I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 3, M. 2, c. 3
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 3, Mem. II, C. 3
AN IN CARNE ANTE INFUSIONEM ANIMAE POSSIT ESSE DEUS PER INHABITANTEM GRATIAM
Ad quod sic opponitur: 1. Luc. 1,41: "Exultavit infans". Glossa: "Nondum erat in ipso spiritus vitae et iam ineratspiritus gratiae" ; sed in quibus est spiritus gratiae, inhabitat Deus per .gratiam; ergo ante infusionem animae erat in Ioanne per inhabitantem gratiam.
2. Item, Ierem. 1,5: "Priusquam te formarem in utero novi te" ; sed duplex est notitia Dei: prima est simplex qua cognoscit omnia, secunda est notitia approbationis, de qua Matth. 25,12: "Non novi vas" ; sed non loquitur ad Ieremiam de prima, quia illa est communis omnibus et ita non esset commendatio Ieremiae; ergo de secunda; ergo iam ante formationem approbabat; sed non dicitur approbare nisi illos in quibus est per inhabitantem gratiam ; ergo ante informationem corporis fuit in Ieremia per inhabitantem gratiam.
3. Item, constans est quod caro illa, cum qua unitur anima rationalis, est susceptibilis peccati, quia est causa peccati in anima quae infunditur illi; sed cuicumque potest inesse peccatum, potest inesse gratia; sed peccatum inest carni ut causae, quia ab illa contrahit anima peccatum; ergo potest inesse gratia a qua sanctificationem contrahat anima; ergo Deus potest esse in carne ante infusionem animae per inhabitantem gratiam.
4. Item, I Cor. 6,19: "Nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus Sancti" ? sed Spiritus Sanctus non dicitur inhabitare nisi per gratiam; ergo Spiritus Sanctus est in membris per gratiam inhabitantem.
Contra: a. Differt esse et bene esse ; sed prius est esse quam bene esse; ergo prius est perfici in esse quam in bene esse ; sed anima quantum ad esse perficit corpus, gratia vero quantum ad bene esse; ergo necesse est prius animari carnem quam sit gratiae susceptiva; ergo Deus non potest inhabitare in carne per gratiam ante infusionem animae.
b. Item, ordinatae sunt gratia et natura; sicut ergo se habet gratia ad naturam, ita se habet vita gratiae ad vitam naturae; sed impossibile est quod gratia sit, nisi praeexistat natura; ergo nec vita gratiae poterit existere, nisi praeexistat vita naturae; ergo caro sine anima non est susceptiva gratiae; ergo non est inhabitabilis a Deo per gratiam ante infusionem animae.
c. Item, nihil pertinet ad gratiam quod non pertineat ad gloriam, quia gratia est ordinata ad gloriam; sed Augustinus quaerit de abortivis sine anima an pertineant ad gloriam resurrectionis, in libro De civitate Dei, et respondet quod non, quia non ceciderunt per mortem. Unde arguitur sic: nihil pertinet ad gloriam quod non pertineat ad gratiam; ergo cum ante infusionem animae caro non pertineat ad gloriam, non pertinebit ad gratiam; et ita non est inhabitabilis a Deo per gratiam.
d. Item, Exod. 21,2: "Si quis percusserit mulierem praegnantem" etc. Distinguit ibi de abortivis ante animationem et post, et quasi ibi non computat de inanimatis ; ergo non sunt receptiva gratiae ante animationem, quia si essent, computabilia essent; nec etiam fit aliquis propter hoc irregularis; et ita idem quod prius.
Solutio: Concedimus quod caro ante infusionem animae non est inhabitabilis a Deo per gratiam, quia non est susceptiva gratiae, cum non sit ordinata ad gloriam. Caro enim de se non habet possibilitatem ad perpetuitatem sive ad incorruptionem, sed propter unionem quam habet cum forma perpetua et incorruptibili, scilicet anima rationali; unde etiam per illam accipit ordinationem ad gratiam, si habet aliquam ordinationem ad gratiam. Caro ergo, quae non habet ordinationem ad animam, non habet ordinationem ad gratiam vel gloriam, sicut est caro ante animationem.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicitur "nondum erat in illo spiritus vitae" etc. satis potest solutio perpendi, quia sicut dicitur in textu: "Iam erat sextus mensis" ; ergo iam erat corpus animatum. Dicendum ergo quod aliquando dicitur res tunc primo esse, cum primo innotescit, non esse, quando non innotescit; unde Christus dicitur proficere in sapientia, Luc. 2,52, quando innotuit eius profectus. Dicitur ergo non esse spiritus vitae secundum motum et manifestationem, quamvis secundum veritatem intus viveret.
2. Ad aliud dicendum quod notitia approbationis dicitur dupliciter: secundum praedestinationem, et sic nihil boni ponit actu; vel secundum praesentem iustitiam, cum aliquis cognoscitur per gratiam praesentis iustitiae. Primo modo accipitur notitia Ieremiae. Unde Bernardus: "Pulcre inter figurationem in utero et parturitionem ex utero divinum distinxit oraculum, ut illam tantum praecognitam, istam sanctitatis munere formatam ostenderet". Sed de notitia approbationis secundo modo accipitur illud quod sequitur in auctoritate Ierem.: "Et antequam exires de ventre sanctificavi te". Unde subdit Bernardus: "Ne quis praerogativam Prophetae putaverit de sola praescientia aestimandam".
3. Ad aliud quod obicitur quod caro erat susceptibilis peccati, ergo gratiae: dicendum quod peccatum non dicitur esse in carne formaliter, sed causaliter, quia in carne est unde postea contrahit anima peccatum. Sed tamen aliter se habet anima ad contrahendum peccatum, aliter ad sanctificationem sive ad suscipiendam gratiam. Potest enim corrumpi caro dupliciter: vel corruptione naturae vel personae. Verbi gratia, caro Adae statim ex peccato corrupta fuit; unde fecit "sibi perizomata". Persona autem, secundum quod dicit Anselmus, corrupit naturam, quia caro illa in potentia erat caro omnium hominum, et sua propria caro erat ibi persona; ergo primo corrupit naturam, natura corrupta postea corrupit personam, scilicet filiorum. Nos autem habemus duplicem corruptionem, scilicet ex Adam et ex actuali peccato; unde duobus modis inficitur caro a peccato. Sed uno modo habet sanctificari a gratia, scilicet solum ratione personae; unde in persona solum potest fieri sanctificatio et hoc illo ordine quo se habet ad personam. Gratia autem nunquam transfunditur per naturam, quia non habet ordinem ad illam, sed solum ad personam; unde ante animationem non potest esse sanctificatio.