Text List

Quaestio 1

QUAESTIO II. Utrum cognitio (a) supernaturalis necessaria viatori sil sufficienter tradita in sacra Scriptura.

Quod non, quia cognitio necessaria nunquam defuit generi humano ; sed sacra Scriptura non erat in lege naturae, quia. Moyses primo scripsit Pentateuchum , nec tota erat in lege Mosaica, sed tantum vetus Testamentum; ergo, etc.

Item, quicumque auctor scientiarum humanarum quanto acutior intellectu, tanto plus vitat superfluitatem in tradendo, sed in sacra Scriptura videntur contineri superflua, ut caeremoniae et historiae multae, quarum cognitio non videtur necessaria ad salutem; ergo, etc.

Item, multa sunt de quibus non cognoscitur certitudinaliter ex sacra Scriptura, utrum sint peccata mortalia vel non, quorum tamen cognitio est necessaria ad salu- tem, quia nesciens illud esse peccatum mortale non sufficienter vitabit illud; ergo, etc.

Contra, Augustinus 11. de Civitate cap. 3. loquens de Scriptura Canonica ait : "Cui fidem habemus de his rebus quas ignorare non expedit, nec per nos ipsos nosse idonei sumus."

In ista quaestione sunt hsere. ses innumerae, damnantes sacram Scripturam vel partem ejus, sicut patet in libris Damasceni et Augustini de haeresibus. Quidam vero haeretici nihil de Scriptura recipiunt; quidam non vetus Testamentum ut Manichaei, sicut in libro Augustini de utilitate credendi patet, dicentes vetus Testamentum esse a malo principio. Quidam vero tantum Testamentum vetus accipiunt, ut Judaei. Quidam autem aliquid utriusque ut Saraceni, quibus Mahometus immundus alias immunditias innumeras immiscuit. Quidam aliquid dictum in novo Testamento, puta haeretici diversi, qui diversas sententias Scripturarum male intellectas habentes pro fundamento alias neglexerunt, verbi gratia, ad Rom. 14. Qui infirmus est, olus manducet. Item Jacob. 5. Confitemini alterutrum peccata vestra . Ex hoc errarunt circa Sacramentum Poenitentiae quidam, dicendo illud posse dispensari a quocumque non Sacerdote, vel aliis hujusmodi auctoritatibus innitendo, male intellectis.

Contra omnes (a) istos in com- muni, octo sunt viae eos ratioi fideles. nabiliter convincendi, quae sunt, praenuntiatio prophetica, Scripturarum concordia, auctoritas scribentium, diligentia recipientium, rationabilitas contentorum, irrationabilitas singulorum errorum, Ecclesiae stabilitas, miraculorum claritas.

De primo (b) patet, quia solus Deus potest naturaliter, non ab alio, futura contingentia certitudinaliter praevidere; ergo solus ille vel ab illo instructus potest ea certitudinaliter praedicere. Talia autem multa praenuntiata in Scriptura impleta sunt, ut patet consideranti libros Prophetales, ex quibus non est dubium quin sequantur pauca, quae restant secundum Gregorium in homilia de Adventu. Istam viam tangit August. 12. de Civit, c. 10 ubi ait: "Vera se narrasse praeterita, ex his, quce futura praenuntiavit, cum tanta veritate implentur ostendit."

i. De (c) secundo, scilicet Scripturarum concordia sic : In non evidentibus ex terminis, nec ex principiis evidentiam habentibus, non consonant firmiter et infallibiliter multi diversimode dispositi, nisi a causa superiori ipsorum intellectus inclinentur ad assensum; sed scriptores sacri Canonis varie dispositi, et diversis temporibus existentes, in talibus non evidentibus omnino consonabant. Hanc viam pertractat August. 18. de Civit, c. 11. "Auctores nostri sane pauci esse debuerunt, ne multitudine vilesceret, quod carum religione esse oporteret, nec tamen ita pauci, ut eorum non miranda sit consensio. Neque enim in multitudinePhilosophorum, qui labore etiam litterario monumenta suorum dogmatum reliquerunt, facile quis invenerit, quod inter cuncta, quce sensere, conveniant." Et hoc Augustinus probat in exemplis ibi. Major etiam assumpta non tantum probatur per exemplum de Philosophis, ut videtur probare Augustinus, sed etiam per rationem. Quia cum intellectus, quantum ad assensum sit natus moveri ab objecto evidente in se vel in alio, nihil aliud ab objecto videtur talem assensum posse causare, nisi virtualiter includat evidentiam objecti, nam si nihil tale moveat intellectum, remanebit sibi Theologia neutra. Nihil autem est tale de non evidentibus ex terminis nisi intellectus superior nostro, nihil autem intelligens superius homine potest hominem effective docere nisi Deus.

