Text List

Liber II, Quaestio 6

Librum II, Quaestio 6

Sexto post hoc (a) quaeritur an sint plures mundi vel solum unus et an sit possibile plures mundos esse.

Circa hoc Aristoteles, libro De caelo et mundo, dicit (1) quod non possunt esse plures.

Cuius praecipua ratio est (2): quia tota materia et (b) forma caeli et mundi seu universi est sic tota et totaliter in caelo et in ipso mundo quod non potest alia vel amplior esse vel excogitari, etiam a Deo. — Secunda est(3): quia oporteret dare vacuum inter hunc mundum et alium sive alter esset sphaericus sicut iste sive non; esset enim aliquod spatium inter aliquam partem huius et aliquam alterius nullo corpore repletum. - Tertia est (1): quia terra alterius mundi moveretur ad centrum huius mundi et ignis illius ad supremam circumferentiam huius mundi. Quod probatur: quia propria passio necessario sequitur totam speciem; sed propria passio terrae huius mundi est moveri ad centrum terrae huius mundi; ergo idem competit omni terrae, ubicunque sit. - Quarta est (2): quia si essent plures mundi ac per consequens et plures caeli primi, tunc essent plura tempora simul; quia quodlibet haberet suum proprium tempus; primum enim et proprium subiectum motus dicit in libro Physicorum suorum (3) esse primum motum caeli.

Omnes autem hae rationes sunt falsae et ridicu1osae. Et ultra hoc, prima est haeretica et in Deum blasphema, nam ponit Deum ac si truncum, id est, ita curtum et limitatum et imbecillem (a) ut non possit excogitare maiorem quantitatem quantitate huius mundi nec aliam numero nec possit cogitare alias species et individua a speciebus et individuis huius mundi. Nec mirum: quia et posuit Deum (b 4) quicquid fecit (c) necessario fecisse, et ideo ponit quod ab aeterno fecerit mundum et quod aliter facere non potuerit, nisi sicut fecit; et secundum quosdam posuit quod Deus nihil effective fecit in substantia huius mundi, sed solum (d) movet intelligentias quae post ipsum (e) per modum primi desiderati, id est, per modum obiecti motivi et per modum causae (f) finalis moventur (g) et illae sic affectualiter motae movent localiter caelos, et per illum motum sic vult moveri et regulari omnia inferiora quod impossibile sit etiam Deo, nisi per intermedium motum caeli aliquod de iis moveri.

Et certe verba eius VIII Physicorum (1) et XI Metaphysicae (2) hoc sonare videntur; nam eodem (a) XI nititur probare quod Deus nihil aliud a se intelligat, tum quia cum omne cognoscens perficiatur a cognito, oporteret eum perfici ab alio a se, tum quia melius est quaedam non videre quam videre, puta stercora et hominum verenda, foeda et foetida. Ecce qualem Deum ponit et qualibus principis sua dicta fulsit! Et quidem non miror de homine pagano et idolatra et ab idolatris genito et nutrito. Sed hoc est nimis stupendum quod Christiani, professione theologi et etiam religiosi, sic aestimant et quasi adorant dicta istius in iis quae ad materiam theologicam vel metaphysicam seu supernaturalem spectant.

Secunda autem ratio de vacuo patet ex dictis in praemissa quaestione de mundi aeternitate. - Praeterea, quare inter duos mundos et caelos eorum non posset poni tantum corpus quod omnem intermediam vacuitatem repleret?

Tertia vero de motu terrae ad centrum huius mundi est nimis ridiculosa; tum quia naturalis inclinatio ad locum certum ad quam sequitur motus ad talem locum praesupponit specialem colligantiam corporum in aliquo universo, et potissime quando inclinat ad locum relativum quale est centrum vel circumferentia, quia centrum dicit respectum medii respectu suae sphaerae et circumferentia dicit respectum sphaericae reflexionis circa suum centrum, unde quaecunque terra per se solam absque omni altero corpore poneretur ad nullum centrum alicuius caeli vel mundi inclinaretur; tum quia si motus caeli cooperatur ad motum inferiorum, tunc eo ipso quo haec terra poneretur infra caelum alterius mundi moveretur per motum et influxum illius ad eius centrum; tum quia dato quod caelum et ignis et terra alterius mundi per aliquas essentiales d1fferentias differrent (b) ab istis nullum inconveniens esset; tum quia Deus potest terrae auferre suam gravitatem tanquam sibi accidentalem, posset etiam sibi dare aliquam specialem inclinationem ad centrum mundi in quo statueret eam.

Quarta vero ratio de pluritate temporum in quaestionibus de tempore et aevo satis est exsufflata.

Quidam vero alii (1) dixerunt quod quia ab uno potest esse nisi unus mundus, ideo ab uno Deo non potest esse nisi unus mundus.

Sed haec ratio insanit dupliciter: Primo, quia ponit quod ab uno non possit esse nisi unum, cum ab eadem potentia voluntatis possint (a) esse opposita velle et unus intellectus possit innumeras et diversissimas cogitationes formare; quanto ergo magis unus Deus in omni perfectione immensus hoc potest. — Secundo insanit, quia eo ipso quo ponit unum mundum esse a Deo ponit multa numero et specie et genere esse a Deo, quia in uno mundo multa talia continentur.

Dicendum ergo quod Deus non posset facere plures mundos nullum unum universum constituentes, non quia hoc absolute contradicat rationi entis vel scibilis, sed quia hoc contradicit relativae rationi ordinis Deo et suo operi condecentis. Cum enim omnia irrationalia debeant (b) ad naturam rationalem tanquam ad suum finem coordinari et etiam ad invicem, sicut entia et opera unius summi boni, multitudo autem pei sonarum rationalium debeant se invicem in unum Deum amare et in omnibus et ex omnibus unum Deum laudare; nequaquam potest a Deo decenter et ordinate fieri multitudo naturarum personarum rationalium nisi sub connexione ex ordine perfectissimae et pulcherrimae unitatis. Unde et articulus catholicae fidei est quod una est Ecclesia generalis tanquam una Christi columba et sponsa et tanquam unum corpus unius capitis. Ultra hoc autem tenet fides quod totum humanum genus est ab uno primo homine in quo omnes peccaverunt et quod omnes ex ipso electi et eligendi sunt et erunt unum corpus unius capitis Christi a quo sunt redempti et cuius uno spiritu vegetantur et iustificantur; ex hoc autem sequitur nullum hominem esse nisi in hoc mundo. Cum etiam auctoritas prophetica et apostolica clamet quod Christi fides erat omnibus gentibus praedicanda et Christi Ecclesia in toto orbe fundanda; patet non esse hominem mortalem et viatorem nisi in ea parte terrae habitabili per quam Ecclesiae praedicatio et primi hominis propagatio potuit currere et diffundi. — Et hoc ad praesens sufficiat pro quaestione ista.

PrevBack to TopNext