Text List

On this page

Capitulum 1

Prev

How to Cite

Next

Capitulum 1

Capitulum 1

De periurio.

Nunc de periurio videamus. "Periurium est mendacium iuramento firmatum".

Hic quaeritur, utrum sit periurium, ubi non est mendacium.

Quod quibusdam videtur, ex auctoritate Hieronymi dicentis: "Advertendum e'st, quod iusiurandum tres habet comites: veritatem, iudicium et iustitiam; si ista defuerint; non erit iuramentum, sed periurium. Ubi autem falsum iuratur, veritas deest". Si ergo falsum iuretur, etsi non sit ibi intentio fallendi, videtur esse periurium, quia deest veritas.

PrevBack to TopNext