Si autem dicatur hic quod posteriores, licet aliter dispositi quam priores, et aliis temporibus existentes, tamen habuerunt doctrinas praecedentium in Scripturis, et acquieverunt credendo, sicut discipuli doctrinae magistrorum, et ita nihil scripserunt dissonum a prioribus, licet Deus non doceret hos et illos. Contra hoc videtur Augustinus objicere ubi prius, dicens de Philosophis : Qui labore litterario monumenta suorum dogmatum reliquerunt, etc. quae discipuli legentes, licet in aliquibus essent assentientes prioribus ut discipuli, aliqua tamen improbaverunt, ut patet ibidem de Aristippo et Antisthene, qui licet fuerint ambo Socratici, tamen in quibusdam sibi contra- dixerunt, et quandoque discipuli magistro, ut Aristoteles Platoni.

Quomodo igitur non contradixissent posteriores nostri prioribus in aliquibus, si non habuissent docto reni communem, eorum intellectus inclinantem ad eadem non evidentia ? Respondeo, quia non evidentia tradiderunt priores, ideo posteriores non potuerunt eos per rationes improbare, et noluerunt eis discredere nisi possent rationem cogentem pro se habere, reverentes eos ut magistros veraces; sed Philosophi discipuli per rationem potuerunt magistros improba re, quia materia circa quam altercabantur, potuit habere rationes sumptas ex terminis. Exemplum, non ita contradicit discipulus Historiographus magistro historiographo sicut Philosophus Philosopho, quia historiae de praeterito non possunt esse evidentes, ut avertant discipulum a magistro sicut possunt esse Philosophicae rationes.

Contra illud, saltem Ezechiel prophetans in Babylone, eo tempore quo Jeremias in Judaea prophetavit, cum non solum illa dicerent quae a Moyse quasi communi eorum magistro habuerunt, sed et alia multa, in illis potuissent discordare aut dissentire, cum non essent evidentia ex terminis, nisi habuissent aliquem communem docto rem supra intellectum humanum.

De tertio (a), scilicet auctoritate 5. scribentium sic : Aut libri Scriptu, rse sunt istorum auctorum quorum scribet esse dicuntur,'aut non; si sic, cum tlumdamnent mendacium, praecipue in fide et moribus, quomodo est verisimile eos fuisse mentitos dicendo: Haec dicit Dominus, si Dominus non fuisset locutus? Aut si dicas eos fuisse deceptos, non mentitos, vel propter lucrum mentiri voluisse. Primum improbatur ex dicto Pauli 2. Corintll. 12. "Scio hominem in Christo", et subdit ibi : "Verba arcana audisse, quae non licet homini loqui". Quae assertiones non videntur fuisse sine mendacio, si asserens non fuit certus, quia asserere dubium, vel est mendacium vel non longe est a mendacio. Ex ista revelatione Pau-Scriptor* li, et multis aliis revelationibus nec dei factis diversis Sanctis concluditur, necPmen quod intellectus eorum non po- tosdfuu11nss tuerunt induci ad assentiendum scnbere' ita firmiter illis, quorum notitiam non potuerunt habere ex naturalibus sicut assenserunt, nisi ab agente supernaturali. Secundum improbatur, scilicet quod fuerunt propter lucrum mentiti, quia pro illis ad quae voluerunt homines inducere ad credendum, tribulationes maximas sustinuerunt.

