Text List

On this page

Capitulum 3

Prev

How to Cite

Next

Capitulum 3

Capitulum 3

De Legis et Evangelii distantia.

Distat autem Evangelii littera a Legis littera; quia diversa sunt promissa: ibi terrena, hic caelestia promittit; diversa etiam Sacramenta, quia illa tantum significant, haec conferunt gratiam. Praecepta etiam diversa quantum ad caerimonialia: nam quantum ad moralia sunt eadem, sed plenius in Evangelio continentur.

Audistis decem chordas Psalterii utrique sexui impositas, quae caritate tangendae sunt, ut viliorum ferae occidantur.

PrevBack to TopNext