Quaestio 1
Quaestio 1
Alensis 1. part. quast. 13. memb. 2. art. 4. Divus Thomas 1. part. quast. 3. art. 1.4. 5. et 8. ü- chardus Ahee dist. 44. art. A. quast. A. et 2. et dist. 19. per totum. Divus Bonaventura ibid. art. 4. quast. 1.2. et 3. Gabrielis quast. 1. Vasquez 1. part. disputat. 170. Suarez 1. part. tractat. 3. lib. 12. eap. 3. et per totum librum. Durandus distinct. 16. quast. 1.
Circa istam decimam quartam distinctionem, et duas sequentes, scilicet decimam quintam et decimam sextam, ubi Magister agit de missione temporali Spiritus sancti, quaritur unum generaliter quantum. ad omnes personas : utrum quaelibet persona divina mittat quamlibet personam et mittatur ?
Videtur quod sic, quia quidquid est essentiale in. divinis, convenit tribus; missio lam activa quam passivaa est quid essentiale, quia dicit respectum ad creaturas ; respectus autem ad creaturam communis est tribus. Quod autem tam mittere quam in?£fi dicat respectum ad creaturam, probatur, quia dicitur de Deo ex tempore; nihil autem dicitur de Deo ex tempore nisi quod di clt respectum ad creaturam.
Item, in Joanne de Patre dicit Salvator, et de seipso : ad eum veniemus, etc. ergo Pater etiam venit temporaliter ad aliquem, hoc venire dicit aliquem. effectum Trinitatis ; ergo videtur quod Pater possit mitti a tribus personis, sicut Filius et Spiritus sanctus.
Sententia Magistri est,mitti conveniresolis personis productis, sed mittere omnibus, loquendo tam de visibili quam de invisibili missione. Hanc refutat Doctor. Primo, si missio dicat relationem rationis ad mit(entem, potest esse in Patre a se, sicut. potest dari et dare, si realem scilicet processionem a mittente ; ergo mittere non est essentiale, quia tunc Spiritus sanctus non mitteret Filium. Secundo, m:/tti et. mittere idem significant, licet diversimode Grammaticaliter ; ergo si mitti connotat produci et mittere producere, neutrum est essentiale nec commune tribus.
(a) In ista questione videtur esse opinio Magistri, quod mitti non conveniat tribus, sed tantum duabus personis procedentibus, quia secundum Augustinum, nulla persona mittitur, nisi quae habet aliam, de qua sit secundum hoc, in/fi dicit respectum ad creaturam, tamen connotando respectum processionis eterna ;sed mittere est commune tribus secundum Magistrum. Quod probatur per auctoritatem Augustini 2. de Trin. c. 6. ubi dicit Augustinus de Filio : proinde mutti a Patre sine Spiritu sancto non potuit. Kt probat, quia Pater intelligitur misisse eum, secundum quod fecit eum ex femina, quod non fecit Pater sine Spiritu. sancto; ergo Spiritus sanctus misit. Filium, et. constat quod ipsemet seipsum misit, sicut habetur ab Augustino eodem capitulo ; ergo mittere convenit cuicumque persona. Et hoc probat Magister per rationem, quia alias aliquid efficeret una persona Trinitatis, quod non alia, cum »nifere sit. effectum aliquem creare.
Contra istam opinionem potest argui : Si mitti importat aliquo modo duplicem respectum aeternum. et temporalem, cum non dicat respectum nisi ad eum cui mittitur vel ad mittentem ; patet quod primus est communis tribus, quia est respectus rationis ad extra ; secundus aut est realis aut rationis. Si rationis, ergo potest esse in Patre respectu sui, sicut Pater potest dari et dare, non enim repugnat Patri mitti propter respectum rationis tantum. Si mitti dicat respectum realem tantum ad mittentem, puta processionem a mittente, igitur mittere non est essentiale, quia tunc Spiritus sanctus non mitteret Filium, cum non producat eum. Vel arguitur sic : Si mitti includat relationem aeternam, aut. ergo respectu ejus cui mittitur persona, quod non contingit, quia hoc est temporale, aut ad mittentem, et tunc omnis missus a mittente ab eo procederet, et sic cum Filius dicatur mitti a Spiritu sancto procederet ab eo.
