Text List

Articulus 14

Articulus 14

An obiectum fidei possit esse falsum

ART. XIV An obiectum fidei possit esse falsum.

sOn desunt, qui asserant obiectum fiCNdei posse esse falum, & saepenumero ea laudabiliter credi, ac pro veris haberi, quae revera falsa, sunt: exempli gratia, dicunt, nobis statuendum esse, Deum velle a nobis id fieri quod nobis praecipit, itemque velle a nobis omitti quod nos facere vetat. Et tamen ( inquiunt) ille interim saepe di versum vult. Haec sententia nimis absurda est, & doctorum virorum patrocinio indigna. Primo enim lex di vina nusquam iubet nos errare: Ergo nusquam iubet fidem adhibere falsis, & proinde non tenemur credere falsa. Ratio consequentiae est, quia credere falsa, seu falsa pro veris habere, est errare. Probatur antecedens: Lex divina nihil praecipit aut mandat, quod est contrarium naturae divinae: at error seu falfus assensus repugnat, & contrariatur naturae Dei, qui ipsa veritas est. a2 Secundo, ea sola credenda sunt, quae Deus in verbo suo testatur esse vera: at Deus in verbo suo non testatur falsa esse vera: Ergo falsa non sunt credenda. Ratio propositionis est, quia fides est assensus nitens Dei testimonio. Assumptio satis manifesta est, & a nullo negari potest.

S Tertio, si per veram & voluntati Divinae conformem fidem falsis assentimur: sides divina aliquando est error: at absurdum est posterius: Ergo & prius. Probatur propositio, quia assentiri falsis, eaque pro veris amplecti, est errare. Assumptio manifesta est, quia fides Divina & error sunt habitus non solum essentialiter distincti, sed repugnantes & contrarii, & proinde horum alter alteri attribui non potest. Vide Tilenum parte prima Sontag. disp. S8.

A Ob. Statuendum est nobis & credendum, Deum velle id a nobis fieri, quod nobis praecipit, & tamen ille interim saepe diversum vult: Ergo quaedam falsa sunt credenda. Probatur antecedens: Praeceptum Dei est signum voluntatis divinae: ideo enim appellatur voluntas signi, & voluntas revelata: quare cum omne signum conforme sit signato, nobis statuendum est Deum revera ea velle, quae nobis praecipit, attamen ille revera non vult ea fieri: si enim vellet ea fieri, necessarioevenirent. Vt haec difficultas tollatur, tenendum est, Praeceptum Dei appellari signum voluntatis, non quod significet absolutam voluntatem procurandi aut efficiendi ut res praecepta fiat, sed quod indicet (ut. loquitur δuareg. lib. 2. de Deo, cap. S. Vvoluntatem praecipiendi, & obligandi homines ad ea facienda, simul cum affectu simplicis approbatio¬ nis: duo igitur indieat seu significat omne praeceptum Dei: primo, voluntatem obligandi homines ad ea facienda, quae praecipit: secundo, voluntatem approbantem seu approbati vam, qua approbat & amat bonos illos actus, quos a nobis exigit: voluntas autem decretiva, seu absoluta & efficax, nequaquam indicatur seu manifestatur perrmandata legis divinae, & proinde non tenemur credere Deum velle ea a nobis fieri voluntate efficaci, quae nobis in verbo praecipit.

ga Secundo tenendum est, ea omnia quae Deus vult voluntate decretiva seu efficaci, necessario exenire, ea vero quae vult voluntate simplicis approbationis, saepissime non exenires vult enim omnes homines obedire legi: suae, voluntate simplicis approbationis, attamen hoc non evenit ut experientia docet. His positis, ad argumentum propositum respondetur, distinguendo utramque partem antecedentis. Prima eius pars sic distingui potest. statuendum est nobis Deum velle ea omnia a nobis fieri, quae praecipit, velle (inquam) voluntate approbativa: non uero decreti va & efficaci: pars etiam, secunda eodem modo distinguenda est: Deus enim ea quae: praecipit, non semper vult fieri voluntate decretina, semper tamen vult ea fieri voluntate approbativa. Quare cum nobis tantum statuendum sit, Deum: velle ea quae praecipit voluntate sim¬ plicis approbationis, quod procul dubio semper verum est, manifestum est nunquam incumbere nobis necessitatem credendi falsa, seu falsa pro veris amplectendi.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 14