Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 2, M. 1, c. 1

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 2, M. 1, C. 1

AN DEO CONVENIAT OMNIPOTENTIA.

Quantum ad primum sic obicitur: a. Richardus, in libro De Trinitate: "Deus est quo maius excogitari non potest; maius autem est omnipotentiam habere quam aliquam potentiam habere cui aliquid desit de plenitudine potentiae". Relinquitur igitur Deum omnipotentiam habere.

b. Item, ad idem, in eodem: "Potens est quisque potentiae plenitudine aut ipsius participatione; est impossibile autem aliquid se ipsum participare; cum ergo Deus sit potens per se ipsum, impossibile est, Deum essepotentem potentiae participatione, siquidem plenitudo potentiae non nitudo potentiae, nullum possepotest deesse". Relinquitur igitur quod potentia Dei est omnipotentia.

c. Praeterea, iste est articulus primus fidei: "Credo in Deum Patrem omnipotentem".

Contra: ponitur instantia in actibus corporalibus, in actibus culpabilibus, in actibus poenalibus; nam istos actus non videtur elicere divina potentia; ergo non videtur potentia eius esse omnipotentia.

I. Quaeritur igitur de actibus corporalibus: 1. Non est omnipotens qui non omnia potest; sed Deus non potest ambulare, currere et moveri; ergo non est omnipotens, vel si est omnipotens, potest haec.

2. Item, Richardus, in libro De Trinitate: "Absque dubio colligitur quia omnia potest, quaecumque posse potentiae est". Si ergo posse currere vel ambulare potentiae est, ergo Deus potest haec.

Contra: a. Nihil imperfectionis vel mutabilitatis est tribuendum divinae potentiae. Cum ergo currere ambulare, moveri sint imperfectionis et mutabilitatis: ergo non sunt divinae potentiae tribuenda.

II. Item, quaeritur de actibus culpabilibus.

Ad quod obicitur 1. secundum Anselmum, II Cur Deus homo, ubi obicit de Christo: "Quomodo dicemus de Christo" non potuisse mentiri, quod semper peccatum est? cum. dicat Iudaeis de Patres: "Si dixero quia non novi eum, era similis vobis mendax"" ; sed ipse Christus secundum quod Deus et secundum quod homo potuit dicere non scio eum ; ergo potuit esse mendax.

Item, cum "inter haec verba dicat: "non scio eum", quis eum dicet has easdem tres nequivisse proferre dictiones sive aliis verbis, ut sic diceret: "non scio eum"? Quod si faceret, ut ipse ait, esset mendax".

2. Item, similiter obicitur: Deus potest proferre omnes coniunctiones dictionum et syllabarum; ergo, me sedente, potest proferre me stare: quod est falsum et contra suum intellectum; ergo potest mentiri.

3. Item, Augustinus: "Melior est natura quae peccare potest quam quaenon potest" ; sed quod est melius, semper est Deo tribuendum; ergo attribuendum est Deo peccare posse.

Contra: a. Dionysius, in libro De divinis nominibus, iuxta illud Apostoli ad Tim.: "Deus se ipsum negare non potest": "Sui autem ipsius negatio est casus a veritate, nam ipse estveritas existens; unde a veritate casus est ab existente casus; ab existente autem cadere non potest Deus: non enimpotest non esse" ; quare "se ipsum negare non potest" ; si autem negaret, mentiretur; ergo non potest mentiri.

b. Item, secundum Dionysium 5, si diceretur Deus non novit nescire, non propter hoc diceretur in Deo ignorantia; ergo similiter si dicatur Deus non potest non posse, non propter hoc ponetur in Deo impotentia nec aliquid detrahetur omnipotentiae. Si ergo peccare est non posse, quia hoc est deficere a posse, si dicatur Deus non posse peccare, non propter hoc aliquid detrahetur omnipotentiae.

III. Item, quaeritur de actibus poenalibus.

I. Augustinus, in libro De Symbolo: "Deus omnipotens non potest mori vel falli, non potest miser fieri, non potest vinci". Relinquitur igitur quod Deus non potest in actus huiusmodi, qui sunt poenales.

Contra: a. Augustinus, in libro De libero arbitrio, distinguit malum culpae [et] malum poenae; mali culpae Deus non est auctor, sed mali poenae; ergo in divina potentia sunt huiusmodi actus.

2. Si vero dicatur secundum hoc quod ista attribuuntur Deo per modum efficientis, sed non .per modum subiecti, quia potest efficere in aliis mortem, miseriam et huiusmodi, sed non potest ea suscipere in se - contra: Sap. 1,13: "Deus mortem non fecit" ; ergo non efficit eam in aliis.

3. Item, duplex est poena: est enim poena inflicta, sicut gehenna, ex divina iustitia, et est poena contracta ex culpa, sicut vulneratio et corruptio naturalium bonorum; huiusmodi corruptio non potest poni a divina potentia, quia divina potentia causa est conservativa naturae, non destructiva. Relinquitur igitur quod ad ista non se extendit divina potentia; ergo eius potentia non est omnipotentia.

