On this page
Capitulum 6
[Cap. VI].
Passio ergo Christi et opus Iudaeorum dicitur, quia ex actibus eorum provenit, et opus Dei, quia eo auctore, id est volente, fuit.
Unde Augustinus: "Nemo aufert animam Christi ab eo, quia "potestatem"habet "ponendi et sumendi": ecce habes auctorem operis. Ponet animam: ecce habes opus auctoris. Et ut generaliter concludam, quoties in carne Christus aliquid patitur, opus auctoris est, quia enim sua voluntate, non alio cogente, perpetitur ""ipse auctor est operis".