Acceptio personarum
Acceptio personarum
a
"Si hanc distanciam sedendi et standi ad honores ecclesiasticos referamus, non est putandum leue esse peccatum in personarum acceptione habere fidem Domini glorie. Quis enim ferat eligi diuitem ad sedem honoris ecclesie contempto paupere instructiore et sanctiore?" Augustinus et est in glossa Iacobi II. super illud: Fratres mei nolite in personarum acceptione et cetera.
n
"Vos non attenditis merita causarum sed personarum, non iura sed munera, non quod racio dictet sed quod uoluntas affectet, non quod senciat sed quod mens cupiat, non quod liceat sed quod libeat. Nunquam in uobis est ita simplex oculus ut totum corpus sit lucidum, sed aliquid semper admiscetis fermenti quo totam massam corrumpitis." Innocencius libro II. de uilitate condicionis humane.
o
"Pauperum causam cum mora negligitis, diuitum causam cum instancia promouetis. In illis rigorem ostenditis, in istis ex mansuetudine dispensatis. Illos cum difficultate respicitis, istos cum facinore tractatis; illos negligenter auditis, istos subtiliter ascultatis." Ibidem (Innocencius libro II. de uilitate condicionis humane).
q
"Clamat pauper et nullus exaudit; loquitur diues et quilibet applaudit. Diues locutus est et omnes tacuerunt et uerbum illius usque ad nubes perducunt. Pauper locutus est et dicunt: Quis est hic? Et si offenderit, subuertent eum. Clamat uim paciens et nullus exaudit; uociferatur et non est qui iudicet. Diuiti dicunt: Tu sede hic bene; pauperi uero: Tu sta illic uel sede sub scabello pedum meorum." Innocencius ibidem (libro II. de uilitate condicionis humane).