Praeterea, mittere et mitti videntur idem significare, licet. diversimode quantum ad modos Grammalicales ; 1gitur s unum connotat aliquem respectum ad intra, et reliquum connotabit ; si igitur. mitti connotat produci, 1gitur mittere connotat producere, et ita neutrum est mere essentiale ; vel si unum non connotat respectum ad intra, nec reliquum, sed tantum respectum ad aliquid extra, et. ita utrumque erit commune tribus. Et hoc est, quod sic breviter potest argui : Si mitti includit produci, ergo mittere includit producere ; ergo Spiritus sanctus non mittit Filium, quia non producit eum.
Ponit Scotus aliam opinionem, scilicet mitti competere solis productis et. mittere solis ' producentibus. Mittere ergo est operari effectum cum persona, auctoritative dando ei actionem; unde Spiritus sanctus non mittit. Filium, sed Christum qua homo. Quia tamen Augustinus videtur dicere Spiritum sanctum misisse Verbum incarnandum, ideo ait Scotus posse teneri opinionem Magistri sic explicandam, quod mitti personam significet .eam manifestari, connotando eam produci,non tamen connofando respectum ad producentem, et juxta hoc mittere est essentiale, et solvit argumenta, qua fecit contra Magistrum.
Videtur (a) aliter posse dici ad quaestionem. Manifestum est enim secundum intentionem Augustini 4. de Trinitate, cap. 20. quod Pater non dicitur missus; ergo oportet quod ifti cum hoc quod dicit respectum ad extra, connotet productionem ad. intra, et tunc rationabile videtur consimiliter dicere. de 7u/ ttere, quod licet dicat principaliter respectum actionis activae ad. extra, tamen connotat respectum productionis activide ad intra, et sic neutrum est mere essentiale; sed niti tantum convenit persone productae, et miliere tantum persone producenti, et ita sunt duae persona mittentes, scilicet Pater et Filius, et duce tantum misse, scilicet Filius et Spiritus sanctus; nec aliqua persona seipsam mittit, nec producta producentem. Hujus simile potest haberi in alio, nam Pater dicitur per Verbum creare, et posset concedi Filium creare per Spiritum sanctum, non autem sic e converso. Ubi creare per Filium non dicit absolute actionem ad extra, sed actionem cum auctoritate; etin hoc connotat productionem activam in operante respectu illius persona» per quam quasi subauctorilative operatur.
Ita posset dici quod mittere personam, est operari per eam, et ita operari effectum cum illa persona per modum auctoris dantis illi persona actionem, quod tantum convenit producenti respectu persona producetae. Et ifti diceret. idem, quod subauctoritative operari virtute personc inittentis, quod non est, nisi quando persona operans accipit ab alia virtutem agendi.
Et ad illud quod Magister adducit pro se de Augustino, quod Spiritus sanctus mittit. Filium, et quod. Filius mittit se, posset exponi primo. Primum, de Filio incarnato, non de Filio ut incarnando, quo modo Ambrosius in 3. lib. de Spiritu sancto, cap. 2. dicit quod Spiritus Domini misit Filium, sicut legitur Isaiee 16. Spiritus Domini super me, etc. bene dicit. Ambrosius : Spiritus sanctus Domini misit me ad praedicandum, quia quasi Filius hominis est missus et unctus, nam secundum Deitatem non super Christum est Spiritus, sed in. Christo ; ergo 1lla auctoritas Isai:e, quee. dicit Christum missum a Spiritu sancto, intelligitur de Christo homine, non autem de missione Verbi aeterni incarnandi. Similiter posset exponi illa auctoritas quod Filius misit se.
Ad argumentum etiam Magistri posset dici quod consequentia non valet, quia commutatur qualiter vel quale in quid, vel res in modum, non enim sequitur, Filius non operatur per Filium, sicut Pater operatur per Filium ; ergo Pater aliquid operatur quod non Filius; sed sequitur, ergo aliquo modo alio operatur Pater, quo modo non operatur Filius, quia auctoritative, et hoc est verum. Ita etiam si Pater mittat Filium et non Filius se, debet inferri quod auctoritas agendi effectum in creatura, est in Patre, et non in Filio, et hoc est verum.
