Amicicia
Amicicia
d
"Hec est perfecta amicicia qua pocius pociora et minus minora diligimus. Sapientem animam et perfectam talem diligat, qualem uidet, illam stultam non talem, sed quia esse perfecta et sapiens potest, quia nec se ipsum debet quis stultum diligere. Nam qui se diligit stultum, non proficiet ad sapienciam, nec fiet quisque qualis cupit esse, nisi se oderit qualis est." Augustinus de uera religione.
i
"Sunt quidam amici amicicia mala que nec amicicia dicenda est quia mala consciencia facit. Sunt enim homines qui pariter mala committunt et ideo uidentur sibi iuncti quia consciencia mala ligati sunt. Excepta ista nepharia amicicia, est quedam amicicia carnalis per similitudinem habitandi, colloquendi, simul conuersandi ut tristetur unus cum deseritur ab amico cum quo solet colloqui et habere coniunctionem. Conueniunt duo, ambulant secum triduo, et iam nolunt a se recedere. Et ista quidem amicicia est honesta, sed est consuetudinis non racionis. Habent enim illam et pecora. Duo equi manducant simul; desiderant se ad aliam diem; procedit unus, festinat alter, desiderans quasi amicum suum; uix regitur a possessore, et tamdiu se impetu suo prouocat, quousque ad alium perueniat. Et est alia amicicia superior non consuetudinis sed racionis qua diligimus hominem propter fidem et mutuam beneuolenciam in ista uita mortali. Ac superius quicquid inueniemus diuinum esse, incipiat homo amare et non amabit in homine nisi Deum." Augustinus in quodam sermone.
k
"Non enim propterea debes amare amicum ut aliquid tibi prestet, ut pecuniam uel aliquid commodi temporalis; non illum amas sed id quod tibi prestat. Amicus gratis amandus propter se non propter aliquid. Si autem te cohortatur amicicie regula ut gratis diligas, quam gratis amandus est Deus qui iubet ut hominem diligas? Nichil delectabilius Deo." Augustinus ibidem (in quodam sermone).
l
"Solacium uite huius est ut habeas cui pectus tuum aperias, cui archana communices, cui secreta tui pectoris committas; ut colloces tibi fidelem uirum qui in prosperis gratuletur tibi, in tristibus compaciatur, in persecutionibus adhortetur. Facilis uox et communis, tuus sum totus, sed paucorum est effectus." Ambrosius de officiis libro III.
m
"Virtus est amicicia non questus quia non pecunia paritur sed gracia, nec a citacione preciorum sed concertacione beniuolencie. Meliores amicicie sunt inopum plerumque quam diuitum et frequenter diuites sine amicis sunt quibus habundant pauperes. Non est uera amicicia ubi est fallax adulacio." Ambrosius ibidem (libro III.) de officiis.
ak
"Noue dignitates ueteres solent amicicias immutare. Creat enim cor nouum et nouos affectus noue dignitatis consciencia. Diuites facti paupertatis amicos cum paupertate fastidiunt ne quid penes eos de ueteri uideatur inopia residisse. Semper enim apud indignos mores crescit cum potestate supercilium." Cassiodorus in epistola quadam.
ar
"Byas ita aiebat homines in usu amicicie uersari ut meminissent eam ad grauissimas inimicitias posse conuerti. Quod quidem dictum prima specie nimis fortasse callidum uidetur inimicumque simplicitati qua precipue familiaritas gaudet, sed si altioribus animis cogitacio demissa fuerit, perquam utile reperietur." Valerius Maximus libro VII.
as (2)
"Itaque ciues pociores quam peregrini, propinqui quam alieni. Cum hiis enim amiciciam natura ipsa peperit sed ea non satis habet firmitatis. Nam in hoc prestat amicicia propinquitati quod ex propinquitate beniuolencia tolli potest, ex amicicia non potest. Sublata enim beniuolencia amicicie nomen tollitur sed propinquitas manet." Tullius de amicicia.
at
"Excepta sapiencia nichil melius datum est homini a diis inmortalibus amicicia. Quid enim dulcius quam habere cum quo omnia audeas sic loqui ut tecum? Quis esset tantus fructus in prosperis rebus nisi haberes amicum qui illis eque ac tu ipse gauderet? Aduersas eciam ferre difficile esset sine eo qui illas grauius eciam quam tu ferret." Tullius ibidem (de amicicia).
au
"Amicicia res plurimas continet; quocumque te uerteris, presto est; nullo loco excluditur; nunquam intempestiua, nunquam molesta est. Itaque non aqua, non igne, locis pluribus indigemus quam amicicia. Nam et secundas res spendidiores facit et aduersas parciens communicansque leuiores." Tullius ibidem (de amicicia).
ay
"Si ex rerum natura amicicie coniunctionem demeris, nec domus ulla, nec urbs stare poterit, nec agricultura permanebit. Quanta eciam uis eius sit ex dissencionibus atque discordiis percipi potest. Que enim domus tam stabilis, que tam firma est ciuitas, que non discidiis funditus possit euerti?" Tullius ibidem (de amicicia).
