Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 47, de Fruitione
Lectio 47, de Fruitione
Rationes quod Deo fruendum est probat ex puris naturalibus
Consequenter quaerendum est utrum omnis usus creaturae sit meritoria fruitio et ut materia magis elucescat quaeritur utrum voluntas possit deo frui sine gratia
Prima ratio
et arguitur primo quod sic / nam intellectus potest dicare deo esse fruendum et voluntas potest huic conformari igitur etc consequentia tenet et antecedens patet de philosopho qui ponit quod voluntas potest cognoscere intellectum practicum deum esse fruibilem et in tali non concurrit gratia igitur etc 2o patet quia est in libertate voluntatis aliquo bono sibi praesentato ipso potest se conformari et hoc stante voluntas non difformabit
3o nam nisi voluntas posset huic conformari sequeretur quod creatura n?m cognosceret sine est in gratia sive non consequens est falsum patet tamen consequentia nam si non possit actum conformare concludendi quod sit in gratia tunc esset etc falsitas consequentis apparet per sacramentum scripturam in qua dicitur quod nemo scit utrum odio vel amore deo sit
Tertia ratio
5o arguitur sic capiendo totam activitatem quam habet voluntas in simplici persona sicut de adulto vel neophito tunc caritas vel gratia movet animam in certo gradu respectu dilectionis dei sed cognitio potest esse ita clara in aliquo quod sufficiet ad movendum ad dei dilectionem magis quam eius caritas etc ex huiusmodi notitia movebitur magis quam ex gratia
Septima ratio
Item aliter non baptizatus inter christianos exercens actus et operationes christianorum et positas adhuc se esse christianum fruere deo et tamen non est in gratia vel caritate Item quaelibet creatura circa suum finem potest habere suam operationem perfectam / igitur competet humanae speciei quae inter omnis alias est perfectior
Tres opiniones in ista materia
Secunda opinio
Alia oppinio quod licet ex puris naturalibus non possit creatura frui deo sine gratia potest tamen sine gratia gratifficante / non tamen sine gratia gratifficata / quae quidem est virtus theologica quae deo reddit gratum et infunditur in baptismo sed gratis data est "omne donum descendens apud luminum" ut ait iacobus / et in proposito tamen capitur prout est aliquod speciale adiutorium ultra influentiam communem quae est quasi medio existens supra illam influentiam et infra influentiam causata est specialis modo et directio in bonum quo tota trinitas pulsat mentem ut patet apocalipsi 3o "Ego sto ad hostium et pulso" videlicet ad hostium animae / Et ad istam requiritur summe aliud deum diligendum quia aliter non sufficeret
Tertio opinio
4a oppinio est quod ad fruitionem dei requiritur gratia vivificans et gratificans elevans ipsam anima ad actus productionem / Sed quia ista materia est magis theologica quam methaphysicalis tenetur ista oppinio maxime propter sanctorum auctoritates qui videntur ad istum sensum exposuisse et sensisse sicut sunt augustinus ancelmus et cetorum cum ita sit et quod aliae videntur favere errori pelagico
/ pro probatione eius adduco istam rationem nam si sortes fruatur deo illa fruitio est dilectio dei super omnia qua stante non est compossibilis alia volitio igitur etc
Conclusio: quod fruitio hic in via est perfectior quam fuisset in statu innocentiae.
Pro eius clariori evidentia est notandum quod triplex est status naturale nam quidam est gratiosum n?e reformatae alius naturae corruptae 3us gratiae /
Quantum ad primum conceditur quod poterat diligere ex puris naturalibus fruitive deum et patet hoc ex ordinatione diligentiarum et potestate recidivorum nam talis status erat in adam et sic naturaliter eliciebat iudicium quare etc
In statu autem naturae corruptae deordinatio facta est in regno / Ita quod vires inferiores rebellant superioribus propter poenas dampnationis peccati cum non sic debet fieri et quantum ad tales inobedit deo Sicut potest probari de gravi existente sursum tendit semper deorsum ad suum locum / modo sic est de affectio naturali semper ad infima videtur praetendere et per consequens voluntas talis non potest ad deum conscendere
Sed tamen in statu gratiae gratia est remedium contra ipsum morbum quia elevat voluntatem in deum et facit recedere a centro rerum corporalium sicut si materia introduceretur in medio alicuius corporis gravi posset esse tanta quod faceret christum grave movere Unde beatus augustini facit istas comparationes in libro de civitate dei Ex quibus omnibus infer corporeae quod sine gratia creatura non potest electari ad dei fruitionem
Sed contra: opinio Adam Wodeham quod Deo posset frui sine gratia vel caritate
Contra tamen istud arguit adam quia quandoque voluntas potest producere aliquem actum cum habitu et tunc potest producere sine habitu nam habitus causatur per actus igitur etc voluntas concurrit prius et per consequens potest concurrere sine habitu productivo et sic fruetur deo absque caritate
Item deus potest praecipere creaturae quod diligat deum absque caritate igitur fruetur deo sine caritate Breviter dicitur quod deus stante lege communi et adiutoriis specialiter requisitis no obligaret creaturam ad impossibile vel non faceret creaturam sic frui sine caritate quia ipsam obligaret ad impossibile ut iam dictum est et forte quod nec absolute sicut decebat magister plaoust
Conclusiones
Prima conclusio lectionis fuit veritas divina est met sua essentia Unde notandum est quod intellectus noster non potest perficere cognoscere hoc nihilominus in parte cognoscit et sic imposita sunt deo bona varia unde sua volitio nihil aliud est distinctum ab ipso sed ipsemet deus et provenit ex hoc philosopho origo ponendi formalitates rerum