Articulus 9
Articulus 9
An Deus, ut est communis tribus personis, sit singularis substantia: et an tres personae Trinitatis: sint tres singulares substantiae.
ARP. IX An DEVS, ut est communis tribus personis, sit singularis substantia: & an tres personae Trinitatis: sint tres singulares substantiae.
S Vbstantia apud Latinos a subsistendo Osut volunt nonnulli,) & a substando accidentibus (ut volunt aliis) dicta est: iuxta posteriorem Etymologiam, DE VSOpt. Max. non est substantia, sed substantiarum omnium principium, & causa: at iuxta prioTrem, verassime & propriissime est substantia,
non quidem universalis, sed singularis, & indi vidua: substantias enim secundae indigent primis, ut in iis existant, at DEVS etiam quam communis est tribus personis, nulla re indiget, in qua existat. Sed obiiciet aliquis: DEVS, ut est communis tribus personis Tri¬ nitatis, est praedicabilis de pluribus, Ergo est uni: ersalis, & secunda substantia: Respond. de finitionem universalis, sic concipiendam esse, universale est id quod praedicari potest deiis, quae sunt plura secundum ipsum nomen univensalis: sic homo praedicatur de iis quae sunt plura secundum nomen hominis, i, e. de pluribus hominibus: at Deus praedicatur quidem de pluribus personis, non tamen dici potest praedicari de pluribus secundum nomen Dei, i. e. de pluribus Diis. Aliij dicunt illud esse universale, quod, praedicari potest de pluribus, in quibus dividitur, & multiplicatur. sed eodem res redit.
a2 Secundo ob. Nulla prima seu singularis substantia sub se continet alias primas, seu singulares substantias: at Deus sub se continet tres personas, quaelibet autem persona est singulatis substantia. Resp. nulla singularis substantia, sub se continet alias singulares. substantias numero, h. e. differentiis indivi dualibus distinctas: potest tamen una singularis, substantia sub se continere plures personas unam numero essentiam habentes, & solis existendi modis distinctas.
S Altera quaestio, in titulo proposita, est, an tres personae Trinitatis sint tres singulares substantiae: Huius quaestionis disfcultas in hoc est posita, quod Orthodoxi Patres statuant filium esse Patri oξoξσον, h. e. ut Eecle¬ sia Latina vertit, consubstantialem, siue unius & eiusdem substantiae, ut merito Hieronomus in Epistola ad Damasum dixerit, quis audeat ore sacrilego tres substantias in Deo concederes Contna vero, cum persona sit substantia singularis, tot videntur esse singulares substantiae in Deitate, quot sunt in ea personae.
A Huius quaestionis determinatio duabus assertionibus comprehendi potest. Primo, novae & insolitae locutiones in mysteriis fidei non sunt vsurpandae: vitandi enim sunt omnes modi loquendi, qui Haereticis vel in speciem fauere videntur. Qui igitur de tribus personis adorandae Trinitatis loquuntur, ii uti non debent supradicto loquendi modo, dicentes eas esse tres: substantias: ne favere videantur ATrianis, Macedonianus, Valentino Oentili, & eius sectatoribus. Secundo, nullo modo admitti potest illa locutio, sed reficienda est tanquam aperte falsa, & Tritheitica: si enim tres personae sint tres substantiaes vel sunt tres substantiae finitae, vel sunt tres substantiae infinitae: non sunt tres substantiae finitae, seu creatae, ut patet: at neque sunt tres substantiae infinitae, quia non sunt tres Dij¬
s Consequentia non est valida argumenti allati in contrarium: dabo enim similem consequentiam, quae plane vitiosa & inepta est, omnium iudicio: vt si hoc modo argu¬ mentetur aliquis: Petrus stans, Petrus sedens, & omne aliud eiusmodi aggregatum est substantia singularis accidente quodam vestitas Ergo quot sunt talia aggregata, tot sunt singulares substantiae accidentibus vestitae. Si sinquam) aliquis sic argumentetur, vitiosa erit illatio, quia Petrus stans, & Petrus sedens suntduo talia aggregatas at non sunt duae singulares substantiae, sed una numero & individua substantia. Quaeret aliquis: quid ex antecedente isto, persona est singularis substantia, recte & legitime possit colligi. Respondetur hanc esse iustam, & licitam consequentiam: Persona est singularis substantia, Ergo quot sunt personae, tot sunt ea quibus singulis competit esse singularem substantiam.
On this page