Si autem libri non sunt illorum, 'sed aliorum, hoc videtur inconveniens dicere, quia ita negabitur quir.umque liber esse illius auctoris cujus dicitur esse. Quare ergo soli isti falso adscripti sunt auctoribus, quorum non erant? Praeterea, aut illi qui adscripserunt libros istos eis fuerunt Christiani, aut non. Si non, non videtur quod voluerunt tales libros conscribere, et aliis adscribere, e' ex hoc magnificare sectam, cu jus contrarium tenuerunt. Si fuerunt Christiani, quomodo illi Christiani mendaciter tales eis adscripserunt, cum lex eorum damnet mendacium sicut prius? Et propter idem, quomodo assererent Deum locutum esse multa quae ibi narrantur, et hoc personis quibus libri intitulantur, si talia non acciderunt illis personis? Quomodo etiam libri isti fuissent ita authentici et divulgati esse talium auctorum nisi fuissent eorum, et ipsi auctores eorum authentici fuissent

De quo Richardus primo de Trini t. cap. 2. "Certe a summee sanctitatis viris sunt nobis tradita". De. hoc etiam Augustinus. 11. de Civit. Dei, cap. 3. loquens de Christo, dicit sic : "Hic, inquit, prius per Prophetas, deinde per seipsum, postea per Apostolos, quantum satis esse judicavit, locutus, scripturam condidit, quee Canonica nominatur, eminentissimee auctoritatis", etc. Et Augustinus in epistola ad Hieronymum, et habetur in canone dist. 9. "Si ad sacras Scripturas admissa fuerint, vel officiosa mendacia, quid eis remanebit auctoritatis?" Et idem ad eumdem in eadem epistola : Solis eis scripturarum libris, etc.

Quartum (a), scilicet recipientium diligentia, sic patet : Aut nulli credis de contingenti quod non vidisti, et ita non credes mundum fuisse ante, nec locum esse in mundo ubi non fueris, nec istum esse patrem tuum et illam esse matrem tuam ; et talis incredulitas destrueret omnem vitam politicam. Si igitur vis alicui credere de contingenti, quod tibi non est nec fuit evidens, maxime credendum est communitati, sive illis quae tota communitas approbat, et maxime quae communitas famosa et honesta cum maxima diligentia approbata recipit. Talis est Canon divinae Scripturae, tanta enim apud Judaeos sollicitudo fuit de libris habendis in canone, et tanta apud Christianos de libris recipiendis tanquam authenticis, quod de nulla alia scriptura habenda pro authentica, tanta sollicitudo fuit inventa, praecipue cum tam solemnes communitates de scripturis istis curaverunt, tanquam de continentibus necessaria ad salutem.

De hoc August. de Civit. Dei 18. cap. 38. "Quomodo scriptura Enoch, de qua Judas in Epistola sua facit mentionem, non recipitur in Canone, et multae alice scripturae, de quibus fit mentio in libro Regum?" Ubi innuit, quod sola illa recepta sunt in Canone, quae auctores non sicut homines, sed sicut Prophetae divina inspiratione scripserunt. Et ibid. cap. 41. "Illi Israelilce, quibus tradita sunt eloquia Dei, nullo modo Pseudoprophetas cum veris Prophetis parilitate licentiae confuderunt, sed concordes inter se atque in nullo dissentientes, sacrarum litterarum veraces ab eis agnoscebantur et tenebantur auctore."

De quinto (a), scilicet rationabilitate contentorum, patet sic : Quid rationabilius quam Deum tanquam finem ultimum super omnia diligi, et proximum sicut seipsum? id est ad idem, ad quod se, secundum Gregorium, in quibus "duobus praeceptis universa lex pendet el Prophetae", Matth. 22. Item, Matth. 7. "Omnia ergo qucecumque vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis". Ex istis quasi ex principiis practicis, alia practica consequuntur in Scriptura tradita, honesta et rationi consona, sicut de eorum rationabilitate patere potest singillatim cuilibet pertramnia quse ctanti de Praeceptis, Consiliis et sunt Sacramentis, quia in omnibus videtionabiiia. tui* esse quasi quaedam explicatio legis naturae, quse secundum Apostolum ad Roman. 2. "scripta est in cordibus nostris." Hoc de moribus, et de hoc Augustinus de Civit.Dei, lib. 2. cap. 28. "Nihil turpe ac flagitiosum spectandum, imitandumque proponitur, ubi veri Dei aut prcecepta insinuantur, aut miracula narrantur, aut dona laudantur, aut beneficia postulantur."

