Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 2, M. 2, c. 1

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 2, M. 2, C. 1

AN POTENTIA DIVINA LIMITARI POSSIT EX PARTE ACTUS ET VOLUNTATIS.

In primis igitur ex parte actus arguunt sic: I. 1. Simus ante rerum creationem. Sit A instans primum creationis; tunc quaeritur: aut Deus in A potest creare omne creabile aut non. Si non: ergo potentia eius limitata est in creando ; si sic: ergo potest creare omne creabile in A. Ponatur, quia posito possibili nullum sequitur inconveniens. Tunc arguitur: si Deus creat omne creabile in A et in omni creabili intelligitur omne quod potest creare: ergo in A creat omne quod potest creari ab ipso; ergo post A nihil potest creari ab ipso.

2. Item, Deus potest facere quaecumque posse potentiae est; sed posito possibili nullum accidit inconveniens: ponatur ergo quod faciat quidquid facere potest; demonstratis ergo illis, est dicere: ista sunt quaecumque Deus facere potest ; ergo extra ista nihil facere potest; ergo potest potentia eius impleri; potest ergo limitari per actum.

II. Item, ex parte voluntatis arguunt hoc modo: 1. Augustinus, in I libro De Symbolo: "Hoc solum non potest Deus, quod non vult". Ex quo relinquitur quod Deus non potest facere nisi quod vult; sed quod vult, hoc facit; ergo non potest facere nisi quod facit.

2. Item, VII libro Confessionum, loquens ad Deum, dicit: "Non cogeris invitus ad aliquid, quia voluntas tua non est maior quam potentia tua". Ex quo relinquitur quod Deus non possit plura quam vult, sicut non vult plura quam potest; sicut enim voluntas non est maior potentia, ita nec potentia maior voluntate.

Iis ergo modis arguunt ad limitationem divinae potentiae.

Contra: a. Augustinus, in Enchiridion: "omnipotentisvoluntas multa potest facere, quae nec vult nec facit". Quod probat per illud Matth. 26, 53: "An putas quia non possum rogarePatrem, et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones angelorum" ? Ergo Filius poterat rogare quod non rogabat et Pater exhibere quod non exhibebat.— Quod concedendum est.

[Ad obiecta] I. 1. Ad illud ergo quod obicitur ex parte actus, primo quod Deus potest creare omne creabile: dicendum quod creabile duas habet intentiones. Cum enim potentia creabilis non sit potentia materiae, sed solum potentia agentis, quae potest intelligi absolute vel cum dispositione seu praeordinatione, creabile potest dicere vel quod est in potentia creantis causae aut quod est in dispositione creantis causae sive praeordinatione. Si accipiatur creabile pro omni eo quod est in dispositione praeordinationis Creatoris, ut creetur ab initio mundi usque ad finem: concedendum quod potest creare omne creabile in A; non tamen ex hoc sequitur: ergo non potest aliquid creare post A, quia creabile non includebat nisi ea quae erant in dispositione creantis, non ea quae erant in potentia eius; multa autem sunt in potentia creantis, quae non disposuit creare. Si vero creabile dicat quod est in potentia creantis: secundum hoc dicendum quod non potest dici omne creabile creari in A, nec Deus potest creare in A omne creabile. — Ad illud quod obicitur quod secundum hoc potentia eius erit limitata: dicendum quod non est verum, immo si posset omnia creabilia facere in A, id est totam potentiam suam effluere in creando in A, tunc esset limitata eius potentia et finita aliquo modo.

2. Ad illud vero quod postea obicit quod ponatur quod faciat quidquid facere potest, nullum accidit inconveniens: respondendum quod, cum sit potentia finita et potentia infinita, potentia finita potest educi in totum suum actum, potentia vero infinita potest educi in actum, sed non in totum: hoc enim contradicit infinitati suae; per hoc enim sequeretur quod esset finita et ita quod esset finita et infinita: quod est impossibile. Hoc ergo modo dicendum est de divina potentia quod constat esse infinitae virtutis.

II. 1. Ad illud vero quod obicit ex parte voluntatis, ex Augustino, I De Symbolo: "Id solum non potest Deus quod non vult", dicendum quod potest intelligi duobus modis: "quod non vult" se facere, et hoc modo falsum est; vel "quod non vult" se posse, et hoc modo verum est.

2. Ad illud etiam quod obicit: "Non est maior voluntas quam potentia": dicendum quod hoc verbum vult aliquando respicit creatum, ut cum vult aliquid creatum esse vel fieri: et secundum hoc posse Dei, quantum ad illud in quod est, scilicet subiectum, in plus est quam ipsum velle, quia plura sunt subiecta potentiae quam voluntati. Aliquando vero hoc verbum vult respicit ipsum- posse aeternum: et secundum hoc aequalis sunt ambitus velle Dei et posse, quoniam quidquid vult se posse, potest, et quidquid potest, vult se posse. Et hoc modo intelligendum est quod dicit Richardus, in libro De Trinitate: "Nihil maius est in eius nosse quam in eius posse. Nam si se latius per sapientiam quam per potentiam effunderet, cum non sit aliudpotentia eius quam sapientia, essetuna et eadem substantia se ipsa per sapientiam maior et per potentiam minor". Et hoc intelligendum est secundum quod scire respicit aeternum posse, quia quidquid scit se posse, potest, et quidquid potest, scit se posse.

PrevBack to TopNext