Articulus 29
Articulus 29
An Theologia Viatorum dici possit speculativa a speculatione, seu pisione quae futura est in Patria.
ART. XXIX An Theologia Viatorum dici possit speculativa a speculatione, seu pisione quae futura est in Patria.
PEtrus Fonseca, Lib. S. Metaph. cap. I quaest. 8, sect. q. dicit, Theologiam revelationis, seu Theologiam Viatorum vere dici speculativam, quia finis eius est visio seu cognitio Dei in Patria. Idem etiam aperte docet Balihasar Meisnerus, in Philosophiae suae Tect. 2. Cap. 2. Quaest. I. Verba eius haec sunt,, Finis Theologiae non est beatitudo, practica, sed potius theoretiea, consistens, in contemplatione & fruitione Dei¬
2 Haec, sententia falsa est, & reiicienda. Primo enim omnis finis denominaus aliquem habitum, vel est operatio quam ille habitus elicit, ( quomodo scientia dicitur speculativa, quod eliciat actum speculandi, seu contemplandi: 7. Vel est operatio quam habitus ille dirigit & regulat, ut loquuntur: Cquomodo prudentia dicitur activa, & ars effectiva, non quod eliciant actiones & effectiones externas, sed quod sint earum principia regulativa, seu directiva)) at illa beatifica Dei visio, neque est actus elicitus ab habitu Theologiae re¬ velationis, neque ab eo regulatur: idque quia Theologia revelationis evacuatur in patria, & ei succedit Theologia visionis. Ergo Theologia revelationis non potest dici speculativa, ab illa speculatione seu visione quae est in Patriu. Secundo, ex ea sententia sequitur, Theologiam Piatorum posse dici habitum Dei intuitipum, seu habitum visionis: illa enim speculatio a qua denominatio sumitur, est Dei visio: at hoc est absurdum, quia sic Theologia vtae confunderetur cum Theologia Patriae, quae sola est Dei intuitina,
On this page