De credibilibus patet, quia nihil credimus de Deo quod aliquam imperfectionem importet, imo quidquid credimus verum esse, magis attestatur perfectioni divinae quam ejus oppositum. Patet de Trinitate personarum et incarnatione Verbi, et hujusmodi. Nihil enim credimus incredibile, quia tunc incredibile esset mundum ea credere, sicut deducit Augustinus de Civit. Dei 22. cap. 5. mundum tamen ea credere, non est incredibile, quia hoc videmus. De hac autem lege et honestate Christianorum patet, per Augustinum de Ulilitate credendi lib. 6. cap. 8. "Vulgus marium et foeminarum," etc.

De sexto (b), scilicet de irrationabilibate singulorum errorum, patet sic : Quid Pagani pro idololatria sua adducent, colentes opera manuum suarum? in quibus nihil errorumest numinis, sicut satis ostendunt Philosophi. Quid Saraceni vilissimi porci, Mahometi discipuli, pro suis scripturis allegabunt? expectantes pro beatitudine quod porcis convenit, scilicet gulam et coitum. Quam promissionem despiciens Philosophus, qui fuit quasi illius sectae, Avicenna 9. Metaph. cap. 7. alium finem quasi perfectiorem et homini magis congruentem asserit dicens : "Lex nostra quam dedit Mahomet, ostendit dispositionem felicitatis et miseriae quae sunt secundum corpus, et est alia promissio quae apprehenditur intellectu." Et sequitur ibi : "Sapientibus vero Theologis multo major cupiditas fuit ad consequendum hanc felicitatem quam corporum, quae quamvis daretur eis, non tamen attenderunt eam, nec appretiati sunt eam comparatione felicitatis, quae est conjunctio primce veritati."

Quid Judaei, qui novum Testamentum damnant, quod in suo veteri promittitur (Jerem. 31.) ut ostendit Apostolus ad Hebrceos, c. 3. et 8. Etiam quam insipidae sunt eorum caeremoniae sine Christo? Christum etiam advenisse, et ita novum Testamentum ab eo principaliter promulgatum sicut authenticum fore recipiendum, Prophetiae eorum ostendunt : Non auferetur (ait Jacob Gen. 49.) sceptrum de Juda, nec Dux de femore ejus, etc. Et similiter illud Danieli 9. "Cum venerit Sanctus Sanctorum."

Quid asini Manichaei fabulantur primum malum, cum ipsi, etsi non primi, tamen valde mali essent? Nonne vident omne ens inquantum ens, bonum esse? Nonne etiam in novo Testamento potuerunt videre esse vetus authenticum et approbatum?

Quid singuli alii haeretici, qui unum verbum Scripturae male intellexerunt? secundum Augustiquaeque num lib. 83. qucestionum, qucest.i^). "Non potest (inquit) error oriri palliatus nomine Christiano, nisi de Scripturis non int^ctis." (et hoc ideo, quia praecedentia et sequentia non contulerunt) Unde ibidem infra: "Solet circumstantia Scripturarum illuminare sententiam, nec etiam alia loca Scripturarum contulerunt. Unde Hcereses ortce sunt per se legendo, quce conferendo repulsae sunt, quia conferentes, diversas sententias adduxerunt quce ex se invicem mutuo videri poterant, quomodo et qualiter essent intelligendae."

