Text List

How to Cite

Next

Prooemium

1

IN albo disciplinarum quae humanum intellectum perficere natae sunt, Theologiam primas sibi uen dicare, reliquarumque scientiarum absolutricem coronidem existere, uel e triuijs ignorat nemo. Per quas ueluti gradus quosdam cum sit ad hanc in supremo fastigio sessitantem perueniendum, quotusquisque dum ascendere parat, non statim auertitur, neutiquam ab ipsa Theologia genuino suo splendore micantissima, sed uestitus barbarie deterritus, qua uel Lucianicam illam ἑρμογλύφικημ situ & squalore exuperet, cuius in Insomnio suo Samosatenus rabula festiuissi me meminit. Nec id ab re. Etenim in pulchrorum amorem ciente sic nos natura propensiores sumus, quae minus speciei habent ualere sinentes. Atque hinc meherde proficiscitur ut pauciusculi Theolooiae studijs se mancipent, dum illi a quibus priusquam adyta subeant, uelut ab aeditimis excipiuntur, tanta infantia balbutiunt, ut auditores statim nauseabundi fatiscant, crassas ipsorum dedoctiones aspernati. Quanquam non negauerim eos qui cautim progressi fuerint, primordijs inuolutissimis extricatos quae tamen clarius doceri & possent & deberent, ueluti stagno quopiam transmisso, in amoenissimum florulentumque Theologiae pratum deduci. Complurium enim recentioris aetatis Theologotum copiosos commentarios, haud absone quis uiae itu diffici liori comparauerit, eos sane qui περί τά ἀωούδασα aetatem terere non instituissent, ad arcem Christianae eruditionis prouehenti. At cum per multos sciam mollibus adeo pedibus praeditos, ut minima etiam asperitate offendantur, nec item desint qui uel leuiculo dispendio magnum quantumuis compendium adsequi nolint, summopere mihi placent hij, qui plano calle & herboso, studiosos eo ducunt, quo illi per salebras & crepidines trahunt. Proinde deum opt. max. obsecrabundus saepe precatus sum, ut Sententiarum libros quos uocant, ob praestantiam & utilitatem semper in manibus habendos, aliquis tandem e doctis supremae notae, adiunctis neotcricorum opinionibus, quo omnibus fieret sa tis, cultiori stilo dolaret. Et ecce nuper, deo sit gratia. Chuonradus Peutinger in clytae ciuitatis Augustae archigrammateus, & MAXIMILIANI Caesaris a cnosilio, Pauli Cortesij Theologumenon sententiarum opus ad me misit. In quo plane dubius sum quid primo admirer, stili ne exquisitissimam elegantiam, an potius diuinum hominis doctissimi ingenium, tam belle uarias ac dissidentes Theologorum opinio nes tamquam breuiter describentis & id quidem sic aperte, ut ad aliud nihil praeter communem studiosorum utilitatem, dum haec conderet, spectasse uideatur. ideoque in eum illud quadrantissime conueniat dicere, quod Lysis de Pythagora refert hijs uerbis, ου γυ κιϐδήλους ἔυεπορεύεα λόγους, οὐ πάγας αἴς πολλλοί την σοφιςὤμ τώς νέως ἐμωλέκοντι, πο¬ τὀὐ δέμ κρήγυομ χολάξοντες ἀλλά θείωμ τέ ζ ἀνθρωπίνωμ πραγμάτωμ ημ ἐπιςάμωμ. Non enim, inquit, adulterinis & uanis negociabatur sermonibus, neque tendiculis, quibus mul ti sophistae adulescentes irretiunt, nunquam frugi rebus incumbentes sed diuinarum humanarumque rerum scius erat. Porro strenuam operam dedit, ut Theologiam a foeda barbarie adsereret, uiamque ostenderet qua subsidua Theologicorum librorum supellex omnis expoliri possit, quod plurimi hactenus impossibile rati, illud iam falso opinari desinent, cum hoc opus uel semel introspexerint. Quare in primis Pa risiorum Academia Athenae Christiani imperij. Paulum Cortesium Theologicae rei uindicem, de se, si unquam alius, optime meritum, suae Sorbonae non temporarium, sed perpetuum inquilinum asciscat. Suscipiant quoque obuijs ulnis Pictauienses. Andegauenses, Tholosani, Cadomenses. Legant Hispani philolophiae & sacris literis deditissimi. In Germania Colonieses, Viennenses, Louanienses, Treuerenses, Lipsicenses, Cracouienses. Erfordiani. Heidelbergenses. Chrysopolitani, Friburgenses, Magumtini, Tubingenses. Basilieses, Albiburgenses, & Francofordienses, si Ro. agnoscunt imperium (quod a Magni Charoli temporibus penes Germanos semper fuit) Cortesium ut Romanum & latialem Theologum ubique ciuitate donent, fauore prosequantur, & colant. Neque uero non admonitos praeterierim Britannos a Germanis originem ducentes, cultiorum literarum studiosissimos, quamquam illis adhortatione nihil opus est, usis iampridem optimo in literis praeceptore Erasmo nostro Roterodamo, cuius imaturum obitum & rei literariae dispendiosum, dici non potest quam feram acerbe. Sed haec forsan fusius iusto. Vos itaque melioris eruditionis candidati, quod summe precamur, eloquentiam cum sacrorum scientia copulate, id quod tum facile a uobis fi et, cum Cortesium & huius similes frequentissime euoluetis & decentibus approba tisque loquendi formulis inter disceptandum cottidie utemini. Multum enim potest in literarijs congressioribus mutua ad bene dicendum excitatio, multum creber usus. siquidem & puteos aiunt hauriendo meliores fieri, ut ad Eustathium testatus est Magnus Basilius sic graece scribens, καί γας τά φρέατα φασίμ ἀντλούμενα, βελτίω γίνεσθαι. Et Beatum uestrum amate, qui studiosis omnibus semper gratificari cupit. Bene Valete Basileae Rauricorum ad Eid. Augusti. AN. M. D XIII

Back to TopNext

On this page

Prooemium