Text List

On this page

Capitulum 1

Prev

How to Cite

Next

Capitulum 1

Capitulum 1

De remissione, quam praestat, sacerdos.

Hic quaeri solet, si peccatum omnino dimissum est a Deo per cordis contritionem, ex quo poenitens votum habuit confitendi, quid postea dimittatur ei a sacerdote. Video enim, quo vinculo eum ligat, scilicet temporalis poenae, sed non, a quo eum absolvat; et ideo quaero: Ante poenitudinem quippe cordis anima rei maculam habet et foetorem peccati, atque aeternae ultionis vinculo ligata existit; si vero ante confessionem, per cordis contritionem Deus per se ipsum, sine ministerio sacerdotis, et debitum omnino relaxat et animam interius purgat a contagio et foetore peccati, quid ergo mundat, quid dimittit sacerdos? Ubi sunt claves illae, quas Dominus tradidit Petro et successoribus eius dicens: "Tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelo; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis?"

Ut autem praemissa quaestio plenius explicari valeat, quasi altius ducto rete, de his clavibus et usu earum disseramus.

PrevBack to TopNext