On this page
Capitulum 2
Capitulum 2
Quare in paradiso non coierunt.
Cur ergo non coierunt in paradiso? Quia, creata muliere, mox transgressio facta est, et eiecti sunt de paradiso; vel quia Deus nondum iusserat, ut coirent, et poterat divina exspectari auctoritas, ubi concupiscentia non angebat. Deus vero non iusserat, quia casum eorum praesciebat, de quibus homo propagandus erat.