On this page
Capitulum 2
Capitulum 2
De forma baptismi.
Veritas te docet, quae huius Sacramenti formam tradens ait discipulis: "Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti". Invocatio ergo Trinitatis verbum dicitur quo baptisma consecratur; et haec est forma verborum, sub qua traditur baptismus.
Unde Zacharias papa: "Firmissime praeceptum est in Synodo Anglorum, quicumque sine invocatione Trinitatis mersus fuisset, quod Sacramentum regenerationis non haberet; quod omnino verum est, quod si mersus in baptismi fonte quis fuerit sine invocatione Trinitatis, perfectus Christianus non est, nisi in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti fuerit baptizatus".