On this page
Capitulum 1
Capitulum 1
Quod unum eset principium, non plura
"Creationem rerum insinuans Scriptura Deum esse creatorem initiumque temporis atque omnium visibilium vel invisibilium creaturarum in primordio sui, ostendit" dicens: "In principio creavit Deus caelum et terram." "His etenim verbis MoysesSpiritu Dei afflatus, in uno principio a Deo creaotre mundum factum refert," elidens errorem quorundam, plura sine principio fuisse principia opinantium. " Platonamque tria initia aestimavit, Deum scilicet et exemplar et materiam, et ipsa increata sine principio, et Deum quasi artificem, non creatorem." Creatore enim est, qui de nihilo aliqua facit.