Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 1, c. 3

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. I, C. 3

QUAE SINT DIFFERENTIAE BONI

Deinde quaeritur I. quae sint differentiae boni.

1. Nam cum bonum sequatur ens, in quot differentias multiplicabitur ens, et bonum; sed ens multiplicatur secundum genera; ergo et bonum.

Contra: a. Bonum dictum de substantia, de qualitate, de quantitate, dicitur secundum eamdem differentiam boni, scilicet boni naturae; sed non dicitur secundum eamdem differentiam entis; relinquitur ergo quod non erunt eaedem differentiae entis et boni.

b. Item, quamvis unum sequatur ad ens, non tamen differentiae unius multiplicantur secundum decem genera, immo solum secundum quatuor modos: nam secundum substantiam dicitur identitas, secundum quantitatem aequalitas, secundum qualitatem similitudo, secundum situm et ubi simultas, et iterum aliis modis, sicut dictum est prius. Item, simili modo nec differentiae veri multiplicantur secundum differentias generum, immo, secundum Anselmum, veritas distinguitur in veritatem signi et veritatem rei; et veritas rei in veritatem quae est se ipsa, ut veritas divina, et veritatem quae est ab alia, ut veritas creata; et haec multiplicatur: nam est veritas naturalis et veritas cogitationis et veritas voluntatis et veritas actionis. Praeterea, veritas signi dividitur in veritatem complexi et veritatem incomplexi ; et veritas incomplexi in veritatem vocis et intellectus et iconiae sive imaginis et actus. Pari ergo ratione nec differentiae boni accipiuntur secundum differentias entis, sicut nec differentiae unius et veri. c. Item, si dicatur quod est multiplicatio materialis, et hoc, modo multiplicatur bonum per differentias entis; et est alia multiplicatio formalis, secundum quam multiplicatur per differentias suae intentionis: hoc modo dividitur in bonum per essentiam et bonum per participationem; et bonum per participationem in bonum naturae, bonum ex genere, bonum moris et bonum gratiae et bonum gloriae - quaeritur quare non multiplicatur secundum rationem formalem secundum differentias entis. — Si dicatur quod intentio boni addit ad ens comparationem ad actum, id est relationem sive finem, et ratione huius comparationis est formalis multiplicatio boni — contra obicitur de positis differentiis: nam omnes differentiae causarum incidunt in praedictis differentiis boni. Nam bonitas primae causae est bonitas per essentiam, bonitas vero causati est per participationem, sed per comparationem ad efficiens dicitur bonum naturae: sic enim res bona dicitur, quia a bono, ut dicit Boethius ; per comparationem ad materiam dicitur bonum in genere: "nam forma actionis contracta ad materiam propriam dicitur bonum ingenere, ut pascere esurientem" ; per comparationem ad causam formalem, quae est secundum circumstantias et modum actionis, bonum moris secundum virtutes consuetudinales, et bonum gratiae secundum virtutes gratuitas; per comparationem ad finem, bonum gloriae. Non ergo differentiae boni accipiuntur secundum comparationem sive intentionem causae finalis tantum, immo secundum comparationem ad omnia genera causarum.

II. Item, cum assignantur differentiae boni tres, scilicet honestum, utile, delectabile, quomodo accipiuntur cum praecedentibus?

III. Item, Augustinus, in libro De libero arbitrio, distinguit bona maxima, magna, minima: et maxima virtutes, minima species corporum inferiorum quorumlibet, magna potentiae animae; quomodo cum praecedentibus differentiis se habebunt?

Respondeo, sicut dicit Commentator libri Boethii De hebdomadibus: "Bonum duobus modis dicitur: absolute et in comparatione. Absolute bonum dicitur quod[est] secundum se bonum, sicut Deus, vel haec res dicitur in se bonum ; in comparatione, quod est bonum secundum usum, hoc estcuius usus est bonus, quemadmodum Deus dicitur bonus nobis" vel bonus dicitur panis esurienti.

