On this page
Capitulum 7
Capitulum 7
De superbia.
Ex superbia tamen omnia mala oriuntur, et haec et alia.; quia, ut ait Gregorius: "radix cuncti mali est superbia" ; de qua dicitur: "Initium omnis peccati a superbia, quae est amor propriae excellentiae".
Cuius quatuor sunt species, ut Gregorius ait: "Prima est, cum bonum, quod habet quis, sibi tribuit. Secunda, cum credit a Deo datum esse, sed tamen pro suis meritis. Tertia, cum se iactat habere quod non habet. Quarta, cum ceteris despectis, singulariter vult videri." Merito ergo radix omnis mali dicitur superbia.