Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 3, c. 4

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. III, C. 4

DE EFFECTU BONI.

Consequenter quaeritur de effectu boni. Est igitur quaestio an bonum creatum sit eftectiva causa mali aut boni.

I. Quaeritur ergo de malo culpae.

Ad quod a. Dionysius, De divinis nominibus: "Confidimus dicere: malum non est ex bono; non est ignis infrigidare; ergo nec erit boni malum producere".

b. Item, idem in eodem: "Natura est bono producere et salvare, malo autem corrumpere et disperdere". Ergo malum non erit causatum ex bono.

c. Item, idem in eodem: "Bonum ex una et generali causa, malum autem ex multis et particularibus defectibus".

d. Item, Matth. 7,18: "Non potest arbor bona fractus malos facere". Ergo malum non erit ex bono.

Contra: 1. Augustinus, in Enchiridion: "Ex bono orta sunt mala nec nisi in aliquibus bonis non sunt nec erat aliud unde oriretur ulla mali natura".

2. Item, Augustinus, in eodem: "Cum mala ex bonis orta esse dicimus, non putetur hoc divinae sententiae refragari quadicit: Non potest arbor bona fructus malos facere, nec mala bonos;non potest enim, sicut Salvatorait, colligi uva de spinis, sed ex bona terra et vites nasci posse videmus et spinas. Et eodemmodo tamquam arbor mala fructus bonos, id est opera bona, non potest facere voluntas mala, sed ex bona hominis natura oriri voluntas et bona potest et mala; nec fuit prorsus unde primitus oriretur voluntas mala nisi ex angeli et hominis natura bona. Quod et ipse Dominus eodem loco, ubi de arbore et fructibus loquebatur apertissime ostendit; ait enim: Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum, satis admonens ex arbore quidem mala bonos aut exbona malos nasci fructus non posse; ex ipsa tamenterra, cui loquebatur, utramque arborem posse".

Respondeo, secundum Augustinum, in Enchiridion: "Nequaquam dubitare debemus rerum, quae ad nos pertinent, bonarum causam non esse nisi bonitatem Dei, malarumvero ab immutabili bono deficientem boni mutabilis voluntatem, angeli primo, hominis postea. Hoc primum est creaturae rationalis malum, id est prima privatio boni; deinde etiam iam nolentibussubintravit ignorantia rerum agendarum et concupiscentianoxiarum, quibus comites subinferuntur error et dolor: quae duo mala quando imminentia sentiuntur, ea fugientis animi motus vocatur metus. Porro animus cum adipiscitur concupitaquamvis perniciosa vel inania, quoniam id errore non sentit, vel delectatione morbida vincitur, [vel] vanaetiam laetitia ventilatur. Ex iis morborum non ubertatis, sed indigentiae tamquam fontibus omnis miseria naturae rationalis emanat". Bonum ergo non est causa mali culpae in quantum bonum, sed in quantum deficiens a bono, quod est: bonum est causa mali, sed non in quantum bonum. Et haec est intentio Augustini.

II. Item, quaeritur an bonum increatum sit causa mali.

Ad quod respondet a. Augustinus, in I De libero arbitrio, sic: "Duobus modis malum appellare solemus: uno, cum malum quemquefecisse dicimus; alio, cum mali aliquid esse perpessum. Atsi bonum Deum esse nosti vel credis, neque enim aliter fas est, male non facit. Rursum, si Deum iustum fatemur, nam et hoc negare sacrilegium est, ut bonis praemia, ita malis supplicia tribuit: quae utique patientibus mala sunt. Quamobrem, si nemo iniuste poenas luit —— quod necesse est credamus, quandoquidem providentia divina hoc universum regicredimus — illius primi generis malorum nullo modo, huius autem secundi auctor est Deus: non enim nullo auctore fieri posset. Si autem quaeris quisnam iste sit, dici non potest; non enim unus aliquis est, sed quisque malus sui male facti auctor est. Unde si dubitas, illud attende quod supra dictum est: male facta iustitia Dei vindicari; non enim iuste vindicarentur, nisi fierent voluntate". — Sed tunc quaeritur de corruptione naturalium, pro qua dicitur homo vulneratus in naturalibus, quae est poena. Cum enim omnis poena iusta sit et omne iustum a Deo, erit haec poena a Deo; item, hoc patet ex praedicta auctoritate Augustini, De libero arbitrio.

Contra: 1. Augustinus, in libro 83 Quaestionum: "Omne quod deficit ab eo quod est esse, tendit in non-esse; ille autem, ad quem non—esse non pertinet, non est causadeficiendi" ; corruptio ista est defectus; ergo Deus non est causa eius.

2. Item, poena ista aut dicitur iusta, quia a iusto infertur, aut quia propter iustam et debitam causam infertur. Non quia a iusto, scilicet a Deo, quia sic quaelibet res diceretur iusta; ergo dicitur iusta, quia propter iustum meritum. Et hoc est quod dicit Augustinus, in libro De summo bono: "Peccantes in suppliciis ordinantur; quae ordinatio, quia naturae eorum non competit, ideo poena est, sed quia culpae competit, ideo iustitiaest". Ergo participat rationem bonitatis per comparationem ad culpam.

Solutio: Dicendum quod secundum debitum statum naturae debet esse ut ipsa vis rationalis in homine dominetur aliis viribus, scilicet irascibili et concupiscibili, et istae subiciantur ei et trahat ipsas ad se; unde sic condita est humana natura et ex hoc habet ipsa vis rationalis facilitatem sive pronitatem ad bonum et difficultatem ad malum; per hanc autem facilitatem et difficultatem attenditur habilitatio rationis ad bonum gratiae et per hoc ad gloriam, ad quam nata est et ordinata. Unde si homo esset recte ordinatus, aliae vires subicerentur rationi et semper esset homo facilis ad bonum et difficilis ad malum; sed quando peccat homo, tunc subicitur ratio illis et illae dominantur et trahunt ipsam secum in affectionibus malis, ita quod e contrario sit difficilis et resistens bono et habilis et prona ad malum: et ita fuit in peccato primi hominis, et ex hoc est inordinatio quaedam et poena. Isti enim motus, quibus sic movetur rationalis secundum motum aliarum, poena est, quia inordinati. "Motus enim inordinatus poena est", ut dicit Augustinus, quia corrumpitur naturalis habilitatio rationis, secundum quam movetur ad bonum et resistit malo.

[Ad obiecta]:1. Quod ergo obicitur quod haec corruptio non sit a Deo: dicendum quod haec corruptio, secundum quod nominat defectum culpabilem, non est a Deo; sed secundum quod nominat defectum poenalem sive poenam, qua punitur anima, est a Deo, quia fundatur in aliquo ente, ut dictum est, scilicet in resistentia istius vis ad bonum et pronitate ad malum; et per hoc ponitur ens quoddam.

2. Ad ultimum dicendum quod Augustinus non intendit dicere quod bonitas vel iustitia poenae referatur ad culpam, immo ad Deum. Unde cum dicitur: iusta est propter culpam, id est iusta est, quia a Deo est, cuius bonitatem decet ut pro culpa reddat poenam; quod autem suam bonitatem decet, iustum est: et ita quod poena bona sit, hoc habet a bonitate prima, non ab ipsa culpa.

PrevBack to TopNext