Text List

Articulus 22

Articulus 22

Utrum Charitas sit forma Fidei.

ART. XXII vtrum Charitas sit forma Fidei.

Prandus, in Zib. 2. Sent. Distinct. L 2S. Quaest. 8. de hac controversia in utramque partem disserit. Et primo probat Charitatem non esse formam fidei, duabus rationibus. Prima ratio est, Quia forma & id cuius est forma, in eodem subiecto existunt, at Fides & Charitas sunt in diversis subiectis, nam Fides est in intellectu, Charitas vero est in voluntate: Ergo Charitas non est forma Fidei. Secunda ratio est, quia Charitas neque est forma essentialis Fidei, neque accidentalis: Ergo nullo modo est eius forma. Probat antecedens sic, Fides potest esse sine Charitate: Ergo charitas non est eius forma essentialis. Item Charitas est nobilior & praestantior Fide: Ergo non est eius forma accidentalis.

a Deinde probat Charitatem esse Fidei formam, quia illud per quod aliquid vi vit & operatur, est forma: at Fides operatur per Charitatem, Gal. S. vers. 6 vivit etiam per eam, quia sine operibus charitatis fides est mortua, lacob. 2. Vers. 2o. Ergo Charitas est forma Fidei. S Vt quaestionem hanc dissolvat Durandus, distinctione utitur, dicens Fidei habitum duobus modis posse considerari, videlicet secundum eius esse naturae, hoc est, seaeundum eius essentiam, & secundum eius esse meritorium: hoc est, quatenus meretur vitam aeternam: secundum priorem considerationem, dicit, Fidei formam esse Charitatem, ut probant duo illa argumenta in prima assertione proposita: at secundum posteriorem, putat, Charitatem recte appellari Bdet formam: idque quia actus Fidei non est meritorius, nisi quatenus imperatur a Charitate, sine quam non habet rationem meriti.

A Ex hac distinctione Durandi duo colligo. Primo, Eos non recte procedere contra Pontificios, qui probant Charitatem non esse formam Fidei, argumentis sumptis aut ab essentiali dipersitate Fidei & Charitatis, aut a prioritate originis, qua Fides Charitatem ordine naturae praecedit, aut ex eo quod Fides Charitatem dirigat, & Charitas Fidei obsequatur, &c. Ista enim argumenta non sunt ad hominem, ut loquuntur: nam nihil aliud probant quam id quod Pontificii concedunt, videlicet Charitatem non esse formam Fidei quoad eius esse naturae.

S Secundo colligo, doctrinam Durandi, & aliorum Pontificiorum de forma Fidei reficiendam & explodendam esse: quia vid, nititur absurdissimo & periculosissimo illo dogmate de meritis Fidei & bonorum operum: cuius falsitatem evidentissime demonstrant nostri Theologi in controversia de iustificatione, idque quatuor praecipue rationibus. Primum, quta opera illa, qua bona, non sunt nostra, hoc est, bonitas istorum actuum non nobis, sed Deo ascribenda est. Secundo, quia opera illa sunt debita. Tertio, quia nihil ex illis accedit Deo. Quarto, quia nullam habent analogiam ad praemium, quod est vita aeterna.

o Argumentum Pontificiorum petitum ab operatione Fidei per Charitatem facillime solvitur: nam agens principale, non solum operatur per formam, sed etiam per facultates suas, & per instrumenta sua: & proinde neganda est illa consequentia: Fides operatur per Charitatem: Ergo Charitas est forma Fidei: nec minus inepta est illa altera consequentia. Fides sine operibus Charitatis est mortua: Ergo Charitas est forma Fidei: si enim illa illatio bona esset, sequeretur, caput aut. cor hominis. esse eius formam, idque quia homo sine capite aut corde, vivere: non potest.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 22