Accipiuntur ergo differentiae boni, secundum quod consideratur absolute, quantum ad rem cuius est: et hoc modo" assignantur secundum differentem rationem indivisionis actus a potentia, quae est absoluta ratio boni. Aut igitur [est] indivisio actus et potentiae, quae sunt idem: et hoc modo est indivisio bonitatis in Deo, in quo est idem actus, id est perfectio et complementum, et potentia; aut est indivisio actus et potentiae, quae sunt diversa, ut in creatura. Aut ergo est indivisio actus et potentiae rei secundum quod est, id est secundum esse rei, aut actionis secundum quod actio, aut actus qui acquiritur rei per actionem. Si est indivisio actus a potentia "secundum quod est: sic est bonum naturae; si est actionis secundum quod actio: sic est bonum ex genere, nam forma actionis generalis contracta ad materiam dicitur bonum in genere, ut pascere esurientem" ; si est actus rei, qui acquiritur per actionem: aut igitur acquisitio illius actus sive perfectionis principium habet in nobis aut extra nos, aut habet partim in nobis, partim extra nos. Si habet principium in nobis: sic est bonum moris, id est virtutis politicae, quod acquiritur voluntaria consuetudine; si habet principium extra nos: sic est bonum gloriae, quod a solo Deo habet principium; si habet principium extra nos et intra se: sic est bonum gratiae. Sicut enim dicit B. Bernardus, De gratia et libero arbitrio: "Tam absque consensu non est" recipientis quam absque gratia dantis", et loquitur de gratia secundum quod est in adultis: nam ad hoc requiritur infusio ex parte Dei et consensus ex parte liberi arbitrii, quemadmodum in parvulis ad modum ministerii sacramenti ex parte hominis et operatio invisibilis Dei.

Secundum vero quod bonum consideratur secundum usum, duobus modis contingit. Nam consideratione generali boni sive creati sive increati accipiuntur differentiae istae: honestum, delectabile, utile ; sed honestum dicit dispositionem secundum quam usus boni movet rationabilem, quia sicut dicit Augustinus: "Honestas est pulcritudo intelligibilis" ; delectabile, dispositionem secundum quam movetur concupiscibilis; utile, dispositionem secundum quam movetur irascibilis: utile enim includit arduum et difficile et huiusmodi; ardua enim et tristabilia conferentia, ut secationes et huiusmodi, quae conferunt ad sanitatem, ex quadam strenuitate et vigore animi appetimus, et hoc appetitu irascibilis. — Item, consideratione speciali, secundum quod usus boni coarctatur ad bonum creatum, accipiuntur differentiae boni, .secundum Augustinum, De libero arbitrio, in maxima et minima et media. Nam bonum, quo non contingit male uti, sunt virtutes, et ideo maxima, et tamen non utuntur; bonum vero quo contingit bene et male uti, et tamen non utuntur, sunt species corporales; bona vero, quibus est bene et male uti, et tamen utuntur aliis, sunt potentiae animae. Concedendum ergo quod non accipiuntur differentiae boni formaliter secundum differentias entis, et hoc quia bonum addit intentionem causae finalis.

[Ad obiecta]: 6. Ad illud ergo quod: obicit quod secundum intentionem finis non accipiuntur praedictae differentiae: dicendum quod immo. Nam bonum aut est finis: et sic est bonum per essentiam; aut est ad finem: et sic est bonum per participationem. Et si ad finem: aut igitur secundum id quod sumus, et sic est generalis dispositio in omni creatura, et sic est-bonum naturae; aut secundum id quod bene sumus, et haec est dispositio rationalis creaturae. Aut ergo in finem secundum quamdam possibilitatem additam voluntati, quae est ex bono in genere; aut est secundum superadditam quamdam dispositionem, ut est dispositio virtutis politicae; aut secundum quamdam necessitatem, et sic est bonum gratiae: dispositio enim gratiae in voluntate est sicut dispositio necessitatis in materia ad susceptionem formae; aut secundum ultimam completionem et informationem: et sic est bonum gloriae. — Ad illud-vero quod obicit, dicendum quod actus, sumptus secundum quatuor causas, non pertinet ad bonum nisi secundum quod comparationem habet unaquaeque causa ad causam finalem. "Causa enim finalis ratioest aliarum causarum; faber enim serram facit de ferro acutam. Quare de ferro? quia aptior est ad secandum. Quare acutam? quia ad secandum. Causa igitur materialis et formalis secundum finalem". Similiter efficiens: nam finis movet efficientem.

PrevBack to TopNext