Licet autem (b) haec via videatur probabilis, tamen quia auctoritates Augustini videntur sonare non lantum de Christo homine misso, sed de Verbo eo misso, quia incarnando, sicut ipse dicit, intelligitur missio ipsa incarnatio, ideo potest teneri opinio Magistri, hoc modo secundum Augustinum 4. de Trinitate, cap. 20. "Cum ex tempore cujusque profectus mente concipitur, mitti quidem dicitur". Et planius hoc idem paulo post: "Mitti est de Filio cognosci, quod a Patre sit; Ma. Spiritum sanctum mitti est cognosci, quod ab illo procedat". Mitti ergo est manifestari personam procedere, nec convenit omnibus personis, quia non omnes procedunt, et mitfere est manifestare personam procedere ; hoc manifestare est mere commune, quia tota Trinitas manifestat personam procedentem procedere, sed manifestari personam procedere, connotat personam procedentem.
Et si ista sunt. significata istorum vocabulorum, quia significata accipienda suntex usu auctorum, sequitur quod mittere sit mere essentiale, nec connotat respectum realem eternum in mittente. Sed mitti connotat respectum in persona missa, quatenus manifestatur ejus processio aeterna. Et. posset quidem aliud verbum imponi, quod significaret manifestare personam procedere, et ejus passivum quod significaret manifestari personam procedere ; et illud activum esset commune tribus personis, passivum tantum competeret duabus personis quae producuntur.
Secundum hoc ad argumenta quc sunt contra opinionem Magistri. Ad primum dico quod iffi dicit respectum rationis ad mittentem formaliter, sed connotat respectum « eternum, non quidem ad mittentem qua mittens, sed ad aliquem indistincte. Unde haec propositio. est neganda, quod mitti. nullum respectum dicit nisi ad eum cui mittitur, vel ad mittentem si intelligatur inquantum mittens, et hoc tam de principali sienificato quam de connotato. Dicit enim connotando respectum procedentis, et hoc ad producens non inquantum mittens, quia etiam aliqua persona mittens potest esse non producens, licet semper producens sit mittens.
Ad secundum concedo, quod activum et passivum significant idem sub alio et alio modo Grammatieali; sed aliquid idem potest esse connotatum in utroque, quod non diversificatur penes istos modos. Manifestare quidem et manifestari qua principaliter importantur, diversifieantur penes illos diversos modos, licet non ita hoc, quod est personam procedere. Illud enim est, quod connotatur uniformiter tam per activum quam per passivum. Exemplum hujus in aliis, scio ignem calefacere et scitur ignem calefacere, licet hic sit variatio Grammaticalis quantum ad scire et sciri, non tamen quantum ad illud, quod notatur esse terminus ipsius se/re; illud enim uniformiter se habet utrobique. Et si imponeretur unum activum ad significandum haec totum, se?re ignei calefacere, suum passivum non connotaret, sciri ignem calefieri; sed tantum ipsum sciri per modum passivi, et illud aliud connotaretur. per modum activi.
Et per hoc patet ad. illam confirmationem, mittere et mitti sunt correlativa, quantum scilicet ad formalia significata, et utrumque dicit per se respectum rationis, tamen unum istorum potest includere, ut connolatum aliquod extremum relationis ; et reliquum non includere correlativum illius, sicut in exemplo posito apparet quod illud verbum sic impositum includeret calefacere, et tamen verbum passivum correspondens sibi non includeret hoc, quod est calefieri.
Ad argumenta principalia (c). Ad primum dico, quod non omne dictum de Deo ex tempore est commune tribus, quando importat non tantum respectum ad creaturam, sed cum hoc connotat respectum intrinsecum, sicut est de mifi.
Ad secundum (d) concedo, quod Pater venit invisibiliter et inhabitat, sed tamen non dicitur mitti, quia non habet de quo sit. Non enim manifestatur procedere,nisi procedat, tamen manifestari potest absolute, vel manifestari quod producat; sed inanifestari sic, non notatur per ufi.
Ad tertium concedo, quod quaelibet persona dat quamlibet, quia dare est liberaliter communicare, quaelibet autem seipsam communicat liberaliter voluntate, ut sui est. Nec sequitur ex hoc quod quaelibet mittat quamlibet, quod jam patet, quia dare non includit talem respectum intrinsecum, qualem includit offi.
On this page