Articulus 25
Articulus 25
Probatur, contra Antonium Ruvium. Theologiam secundo modo acceptam, non esse scientiam, sed fidem dirinam
ART. XXV. Probatur, contra Antonium Ruvium. Theologiam secundo modo acceptam, non esse scientiam, sed fidem dirinam:
)Vidam Pontificii Theologi nobiscum κλAsserunt, Theologiam acceptam pro habitu quo assentimur sacrae Scripturae, recte dici fidem divinam: Theologiam vero acceptam pro habitu conclusionum ex Scriptura deductarum, non fidem, sed scientiam appellant, quia proxime non innititur authoritati, sed evidenti discursui. Hanc sententiam optime explicat, & defendit Antonius Ruvius, in Logica Mexicana opusc. de habit. fract. a
2 His Theologis si obiicias, scientiam esse notitiam exidentem: habitum uero conclusionum Theologicarum esse notitiam inexidentem: Respondebunt, exidentiam esse de essentia scientiae naturaliter acquisitae, quam solam defini vit Aristoteles, non vero: competere scientiae supernaturali, Theologiae videlicet, quam ob defectum evidentiae imperfectam esse scientiam fatentur.
S Sed haec Responsio non satisfacit. cum enim scientia generaliter accepta, cum fide conveniat in firmitate & certitudine, & ab ea distinguatur per solam exidentiam: procul dubio dicendum est, habitum illum, cut deest epidentia, modo certitudo & firmitas ei conveniant, non ad, scientiam, sed ad fidem referendum esse: supra enim dictum est, fidem esse assensum certum & inexidentem: praeterea si habitus conclusionum Theologicarum ex Scriptura deductarum est habitus certus & inexidens, est κετοσυασις τῶν S GMeπομλμων, & proinde est sides dipina: at verum est ptius fatente ipso Ruxio: Ergo etiam posterius.
A Alii respondent, notitiam conclusionum Theologicarum revera esse evidentem, hoc enim posito, quod vera sint ea omnia, quae in S. Scriptura continentur, evidenter & perspicue sequitur, conclusiones ex Scriptura deductas esse veras: sed illi quiita respondent, non advertunt, ad evidentiam notitiae plus requiri, quam ut conclusio cui assentimur, ex praemissis suis principiis exidenter inferatur: nam praeter hoc etiam requiritur, ut praemissa, ex quibus inferiur, sint evidentes, hoc est, ut seiantur, non vero credantur.
s Probatur haec assertio: Quia si notitia conclusionum ex S. Scripturam ductarum sit evidens, quia illae conclusiones ex Scripturaevidenter & perspicue colliguntur, pari ratione notitia conclusionum, exidenter & perspicue ductarum ex praemissis probabilibus, de quibus opinionem tantum habemus, exidens dicenda est: at hoc est manifeste absurduma nam notitia conclusionum ductarum ex praemissis probabilibus & opinabilibus, est incerta, & per consequens etiam inevidens. S Praeterea sententiae supradictae falsitas ex eo patet, quod credere non tantum sit assentiri testimonio propter testantis authoritatem, h. e. assentiri alicui narrationi propter narrantis dignitatem, sed etiam assentiri couclustoni ex eo testimonio deductae propter illud testimonium: qui enim assentitur alicui veritati ex testimonio deductae, propter testimonium ex quo deducitur, is non proprie dicitur scire, sed credere rem ita se habere: idque quia fundamentum, quo nititur scientia, non est testimonium, sed ratio. Quare actus credendi, non tantum est assensus quem praebemus Dei testimonio in Scriptura proposito, sed etiam quem praebemus conclusionibus ex eo testimonio deductis.
On this page