Contra istos est illud verbum Augustini contra Epistolam Fundamenti: "Non crederem, inquit; Evangelio, nisi quia Ecclesice Catholicce credo". Igitur irrationabile est aliquid Canonis recipere et aliquid non, cum Ecclesia Catholica, cui credendo, Canonem recipio, recipiat totum aequaliter. Item, doctrinae Philosophorum aliquid continent irrati¬ onabile, prout de Politiis diversis ordinatis a diversis Philosophis probat Aristoteles 2. Polit, sed et sua in quibusdam est irrationabilis, sicut patuit ex solutione quaestionis praecedentis

De septimo, (a) scilicet de Ecclesise stabilitate, patet quoad caput, per illud Augustini de utilitate crcdendi quasi in fine (c. 17.) "Cum igiturtantum auxilium Dei, lanium profectum fructumque videamus , dubitabimus nos eJus Ecclesiae condere gremio, quce usque ad confessionem generis humani ab Apostolica Sede per successiones Episcoporum frustra haereticis circumlatrantibus; et partim plebis ipsius judicio, partim Conciliorum gravitate, partim etiam miraculorum majestate damnatis, culmen auctoritatis obtinuit? et parum post: Quid est aliud, quod tam ingratum potest esse opinioni atque auxilio divino, quam tanto labore prcedictce auctoritati velle resistere?" Unde Gamaliel Act. 5. "Si est ex hominibus consilium hoc, aut opus dissolvetur; si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare videamini." Et Luc. 22. ait Dominus Petro : "Ego rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos". Firmitas enim Ecclesiae in membris, patet per illud Augustini de utilit. credendi, c. 17. "Imperitum etiam vulgus marium fceminarumque in tam multis diversisque gentibus et credit et prcedicat". Similem sententiam dicit contra Ep. Fundamenti: "Quis enim tantam multitudinem ad peccata pronam, ad legem contrariam carni et sanguini servandam induceret, nisi Deus?" Et confirmatur, quia secta Judaeorum Nuiiahsere-non manet in vigore, sicut contra stabilis. e0g objicit Augustinus in primo sermone de Adventu : Fos inquam convenio, o Judaei. Si objicitur de permanentia sectae Mahometi , respondeo, illa incepit plus quam sexcentis annis post legem Christi, et in brevi, Deo cooperante finietur, quae multum debilitata est anno Christi 1300. et ejus cultores multi mortui et plurimi sunt fugati, et Prophetia dicatur esse apud eos, quod cito finienda est secta illa.

De octavo (a), scilicet de miraculorum claritate, sic patet : Non potest esse testis falsus Deus; sed Deus invocatus a praedicante Scripturam, ut ostenderet doctrinam ejus esse veram, fecit aliquod opus sibi proprium, utpote miracula, ac per hoc testificatus est illud esse verum, quod iste praedicavit. Confirmatur hoc per Richardum 1. de Trinitate, c. 2. ubi supra : "Domine, si est error, a te decepti sumus, nam tantis signis confirmata sunt, quee non nisi per te fieri possent."

Quod si dicatur miracula non fuisse facta, aut etiam quod ipsa non testantur veritatem,'quia Antichristus faciet miracula. Contra primum dici potest illa sententia Augustini de Civit, lib. 22. cap. 5. Si ista miracula facta esse non credunt, hoc nobis unum grande miraculum sufficit, quod jam terrarum orbis sine ullis miraculis credidit.

Nota valde illud capitulum, quia si quidquid quod credimus, dicatur incredibile esse, non minus est incredibile : homines inquit, ignobiles, infimos, paucissimos, imperitos, rem tam incredibilem, tam efficaciter, mundo et in illo etiam doctis persuadere potuisse, ut mundus illud credat, sicut jam credidisse videtur, nisi per illos ali qua miracula fierent, per quie mundus ad credendum induceretur. Unde subdit : Qui proptereci exiguo numero ignobilium, infimorum, imperitorum hominum credidit, quia in tcim contemptibilibus testibus, multo mirabilius divinitas seipsa persuasit. Quid enim incredibilius quam ut ad legem contrariam carni et sanguini Doctores pauci et rudes, et pauperes possent plurimos potentes ac sapientes convertere ? Quod specialiter patet de multis sapientibus, primo fidei rebellibus, postea conversis, ut de Paulo prius persecutore, postea Gentium Docto re; et-de Augustino prius per Manichaeos seducto, postea Doctore Catholico; de Dionysio prius Philosopho, postea Pauli discipulo; et de Cypriano prius Mago, postea christianissimo Episcopo, et de innumeris aliis conversis.

