Amor
Amor
r
"Hoc habet impaciens amor ut quem desiderat semper inuenire se credat. Ignorat siquidem iudicium, racione multociens caret, nescit modum, nec aliud cogitare potest quam quod diligit. Amor non accipit de impossibilitate solacium, nec ex difficultate remedium, nec consilio temperatur, nec pudore frenatur, nec racione subicitur." Ambrosius et Ieronymus in sermone de assumpcione.
an
"Per amorem Dei amor proximi gignitur, et per amorem proximi amor Dei nutritur. Nam qui amare proximum negligit, profecto Deum diligere nescit, et tunc plenius in Dei dilectione proficimus, si in eius dilectionis gremio prius proximi caritate lactamur. Amor Dei amorem proximi generat, et amorem proximi calefacit amor Dei." Gregorius in quadam omelia super euangelium.
aq
"Sapiencia est Deus et uult amari non solum dulciter sed et sapienter. Alioquin facilime zelo tuo spiritus illudet erroris, si scienciam negligas. Non enim habet callidus hostis machinamentum efficacius ad tollendam de corde dilectionem, quam si efficere possit ut in ea incaute et non cum racione ambuletur." Bernardus super Cantica sermone XXX.
ar
"Dilexit nos Deus dulciter, sapienter, fortiter. Dulciter, nempe dixerim, quod carnem induit, sapienter quod culpam cauit, fortiter quod mortem sustinuit. Disce ergo, Christiane, a Christo quemadmodum diligas Christum. Disce amare dulciter ne illecti, prudenter ne decepti, fortiter ne compressi deficiamus." Bernardus super Cantica sermone XX.
at (2)
"Non potest capere ignitum eloquium frigidum pectus. Quomodo enim Grece loquentem intelliget qui Grecam non nouit, nec Latine loquentem qui Latinus non est, et ita de ceteris. Sic lingua amoris ei qui non amat barbara erit; erit, inquam, sicut es sonans et tintinabulum tiniens." Bernardus in quodam sermone.
au
"O iugum sancti amoris, quam dulciter capis, gloriose laqueas, suauiter premis, delectanter oneras, fortiter stringis, prudenter erudis! O felix amor ex quo oritur strenuitas morum, puritas affectionum, subtilitas intellectuum, desideriorum sanctitas, operum claritas, uirtutum fecunditas, meritorum dignitas, premiorum sublimitas!" Bernardus in libro de diligendo Deo.
bf
"Multum quidem uexat hominem cum relinquitur amor mundi, multo amplius tamen cruciat cum calcatur amor sui; uerum michi super omnia transfigit et penetrat cor hominis, et excoquit desiderium estibus amor Dei. Unde est illa uox: Fulcite me floribus, stipate me malis quia amore langueo." Beda super Cantica.
bg
"Amor diuinus est ignis, lux, mel, uinum, sol. Ignis in meditacione, purificans mentem a sordibus uiciorum. Lux est in oracione, mentem irradians claritate uirtutum. Mel est in graciarum actione, mentem dulcorans dulcedine diuinorum beneficiorum. Vinum est in contemplacione, mentem inebrians suaui et iocunda delectacione. Sol est in eterna beatitudine, mentem clarificans serenissimo lumine et suauissimo calore, mentem exhilarans ineffabili gaudio et perhenni iubilacione." Rabanus in quodam sermone.
bl
"Nil durum, nil amarum, nil graue, nil letale computat amor uerus. Quod ferrum, que uulnera, que pena, que mortes amorem preualent separare perfectum? Amor impenetrabilis est lorica. Respuit iacula, gladium excutit, periculis insultat, mortem irridet. Si amor est, uincit omnia." Petrus Rauennas in sermone quodam.