Respondeo: Cum quaedam sint materialia seu passiva, quaedam inordinata, quaedam privativa — et contra materialia dicuntur formalia, sicut contra passiva activa, et contra inordinata ordinata, et contra privativa habitualia — notanda est regula quod nullum materiale, nullum passivum, nullum inordinatum, nullum privativum, quia haec ponunt defectum potentiae, est per se divinae potentiae attribuendum -— materiale, ut actus currendi; passivum, ut mori, vinci; privativum, ut oblivisci, falli; inordinatum, ut mentiri — sed quaecumque sunt formalia, activa, habitualia, ordinata. Dicendum ergo quod quaedam attribuuntur per se potentiae Dei; quaedam vero ei non attribuuntur, sed tamen potentiae eius subiciuntur. Passiva ergo et materialia ei non attribuuntur, ut dicatur posse mori vel currere, sed potentiae eius subiciuntur, quia etsi ea non efficit in se, tamen efficit in aliis, et ideo eius potentiae subiciuntur. Privativa vero et inordinata, etsi ea non efficiat in se vel in aliis, tamen eius potentiae subiciuntur, quia per eius potentiam ordinantur. Unde et de passivis dicit Richardus, in libro De Trinitate: "Multa sunt, quae dicimusposse, quae multo melius est non potuisse quam posse: ut posse deficere, posse destrui et quaelibet huiusmodi", ut scilicet posse mutari. De privativis vero et inordinatis dicit Augustinus, in libro De praedestinatione sanctorum: "In malorum potestate est peccare; ut autempeccando hoc vel illud malum faciant non est in eorum potestate, sed Deidividentis tenebras etordinantis eas". Et iterum, in libro De natura summi boni: "Sicut nos continendo vocem decenter interponimus inloquendo silentium, quanto magis ille quarumdam rerum privationes decenter facit, sicut rerum omnium perfectus artifex! Unde et in hymno trium Puerorum: "Lux et tenebrae laudant Deum", id est laudem eius in cordibus bene considerantium pariunt".

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod quaeritur de actibus corporalibus iam patet responsio, quia, etsi Deus ista non possit in se, tamen potest ea in aliis.

II. Ad illud vero quod obicit de actibus culpabilibus: dicendum quod divina potentia potest in quosdam actus eliciendo, ut in actus bonos; in quosdam vero actus ordinando, non eliciendo, ut in actus malos. Tamen secundum illos qui dicunt quod omnis actio est a Deo, distinguendum: quia, cum actus malus sit actus incidens ex defectu, duo dicuntur: actio et defectus; in quantum actio, a divina potentia; in quantum deficiens, a libero arbitrio. Quaedam autem nomina imponuntur a defectu, non ab actu, ut fornicari, mentiri et huiusmodi, et ideo nullo modo attribuuntur divinae potentiae elicienti, quamvis subsint ordinanti.

II. Ad illud quod obicit de Anselmo, respondeo secundum ipsum, in libro Cur Deus homo: "Potestas sequitur voluntatem. Possumus itaque dicere de Christo potuit mentiri, sisubauditur si vellet; et quoniam non potuit velle mentiri, non minus dici potest nequivisse mentiri".

2. Ad illud vero quod arguit quod Deus potest proferre omnes voces, dicendum quod oratio potest dupliciter considerari: secundum quod vox est et secundum quod signum est. Dicendum ergo quod potentia Dei est respectu vocis secundum esse naturae, sed non est respectu signi secundum quod est ad significandum quod non est, quia hoc est inordinatio: quia actus in quantum deficit non est ab ipso, vel in quantum inordinationem dicit. Dicendum ergo quod non valet: potest proferre, ergo potest mentiri, quia mentiri dicit plus quam proferre, scilicet proferre cum inordinatione, hoc est proferre ad significandum quod non est.

3. Ad illud Augustini "melior est natura, quae peccare potest" etc., respondeo: cum dico "natura quae peccare potest", duo dicuntur, quia cum dicitur "natura quae potest peccare", ponitur natura quae est domina sui actus. Quaedam enim sunt naturae quae non sunt dominae sui actus, ut potentia calefaciendi in igne, quae non potest actum prohibere; sed natura rationalis est domina sui actus, scilicet potens ipsum prohibere et in actum producere: in hoc quod ita est domina sui actus, potest peccare. Cum autem dico "natura quae peccare potest", duo dico: cum enim dico peccare, dico actum voluntarium et inordinatum; in hoc autem quod voluntarius est iste actus, est a natura quae est domina sui actus: et quantum ad hoc dicitur "melior est natura quae peccare potest, quam quaenon potest". Nam triplex est natura, scilicet natura quae non est domina sui actus, ut in irrationabilibus; natura, quae est domina sui actus et potest esse inordinatus suus actus, ut in homine et in angelo de natura sua; et natura quae est domina sui actus nec potest esse inordinatio. Fit ergo comparatio inter naturam quae non est domina sui actus, et naturam quae est domina sui actus, quae tamen potest errare, quia haec nobilior est quantum ad hoc quod domina est sui actus, non quantum ad hoc quod potest errare.

III. Ad illud quod quaerit, de actibus poenalibus: dicendum quod quaedam corruptio quodammodo est a Deo, secundum Augustinum, "Contra epistolam fundamenti Manichaeorum", in quo ostendit super illud Apostoli I Cor. 3,17: "Si quis violaverit templum Dei, disperdet illum Deus", et ponit Augustinus litteram: "Corrumpet illum Deus", per hoc ostendens quod quaedam corruptio est a Deo. Distinguendum ergo quod mors et quaelibet poena duplicem habet comparationem: uno modo habet rationem destructivi; alio modo rationem punitivi. In quantum habet rationem destructivi, non est a Deo, sed ex nihilo: Deus enim non est causa destructiva, sed constructiva. Unde Glossa super Sap. 1,13: "A Deo non est quidquid contra naturam est; peccatum contra naturam est, a quo etmors et omnia quae mortis sunt oriuntur". Mors ergo, secundum quod destructiva, non est a Deo, sed a peccato; sed in quantum punitiva, est a Deo, quia sic iusta est.

PrevBack to TopNext