. Primum habetur eque in forma inherente et per se existente. Secundum habetur sufficienter, si duobus primis modis per se sit, alioqwin anima separata non esset agens. Confirmatur etiam, quia si natura assump(a a Verbo dimitteretur absque omni actione positiva circa ipsamt, ipsa non esset per se tertio modo, quia tunc esset inassumptibilis ut sic, et tamen hic homo posset agere omnem actum, quem habet modo Verbum mediante ista natura, imo secundum tertium artic. 1. q... .. dist. 1. tertii libri, nihil positivum constituit suppositum creatum. Et certum est, quod ratio suppositi nihil dat alicui positivum ad agendum, sed nec ordinem ad alia passa fundat, sicut patet per Averroem 7. Met. quia idea non posset movere corpuis, nec materiam, propter defectum ordinis.

Contra hoc, quia ordo agentis ad patiens consequitur hoc existens, accidit quod incommunicabiliter. Ideo responderi potest aliter, quod major est vera, quando forma est. activa respectu termini distincti a se, non autem quando respectu termini indistincti, quia tunc licet possit esse quo suppositum producat, non tame potest esse producens, quia nec distinguitur a termino, sicut requiritur ad hoc ut sit producens, no autem hoc requiritur ad hoc ut sit q0. Planius dicitur, quod major est vera de actione immanente et factione, et universaliter productione termini distincti a forma productiva, hic terminus est indistinctus a forma qua producitur.

Contra, si Deitas, vel hic Deus creat, ergo agit illa actione, que necessario precedit creare, hujusmodi est generare. Probatio consequentie prime, qtia quod est omnino primum non eqwirit aliquod posterius agere ad hoc, w ip- sum possit in actione sibi propria; hic Deus est aliquo modo prius prima persona relativa, erg0, etc. Ioc argumentum requirit, qod ponatur ordo quomodo hic Deus prius est in personis, quam possit potentia propinqua creare, non propter impotentiam hujus Dei ad creandum, etiam si secundum imaginationem Gentilium non esset in personis; sed propter majorem propinquitatem personarum ad essentiam quam creationis, secundum illam regulam realem, de quibuscumque duobus comparatis secundum ordinem ad idem primum, potentia propinqua non est ad secundum, nisi primo posito. Itaque hic Deus primo intelligit, etiam non precise, ut in personis, quia actio essentialis est quasi prius relatione, et ita immediatior omnino primo. Secundo hic Deus est per se existens illimitatum, et in illo signo nature est primo in tribus personis, illud tamen habet signa originis. In tertio signo nature hic Deus habet potentiam propinquam ad extra. Itaque egatur minor, qtia nunttam Deitas per se est ila, quod non in supposito, nisi apud intellectum.

Contra, quod convenit primo ex se formaliter alicui, est aliquo modo prius extra intellectum illo, quod non convenit sibi ex se formaliter. Deitas est omnino prima, quia pelagus, et illi convenit ex se formaliter per se esse, non autem ex se formaliter est in hoc stpposito relativo, igitur per prius per se est quam sit in aliquo. B probatur, quia idem est per se esse trium personarwm quasi nihil sit commune tribus, nisi quod est primo essentiale. C probatur, quia fundamentum aliquo, modo precedit relationem, saltem non ea ratione sua formali habet relationem, quia est aliquid preter eam 7. de Trinit. c. 1. et 3. probatur etiam, quia aliter in quolibet haberet illam relationem, quia ubique habet illud quod convenit sibi ex ratione sua formali.

Ad aliud (b) de quod et quo, dico quod illud dictum Philosophi, est verum in causa et causato, quia ibi est distinctio realis causae et principii quo causat ab ipso causato, dependentia etiam essentialis est causati ad principium causativum, sicut et ad causam; et ratio est ibi, quia principium causativum non est nisi unicum in uno supposito. In proposito autem est oppositum, quia suppositum producens est distinctum, quo autem producit est indistinctum, et ideo productum non realiter refertur ad principium quo, sicut refertur ad principium quod producit. Et ideo in proposito non est relatio realis principii productivi ad productum, sed producentis est relatio realis, principii autem productivi est relatio rationis, sicut prius dictum est de natura communicante et communicata dist. 5. q. 1.

Ad tertium dico (c) quod forma secundum quod est illud in quo assimilatur generans generato, non est tantum ens rationis, sed habet aliquam unitatem praecedentem omnem actum intellec tus, quia nullo actu intellectus existente ignis generaret ignem et corrumperet aquam, et hoc propter sui similitudinem naturalem hic, et contrarietatem ibi; hoc autem magis patebit in quaestione de individuatione.

Ad Damascenum dico quod intelligit de communicabilitate ali- cujus unius secundum naturam et secundum numerum, sicut essentia divina est communis tribus personis ; sed hoc modo nulla est communitas realis in creaturis, est tamen communitas alicujus unius unitate minori quam sit unitas numeralis.

Ad aliud (d) cum dicitur, forma est principium agendi inquantum est in hoc, concludit pro me, quia illud absolutum quod est Patri potentia generandi, non est potentia generandi Filio.

Cum arguitur, quod generatio prius est distinctiva quam assimilativa, et quod ex hoc forma sit prius elicitiva ut hec quam ut forma, respondeo, quod prius secundum consequentiam non semper est prius secundum causalitatem. Exemplum, sequitur: ignis, igitur calidus, et non e converso; igitur calidum est prius secundum consequentiam, et tamen ignis est prius secundum causalitatem ipso calore; et ita concedo, quod distinguere est prius in generatione quam assimilare, id est, communius, quia multa distinguunt quae non assimilant. Sed distinguere non est perfectius in generatione quam assimilare, quia convenit generationi etiam imperfectissime, inquantum est a forma ut hec, et assimilare convenit sibi inquantum est a forma absolute, et perfectior est ratio formae quam ratio singularitatis.

Concedo (e) tamen argumentum contra opinionem ponentem tantum distinctionem rationis, et non concludit contra me, sicut patebit in sequenti distinctione. Instantia prima de calore et vegetativa non valet, quia ibi communicatur utraque forma, et forma principalis activa et immediata. Est enim caro genita animata, et habens calorem genitum aliqualem naturalem; utraque etiam forma est principium generationis, licet unum mediatum, aliud immediatum. Sed illa alia instantia de generatione bruti difficilior videtur, si sensitiva non habeat ibi aliquam operationem, sed vegetativa tantum, et de hoc in secundo libro, quando fiet sermo de rationibus seminalibus, quomodo potest esse generatio univoca in animalibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1