Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 2, c. 1

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. II, C. 1

AN NOTIO ET AMOR SUMMI BONI SINT NOBIS A CONDITIONE INDITA.

Consequenter quaeritur an notio et amor summi boni sint nobis a conditione indita et impressa menti.

a. Omnes enim volunt esse beati; sed beatitudo est summum bonum, ut dicit Boethius, De consolatione ; ergo omnes volunt summum bonum; ergo amor summi boni est omni naturae rationali impressus.

b. Item, bonum summum est quod desideratur ab omnibus; sed quod omni convenit est impressum naturae; ergo desiderium et amor summi boni est impressus naturae.

c. Item, Augustinus, II De libero arbitrio: "Antequam beatisimus, impressa est nobis notio beatitatis: per hanc scimus et sine ulla dubitatione dicimus beatos nos esse velle" ; nemo autem beatus est nisi summo bono; ergo notio summi boni et beatitudinis est nobis impressa.

d. Item, Boethius, in libro De consolatione: "Omnes homines boni et mali pariter indiscreta intentione ad bonum pervenire nituntur".

Contra: 1. Omnis voluntas directa ad id, ad quod nata est, recta est et laudabilis. Si ergo voluntas et intentio rationalis est ad summum bonum nata, cum omnis voluntas sive bonorum sive malorum sit nata ad summum bonum: ergo sive malorum sit nata ad summum bonum: ergo omnis voluntas sive omnium voluntates sunt rectae; quod est manifeste falsum.

2. Item, ignorantia veri boni invenitur in multis; ergo simul erit scientia et ignorantia boni.

Respondeo, secundum Boethium, De consolatione: "Summum bonum, quod aeque bonis et malis propositum est, boni quidem naturali officio virtutum petunt, mali vero per variamcupiditatem, quod adipiscendi boni naturale officium non est, idem ipsum conantur adipisci". Amor ergo et notio summi boni nobis impressus est secundum habitum et sensum naturae quamvis a bono contingat oberrare et deviare secundum opinionem et appetitum electionis pravae.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicit: distinguendum, secundum Damascenum, quod est voluntas naturalis, secundum quam omnes recte appetunt summum bonum; et voluntas electiva sive consiliata, secundum quam eligitur quod non est summum bonum et praefertur summo, et ideo est non recta. In malis ergo est voluntas naturalis recta sine errore, electiva non recta et cum errore. Unde Augustinus, II De libero arbitrio: "In quantum omnes homines appetunt vitam beatam, non errant; in quantum vero quisque non tenet eam vitae viam, quae ducit ad beatitudinem, errant, cum fateantur nolle nisi ad beatitudinem pervenire; error est enim cum sequimuraliquid quod non ad id ducit quo volumus pervenire".

2. Ad illud vero quod obicit: dicendum quod notio est in sensu naturae, ignorantia vero in in perversitate opinionis erroneae. Unde nota quod dicit Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Sensus aliquando veracior est quam opinio, siilla de errore, illede natura est: velut cum aeger plerumque aqua frigida conducibiliterdelectatur, quam tamen si biberit, credit esse nocituram. Aliquando veracior opinio quam sensus, si credit arti medicinae obesse frigidam, cum revera oberit, et tamen biberedelectet. Aliquando utrumque in veritate est, cum id, quod prodest, non solum ita creditur, sed etiam libet. Aliquando utrumque est in errore, cum id quod nocet et prodessecreditur et libere non desinit".

PrevBack to TopNext