Articulus 2
Articulus 2
Proponitur secunda divisio Entis realis, et probatur solum Deum esse Ens per essentiam.
ALtera divisio est in Ens per essentiam, & Ens per participationem: Ens per essentiam, est DEVS gloriosus, qui vi suae essentiae existit: entia vero per participationem, sunt entia creata, quae non habent actualem & realem existentiam, in mundo, nisi communicatam & participatam ab alio, a quo producta sunt, hoc est, a DEO. Vt autem intelligatur, quomodo DEVS dicatur vi suae essentiae existere, teneantur haec fundamenta. Primo, Existentia DEl est de eius essentia, hoc est, non est quid superadditum divinae essentiae, neque a nobis concipi debet tanquam quid ei superadditum, sed est aliquid in ipsa DEI essentia inclusum, non minus, quam animalitas, aut rationalitas in essentia humana clauditur. Hoc autem sic ostenditur: Omnis perfectio substantialis est de essentia DEI: (non enim esset essentia DEI infinitae perfectionis, si daretur aliqua perfectio, quam eius essentia non claudit in se) sed existentia est substantialis perfectio. ut cuivis manifestum est: ergo est de essentia DEI. Sicut igitur est de essentia hominis esse animal, aut corpus, aut substantiam ita est de essentia DEI esse aliquid actu existens.
2. Contra vero, neque necesse, neque possibile est, existentiam creaturae esse de eius essentia. Non est necesse, quia essentia creaturae, non est infinitae perfectionis. Non est possibile, quia quicquid est de essentia rei, illud necessario rei competit, esusque affirmatio de ea re est necessaria, & aeternae veritatis. Ac existentia ita se non habet in creaturis: non enim vere dico, necesse est rosam existere, aut necesse est tonitru existere : possunt enim non existere. At vere dico, necesse est rosam esse forem: aut tonitru esse sonum, etiam rosa & tonitrum non existentibus. Vnde patet has esse praedicationes essentiales: non vero illas. Haec ratio non solum probat existentiam non esse de essentia creaturae: sed etiam existentiam non necessario essentiam creaturae consequi, aut ab ea dimanare. Quicquid enim est essentiale promanando, illuo necessario de re, cui est essentiale, affrmatur: at existentia actualis (ut dictum est) contingenter creaturis competit. Interim admittimus existentiae capacitatem seu potentiam, non contingenter, sed necessario & essentialiter competere omni reali enti, sive creato, sive increato: sed non idem de actuali existentia dicendum est.
3. Secundum fundamentum sit hoc: Si quis quaerat undenam sit, quod DEVS existat, & non possit non existere: nulla potest afferri ratio, praeter hanc unam, videlicet quia eius essentia est infinitae perfectionis, id est, omnem perfectionem in se claudit, atque adeo etiam existentiam. Vnde patet DEVM recte dici vi suae essentiae existere. At si de creaturis moveatur quaestio, undenam videlicet sit, quod illae iam actu existant: non respondendum est illud ideo fieri, quia talis est earum essentia, aut quia ea est essentiae ipsarum conditio: earum enim essentia est indifi ferens ad existere & non existeres id est, potest existere, vel non existere pro DEl arbitrio. Sed respondendum est, veram illius rei rationem esse, quia earum essentia, quae prius erat possibilis & apta ad existendum solummodo, iam ipso existentiae actu aDEO & causis secundis donata est. Non ergo possunt creaturae dici existere vi suae essentiae, sed vi causarum, a quibus productae sunt, praecipue autem primae causae. Vnde sequitur eas non esse entia per essentiam suam, sed per participationem & receptionem existentiae a prima causa. Praeterea huius rei ratio reddi potest ex hoc fundamento, admodum perspicuo: ea est essentiae divinae conditio, ut non possit non existere, neque existentiam suam ab alio participare: ea vero est essentiae creotae conditio, ut possit pro arbitrio primae causae, existentiam habere aut non habere, & ut non possit existere, nisi participando existentiae actum a prima causa. Vnde patet, primam causam, vi suae essentiae, existere: causas vero secundas, seu entia creata, vi suae essentiae, non existere, sed per actionem primae causae, a qua actualem existentiam accipiunt.
4. Tertium fundamentum. Essentia creaturae recte & vere appellatur potentia: existentia vero creaturae bene dici potest actus superadditus essentiae: hoc autem sic declaratur: sicut materia Physica appellatur potentia, & forma Physica actus, quia materia in se& ex se, nullam habet formam, sed formae capax est, seu potest recipere formam: sic essentia creaturae potest dici potentia, quia neque in se claudit existentiam, neque eam a se habet, sed eius capax est seu potest eam recipere, & participare a prima causa: at contra, DEIessentia longe aliter se habet: in se enim claudit existendi actum: ideoque non se habet ad existentiam, ut potentia ad actum: nulla enim potentia in se claudit actum, sed ad actum tanquam ad quid externum refertur. Atque haec de divisioneEntis in finitum &infinitum:
On this page