Contra idem, secundo dici potest illud Augustini de Civitate Dei, lib. 10. cap. 18. "An dicet aliquis ista falsaesse miracula, nec fuisse facta, sed mendaciter scripta ? Quisquis hoc dicit, si de his rebus negat omnino ullis litteris esse credendum, potest elicim dicere nec Deos ullos curare mortalia", etc. et ibidem de eodem: "Si libris magicis (sive quod honestius putant) Theurgicis credunt, quid causae est cur illis litteris nolunt credere ista facta esse?" Contra idem tertio, quia quaedam facta, non nisi a nimis protervientibus negari possunt, ut sunt miracula facta a Sylvestro coram Constantino, tam in curatione leprae ejus quam in disputatione ejus contra Judaeos, quae facta tanquam celeberrima mundum non latuerunt.

Contra secundum dici potest, quod si quis invocatus in testem, signum consuetum testificationis permittat adduci, et praesens non contradicat, talis taciturnitas non stat cum veritate perfecta. Miraculum autem est tale signum Dei ut testis, igitur si permittat miracula fieri a Daemonibus, non contradicens, enuntians scilicet illa non esse testimonia sua, non videtur esse perfecte verax, quod est impossibile. Et per hoc dicitur ad illud de Antichristo, quod praedixit illa miracula facienda, non esse testimonia veritatis, sicut patet Matth. 24. et 2. ad Thcssal. 2.

Item, contra idem est differentia miraculorum, quae fiunt a Deo, et quae fiunt a diabolo. De qua differentia tractat Augustinus de utilitate credendi prope finem : Miraculum, inquit, voco quidquid arduum aut insolitum supra spem vel facultatem mirantis apparet, quaedam solum faciunt admirationem, quaedam magnam gratiam benevolentiamque conciliant, qualia fue¬ runt Christi miracula, ut pertractat ibi diffuse.

Item, contra utrumque potest 12 dici, quod sunt aliqua miracula facta in lege Christiana, in quibus non potest esse deceptio quin sint facta, nec quin sint testimonia veritatis, quia a Deo facta, scilicet raptus Pauli et revelatio contingentium futurorum. Primum patet, quia impossibile est aliquem decipi credendo circa se videre essentiam Dei; ergo impossibile fuit Paulum se credere illam videre nisi eam videret. Sed hoc asserit de se 2. ad Corinth. cap. 12. secundum expositionem Sanctorum; illud igitur fuit vere factum et non tantum apparenter. Probatio primi antecedentis, quia nullus potest decipi circa aliquod principium primum credendo se intelligere illud, cum non intelligat tale principium, quia tunc non constaret ex terminis apprehensis quod esset principium, et quod non; ergo multo magis non potest decipi circa Deum visum. Consequentia ista patet, quia plus distat visio Dei ab intellectione cujuslibet subjecti, (etiam quantum ad perceptionem intellectus judicantis) quam distet intellectio principii complexi ab intellectione cujuscumque non principii. Item, qualiter intellectus crederet se quietari, si non quietaretur, nonne poterit cognoscere inclinationem suam ad verum, quod non videt ? Si crederet se videre Deum, crederet se qufetari in Deo, si non videt, non quieta tu r. "Stultius (ait Augustinus) nihil dici potest, quam quod falsa opinione anima sit beata", 11. de Civ. c. 4. Se- eundum scilicet, quod a solo Deo lieri potuit, est manifestum, quia nulla creatura potest animam beatificare, nec simpliciter, nec ad tempus.

Secundum patet ex multis Prophetis, in utroque Testamento. Unde contra falsa miracula Antichristi posset sibi objici, saltem de istis duobus, hoc modo : Si tu es Deus, fac me videre essentiam divinam nude, et post visionem memoriam certam habere visionis et certitudinem, quod illa fuit visio essentise divinae et tunc credam tibi. Item, si tu es Deus, dic mihi, quid faciam vel quid cogitabo vel appetam pro tali hora. Et hujusmodi viae efficaciam ex miraculis innuit Salvator Joan. 5. Opera quae ego facio, ipsa testimonium perhibent de me, si mihi non vultis credere, operibus saltem credite.

