On this page
Capitulum 3
Capitulum 3
De reconciliatione eorum qui propter fornicationem separantur.
Si quis autem fornicationis expers fornicariam dimiserit, alii copulari non potest, sed continere oportet, vel ad dimissam redire; sic et de femina.
Unde Apostolus: "His qui matrimonio iuncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari;" et de viro addit: "Et vir uxorem non dimittat."
Sed hoc a falsariis in Ambrosii libro positum creditur; supplendum enim esse in viro quod de uxore praemisit, aperte dicit Augustinus sic: "Quare non addit de muliere quod praemisit de viro, nisi quod similem formam vult intelligi, ut, si dimiserit, quod causa fornicationis permittitur, maneat sine uxore, aut reconcilietur uxori".
Idem: "Si nec illi nubere conceditur, vivo viro, a quo recessit, nec huic alteram ducere, viva uxore, quam dimisit, multo minus fas est illicita cum quibuslibet stupra committere".
Idem: "Ut non facile dimittatur uxor, Dominus solam causam fornicationis excepit; ceteras vero universas molestias, si quae exstiterint, iubet pro fide coniugali et pro castitate fortiter sustineri; et moechum dixit qui a viro solutam duxerit".
Ex his ostenditur, quod si causa fornicationis fit separatio, non potest vir vel mulier in aliam transire copulam; possunt autem reconciliari et cohabitare, sicut prius, si dimissum alter revocare voluerit.
Dicit tamen Ioannes Chrysostomus Super Matthaeum: "Sicut crudelis et iniquus est qui castam dimittit, sic fatuus est et iniquus qui retinet meretricem: patronus enim turpitudinis est qui celat crimen uxoris".
Item Hieronymus: "Cum mulier unam carnem in aliam diviserit et se fornicatione a marito separaverit, non debet teneri, ne virum quoque sub maledicto faciat, dicente Scriptura: "Qui tenet, adulteram stultus et impius est"".
Idem "Ad Amandum" scribens "presbyterum" de quadam, quae, viro suo vivente, alii nupserat, sic ait: "Rem novam loquor, immo non novam, sed veterem, quae veteris Testamenti auctoritate confirmatur: si reliquerit secundum virum mulier et reconciliari voluerit priori, non potest".
Sed haec omnia intelligenda sunt de illa quae ab adulterio recedere noluerit, nec per poenitentiam peccatum delere; quod si vir scienter patitur, consentire videtur.
"Si enim in adulterio perseverare elegit, patronus turpitudinis et lenocinii reus maritus habebitur, nisi eam adulterii facere ream voluerit". Si autem a peccato recesserit et per poenitentiam illud purgaverit, poterit viro reconciliari.
Unde Augustinus: "Quod tibi durum videtur, ut post adulterium reconcilietur coniux, si fides adsit, non erit durum. Cur enim adhuc deputamus adulteros quos credimus poenitentia esse sanatos" ?
Idem: "Non erit turpis nec difficilis, etiam post patrata et purgata adulteria, reconciliatio coniugii, ubi per claves regni caelorum non dubitatur fieri remissio peccatorum; non ut post viri divortium adultera revocetur, sed ut post Christi consortium adultera non vocetur".
Item Hermas: "Si vir scierit uxorem suam deliquisse, et non egerit poenitentiam mulier, sed permanet in fornicatione sua , et vivit cum illa vir, reus erit et particeps peccati eius. Quodsi mulier dimissa egerit poenitentiam et voluerit ad virum reverti, debet recipere peccatricem, quae poenitentiam egit, sed non saepe".