On this page
Capitulum 3
Capitulum 3
Quae communia et aequalia habuerunt Angeli
Et sicut in praedictis Angeli differebant, ita et quaedam communia et aequalia habebant: quod spiritus erant, quod indissolubiles et immortales erant, commune omnibus erat et aequale; in subtilitate vero essentiae et intelligentia sapientiae et libertate voluntatis differentes erant. Has discretiones intelligibiles invisibilium naturarum ille solus comprehendere potuit et ponderare, qui cuncta fecit "in pondere, numero et mensura."