On this page
Capitulum 9
Capitulum 9
De libertate, quae est ex gratia, et quae ea: natura.
Utramque et libertatem, scilicet naturae et gratiae, notat Apostolus, cum ex persona hominis non redempti ait: "Velle adiacet mihi, perficere autem non invenio;" ac si diceret: Habeo libertatem naturae, sed non habeo libertatem gratiae; ideo non est apud me perfectio boni. Nam voluntas hominis, quam naturaliter habet, non valet erigi ad bonum efficaciter volendum vel opere implendum, nisi per gratiam liberetur et adiuvetur: liberetur quidem ut velit, et adiuvetur ut perficiat; quia, ut ait Apostolus, "non est volentis velle, neque currentiscurrere, id est operari,sed miserentis Dei; qui operatur in nobis velle" et operari bonum, cuius gratiam non advocat hominis voluntas vel operatio, sed ipsa gratia voluntatem praevenit praeparando, ut velit bonum, et praeparatam adiuvat, ut perficiat.