Ascensio
Ascensio
c
"Quorum sepulcra in passione Domini sunt patefacta, horum corpora Christo resurgente de puluere sunt suscitata. Decebat enim ut ille prius resurgeret, deinde illi, sicut dicit apostolus Paulus: Christus resurrexit a mortuis primicie dormiencium. Et sicut cum Domino surrexerunt, ita cum eo ascendente eciam ipsi ascendisse creduntur." Augustinus in sermone de resurrectione.
d
"Raptus est Dei Filius ab humanitate ad diuinitatem in transfiguracione, a passibilitate ad immortalitatem in resurrectione, a minoritate ad Patris equalitatem in ascensione quia quantus fuit descensus a sinu Patris ad patibulum crucis, tantus fuit ascensus a patibulo crucis usque ad dexteram Patris." Augustinus et est in glossa Apocalypsis XII. super illud: Raptus est Filius eius ad tronum eius.
k
"Virtutes ministre precedentes Christum in ascensione ad alias uirtutes celestes clamant ut uiam Domino uenienti aperiant eique occurrunt; reserate, inquiunt, celestes aditus uenienti Domino. Eternalis ingressus pateat. Aperiantur etheree ianue et eternarum edium ualue. Et introibit rex glorie in celum ut ad dexteram Patris interpellat pro nobis. Ipse enim uirtutes angelice nouo misterio carne induti stupefacte querunt cum admiracione: Quis est iste rex glorie? quibus respondent alie: Dominus uirtutum et cetera. Licet enim multi scirent ipsum esse hominem, non tamen sciebant humanam naturam supra se exaltandam." Ieronymus super illud Psalmi: Attollite portas.
x
"Non solum hodie paradisi possessores firmati sumus, sed superna celorum in Christo penetrauimus, ampliora recepturi per suam ineffabilem gloriam quam per dyaboli perdideramus inuidiam quia quos dyabolus de primi habitaculi felicitate eiecit, hos Dei Filius sibi concorporatos ad Patris dexteram collocauit." Leo papa in sermone hodierno.
y
"Non ociose inter resurrectionem et ascensionem quadraginta dies transiere discursit, sed magna confirmata sunt sacramenta, magna reuelata misteria. In eis dire mortis aufertur metus anime simul et carnis immortalitas declaratur. In hiis insufflacio Spiritus Sancti infunditur, in hiis beato Petro super ceteros ouilis dominici cura mandatur." Leo papa in sermone quodam.
ab
"Nemo ascendit in celum nisi qui descendit de celo. Quisquis ergo in celum ascendere desiderat, ei qui de celo descendit et est in celo se uera fidei et dilectionis unitate coniungat. Aperte intelligens quod nullo alio ordine nisi per eum qui de celo descendit in celum ascendere possit." Beda tractans illud Iohannis III.: Erat homo ex Phariseis et cetera.