Nono (a) quoque loco potest adduci testimonium eorum qui foris sunt. Josephus in lib. 18. cap. 9. Antiquitatum, pulcherrimum testimonium ponit de Christo, ubi inter alia de Jesu ait : Christus hic erat, ubi ejus veram doctrinam et resurrectionem ex mortuis confitetur. Item, de Prophetia Sibyllae nota illud de Civit. 18. cap. 23. "Jesus Christus Dei Filius Salvator". Item, contra Epistolam Fundamenti, nota quomodo singuli Haeretici de Catholicis inquisiti, non ad suos mittunt, sed ad veros Catholicos, quasi etiam illi soli ab omnibus etiam Haereticis Catholici nominentur. Decimo et ultimo potest adduci, quod Deus non deest quaerentibus toto corde salutem ; multi autemdiligentissime inquirentes salutem ad hanc sectam conversi sunt, et quanto ferventiores facti sunt in inquirendo, tanto in hac secta amplius confirmati subitoque in ea poenitentes de malitia ad bonam vitam mutati sunt, tormenta quoque pro ea plures in magna exultatione spiritus perpessi sunt; quae non videntur probabilia, nisi Deus hanc sectam sacrae Scripturae innitentem irrefragabiliter approbaret et ordinaret ad salutem.

Habito (a) igitur contra haereti- u. cos quod doctrina Canonis est vera, videndum est secundo, an sit necessaria et sufficiens viatori ad consequendum finem suum.

Dico igitur quod ista tradit, quid sit finis hominis in particulari, quia visio et fruitio Dei, et hoc quantum ad circumstantias ejus appetibiles, puta quod ipsa habetur post resurrectionem ab homine immortali, et in corpore et in anima simul sine fine. Ipsa etiam determinat quae sunt necessaria ad finem et quod illa sufficiant, quia decem mandata Matth. Si vis ad vitam ingredi serva mandata, de quibus habetur in Exod. Horum etiam explicatio, Ex0d. 20 et quantum ad credenda, et quan- 23tum ad speranda, et quantum ad operanda explicatur ex diversis locis Scripturae. Proprietates quoque substantiarum immaterialium in ea traduntur, quantum possibile est et utile viatori nosse. Ista ergo conferendo ad tres rationes quibus innititur solutio quaestionis praecedentis, patet quod sacra Scriptura sufficienter continet doctrinam necessariam viatori.

Ad primum (J)) argumentum prin- ad minorem respondeo quod lex naturae paucioribus fuit contenta, quae memorialiter ad filios per patres devenerunt. Illi etiam homines magis, erant praediti in naturalibus, et ideo modica doctrina inspirata potuit eis sufficere, Vel aliter ad illud et ad aliud de lege Moysi, potest dici quod ordinatus processus Scripturae ostendit ejus doctorem secundum Augustinum 83. quaestionum, qucest. 53.

Ad secundum (c) dico quod dulcius capitur, quod latet sub aliqua sententia litterali, quam si esset expresse dictum, et ideo ad devotionem conferunt illa, quae expressa sunt in novo Testamento sub figura velata fuisse in veteri. Hoc quoad caeremonias. Sed quoad historias, in quibus exempla sunt legis declarativa, similiter ex toto processu Scripturae patet ordinata Dei gubernatio respectu hominis et totius creaturae.

(d) Ad tertium, Origenes in homilia de Arca Noe dicit : Nulla scientia omnia scienda explicavit, sed illa ex quibus possunt cilia sufficienter elici. Unde multae veritates necessariae non exprimuntur in Scriptura, etsi ibi virtualiter contineantur sicut conclusiones in principiis, circa quarum investigationem utilis fuit labor expositorum et Doctorum.

Et si objicias, multa in actibus humanis sunt dubia, utrum sint peccata mortalia, etiam suppositis omnibus doctrinis Doctorum et expositorum. Respondeo, non est dubia via salutis simpliciter, quia a talibus tanquam a periculosis debet homo sibi cavere et custodire se, ne homo, dum se exponit periculo, incidat in peccatum. Quod si noluerit quaerere salutem, sed non curando exponat se periculo, ubi forte de genere actus non est peccatum mortale, tamen peccabit mortaliter se tali periculo exponendo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1