bf
"Quis est qui uelit omnibus opibus circumfluere atque in omnium rerum habundancia uiuere ut neque diligat quemquam, neque ab ullo diligatur? Hec enim erit tyrannorum uita nimirum in qua nulla fides, nulla caritas, nulla stabilis beniuolencie potest esse fiducia. Solem igitur a mundo tollere uidentur qui amiciciam a uita tollunt." Ibidem (Tullius de amicicia).
bi
"Multi diuicias despiciunt quos paruo contentos tenuis uictus cultusque delectat. Honores uero quorum cupiditate quidam inflammantur quam multi ita contempnunt ut nichil inanius, nichil esse leuius existiment. Itaque cetera que quibusdam admirabilia uidentur permulti sunt qui pro nichilo putent. De amicicia omnes ad unum idem senciunt, et hii qui se ad rem publicam contulerunt, et hii qui rerum cognicione doctrinaque delectantur, et hii qui suum negocium gerunt ociosi, postremo hii qui se totos tradiderunt uoluptatibus sine amicicia uitam esse nullam senciunt." Tullius ibidem de amicicia.
bo
"Preclare scriptum est a Platone: non solum nobis nati sumus ortusque nostri partem patria uendicat, partem amici; atque, ut placet Stoicis, que in terris gignuntur ad usum hominum omnia creari, homines autem hominum causa esse generatos ut ipsi inter se alii aliis prodesse possent." Tullius I. de officiis.
bp
"Sunt qui effusius merent quia uerentur ne dubium sit an amauerint. Sera indicia sui affectus querunt. Si habemus alios amicos, male de hiis et meremur et existimamus quia parum ualent in unius elati solacium; si non habemus, maiorem iniuriam ipsi nobis fecimus quam a fortuna accepimus. Illum unum abstulit nos quemque non fecimus. Deinde ne unum quidem nimis amauit qui plusquam unum amare non potuit." Seneca LXIII. epistola ad Lucillum.
bq
"Post amiciciam credendum est, ante iudicandum. Illi uero prepostere officia permiscent qui cum amauerint iudicant, et non amant cum iudicauerint. Diu cogita an tibi in amiciciam aliquis recipiendus sit. Cum placuerit fieri, toto illum pectore admitte; tam audacter cum illo loquere quam tecum. Cum amico omnes curas, omnes cogitaciones tuas misce; fidelem si putaueris facies." Seneca III. epistola.
br
"Vera amicicia est quam non spes, non timor, non utilitatis sue cura auellit. Multos tibi dabo qui non amicis sed amicicia caruerunt; hoc non potest accidere cum animos in societatem honesta cupiendi par uoluntas trahit. Sciunt enim ipsos omnia habere communia et quidem magis aduersa." Seneca ibidem (III. epistola).
bt
"Qui amicus est amat; qui amat non utique amicus est. Amicicia semper prodest; amor aliquando nocet. Non est quod amicum tantum uel in foro uel in curia queras; si diligenter attenderis, et domi inuenies. Errat enim qui amicum in atrio querit et in conuiuio probat; in pectore enim amicus non in atrio inuenitur." Seneca XXIX. epistola.
bu
"Non sum amicus nisi quicquid agitur ad te pertinens meum sit. Consorcium omnium rerum inter nos facit amicicia; nec secundi quicquam singulis, nec aduersi in commune uiuitur. Conuersari cum amicis absentibus licet, et quidem quociens uelis, quamdiu uelis. Amicus animo possidendus est." Seneca XLVIII. epistola.
cf
"Qui se spectat et propter hoc ad amiciciam uenit, male cogitat. Quemadmodum cepit, sic desinet. Necesse est ut inicia inter se et exitus congruant. Qui enim utilitatis causa assumptus est, tamdiu placebit, quamdiu utilis fuerit. Hac re florentes amicorum turba circumsedit, circa euersos solitudo est, et inde amici fugiunt ubi probantur." Seneca IX. epistola ad Lucillum.
db
"Amicicia est diuitibus pro gloria, pauperibus pro censu, exulibus pro patria, imbecillibus pro uirtute, pro medicina egrotis, pro uita mortuis. Est enim eius suauissimus fomes, sinceritas affectionum, mutua obsequia, rerum honestarum crebra collacio, parilitas uoluntatum, iugis et inuiolabilis fides. Vera enim amicicia inter bonos tantum oriri solet, inter meliores proficere, inter optimos consummari." Ibidem (Petrus Blesensis in libello de amicicia).
de
"Si fidem amici experiri uolueris, non ei prius tui cordis archana committas, sed aliqua exteriora et modica de quibus non magnum emergat dispendium, si fuerint reuelata, et ea nichilominus sub ea cautione et adiuracione terribili credas, ac si obessent prodita et prodessent celata." Petrus Blesensis in eodem (libello de amicicia).
dg
"Si uideris hominem anxie appetentem quod per te prestare possis, si in huius rei obtentu ei aliquis preferatur, facile qua tibi adheserit intencione patebit. Nam in huius casu, nunc ex deiectione oculorum, nunc ex uultus auersione, nunc ex uerbo subtristi, nunc ex risu ficto, nunc ex reuerencia et obsequio negligentiore ambitiose mentis egritudo poterit deprehendi." Ibidem (Petrus Blesensis in libello de amicicia).