Text List

On this page

Capitulum 1

Prev

How to Cite

Next

Capitulum 1

Capitulum 1

De quatuor principalibus virtutibus.

Post praedicta de quatuor virtutibus, quae principales vel cardinales vocantur, disserendum est; quae sunt iustitia, fortitudo, prudentia, temperantia.

De quibus Augustinus ait: "Iustitia est in subveniendo miseris; prudentia in praecavendis insidiis; fortitudo in perferendis molestiis; temperantia in coercendis delectationibus pravis".

De his dicitur in libro Sapientiae: "Sobrietatem et prudentiam docet, iustitiam et virtutem . Sobrietatem" vocat temperantiam, et "virtutem" vocat fortitudinem.

Hae virtutes cardinales dicuntur, ut ait Hieronymus, "quibus in hac mortalitate bene vivitur, et post ad aeternam vitam pervenitur".

PrevBack to TopNext