Text List

Articulus 9

Articulus 9

Refellitur Sententia Nicolai Grerinchoru, dicentis habitum fidei non esse infusum, sed acquisitum.

ART. IX. Refellitur Sententia Nicolai Grerinchoru, dicentis habitum fidei non esse infusum, sed acquisitum.

V Vlielmus Amesius, in sua rescriptione contracta ad responsum Nicolas Grexinchopit, cap. Io. probat contra eum aliosque Remonstrantes, habitum fidei esse a Deo infusum, & non a nobis ipsis per crebros & frequentes actus credendi acquisitum: Grexinchonius enim licent ultro fateatur fidem actualem: seu actus credendi non a natura, sed a speciali Dei gratia provenire, negat tamen causam talium actuum esse fidem habitualem, seu habitum fidei a Deo infusum: sed contra asserit, per crebros fidei actus a speciali Dei gratia provenientes, tandem in nobis produci fidem habitualem: quemadmodum per crebros actus iustitiae & liberalitatis in nobis producuntur iustitiae & liberalitatis habitus.

2 Haec sententia Nicolai, non solum est contraria doctrinae Scholasticorum, & modernorum Theologorum, tum Pontificiorum, tum Euangelicorum, qui unanimi consensu virtutes Theologicas, habitus infusos vocant, sed etiam variis iisque inevitabilibus incommodis est exposita.

2 Primo enim illi qui per verbi praedicationem, & internam: S. Spiritus efficaciam recens conversi & renati sunt,, vel habent, solum actum fidei, vel & habitum & actum: si posterius est verum, habetur propositum: si prius, sequetur, totum illud per quod renatus a non renato differt, ad actus, adeoque ad evanidum quid & instabile esse referendum: actiones enim nostrae non sunt permanentes, sed cito transeunt & evanescunt. Respondet Grevinchovius, illud per quod renatus a non renato differt, non totum, sed maxima sui parte ad actus esse referendum: quae quidem responsio quatenus asserit totum illud, per quod renatus a non renato differt, ad actus non esse referendum, manifeste ipsius doctrinam destruit: si enim renatus aliqua alia ratione a non renato differt, necesse est ut in eo sit bonus aliquis habitus, vel completus vel inchoatus: eadem etiam responsio, quatenus maximam partem illius discriminis in actibus collocat, absurda est: quia cum vetus homo constet habitibus permanentibus, cur non etiam & novus: quia item inde sequetur, statum gtatiae esse admodum instabilem, & infinitis mutationibus obnoxium.

A Secundo dictum ilud, &ine fuide impossibile est placere Deo, II. ad Hebraeos, versio. Vel intelligendum est de habitu, vel actu fidei: si de habitu, habetur propositum: inde enim aperte sequitur, neminem posse esse in statu gratiae, qui habitu fidei caret, & per consequens omnes renatos, ubi semel conversi & in statu gratiae sunt constituti, illo habitum esse praeditos: si de actu credendi intelligendum sit, sequetur renatos cum dormiunt & actu non credunt, Deo displicere, & in statu gratiae non esse.

Tertio, sic argumentatur Amesius. Si homines recens vocati & conversi, non sunt praediti habitu fidei, sed tantum actus habent. quomodo possent in gratia persistere vel una nocte, dum nihil agunt) Respondet Nicolaus, dormientes esse plane fide destitutos, & tamen persistere in gratia, h. e. dilectione DeiHanc responsionem non immerito absurdam qudicat Amesius: primo, quia nemo sine fide in gratia persistere potest, nam sine ea impossibile est placere Deo. Secundo fidelem una cum veste fidem exuere, Nicolai somnium. est: multi enim viti pii dormientes exspirarunt: si fidem tum non habuerunt, de eorum salute actum est: plura vide apud Amesium, cap. Io. istius Tractatus.

& Pro sua sententia varia affert argumenta Nicolaus, quae tamen nullius ponderis. sunt. Prima obiectio: per verbi praedicationem non infunditur habitus fidei, sed tantum producitur actus: Ergo actus praecedit. habitum: Respond. per verbum, & spiritus operationem, tanquam per causas instrumentales, produci ipsum fidei habitum quam vis infusio istius habitus soli Deo ascribenda sit: verbum enim producit istum. habitum praeparando, Deus vero infundendo. Secunda ob. Deus in verbo suo primo exigit, a nobis fidei actum, non vero habitum. Respondet Amesius, primo exigi arborem bonam, postea fructus bonos. Tertia ob. si habitus fidei in nobis producitur ante actum, nos prius sumus fideles quam actu credamus, quod absurdum est. Respondet idem: nos esse fideles actu primo (ordine naturae, non temporis) priusquam actu secundo credamus, hoc est, habitum fidei a quo fideles denominamur, non tempore sed naturae ordine, praecedere actum fidei, quod nemini vi¬ deri debet absurdum, Vide cetera in Tractatu Amesit, cap. Io.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9