I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 3, c. 1
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 3, C. 1
QUID SIT SIMPLICITER POSSIBILE ET IMPOSSIBILE.
Ad primum nota tres opiniones, quarum prima est dicentium: quod est possibile secundum inferiores causas est possibile simpliciter et solum. —- Alii dicunt: quod est possibile secundum superiorem causam est simpliciter possibile. — Alii dicunt, quasi tenentes viam mediam, "quod non solum dicitur possibile secundum inferiores causas nec solum secundum superiores, sed aliquando secundum has, aliquando secundum illas, dicitur possibile secundum diversa adiuncta".
I. Contra primam obicitur hoc modo: 1. Quod potest causa inferior, potest superior; et non potest inferior causa contradicere superiori; ergo illud est simpliciter possibile quod potest causa superior.
2. Item, 1 Cor. 1,20: "Stultum fecit Deus sapientiam huius mundi". Glossa: " "Sapientia mundi", ubi stultum et infirmum Dei contemnitur, quod est secundum rationes huius mundi, quae impossibile iudicatquod in naturis rerum non reperitur; hanc Deus "stultam fecit", possibile fore declarando quod illa impossibile iudicat". Ergo possibile secundum superiorem causam est possibile simpliciter.
3. Item, verum est differentia possibilis; omne ergo verum est possibile; sed virginem fore parituram erat verum, quando Prophetae istud praedicebant ; ergo erat simpliciter possibile; sed non secundum interiorem causam; ergo secundum superiorem.
4. Item, animam creari est possibile simpliciter; sed non secundum causam inferiorem; igitur secundum superiorem.
5. Item, Deum esse bonum et trinum et unum est necessarium; ergo est possibile ; sed non secundum interiores causas ; ergo secundum superiores.
6. Item, si aliquid sequitur ad aliud, si primum est possibile, et secundum ; sed bene sequitur si Deus facit quod virgo, manens virgo, pariat, virgo, manens virgo, parit ; sed primum est possibile simpliciter, scilicet quod Deus facit virginem parere ; ergo virginem parere simpliciter est possibile. Relinquitur igitur: quod possibile est secundum causam superiorem est possibile simpliciter.
II. Contra quam obicitur: 1. Matth. 19, 26: "Omnia sunt possibilia Deo". Quaeritur ergo: aut fit distributio pro possibili simpliciter aut non. Si pro possibili simpliciter: non est magna laus divinae potentiae, quod scilicet possit ea quae sunt simpliciter possibilia; cum ergo hoc dicatur in laudem divinae potentiae, non fit distributio pro possibilibus simpliciter, sed pro impossibilibus; si hoc, ergo impossibile est possibile. -— Si dicatur quod non sequitur, quia ex impossibili secundum quid infertur possibile simpliciter —. [contra]: cum enim dicitur omnia possibilia sunt Deo, includitur quod est possibile secundum quid; ex hoc ergo relinquitur quod possibile Deo non ponit possibile simpliciter; ergo possibile secundum causam superiorem non est possibile simpliciter, sed secundum causam inferiorem.
2. Item, cum dicitur virginem, manentem virginem, parere, est possibile Deo, vel caecum videre, haec possibilitas est cum contrario actu materiae; illa vero possibilitas, quae est secundum causam inferiorem, est sine omni contrarietate; ergo illud est simpliciter possibile quod est secundum inferiorem causam et naturam.
3. Item, quod est possibile secundum omnem modum et solum est possibile simpliciter; sed quod est possibile secundum interiorem causam est possibile secundum omnem modum, quia est possibile respectu causae interioris et superioris: quia quidquid potest causa inferior, potest causa superior; ergo illud est possibile simpliciter; possibile vero solum secundum causam superiorem non est possibile secundum omnem modum; relinquitur ergo quod non est possibile simpliciter.
4. Item, videtur per se oppositio in extremis, cum dicitur virgo parit ; sed ubi est per se oppositio in extremis est impossibile per se, ut album esse nigrum; ergo per se impossibile est virginem, manentem virginem, parere. Ex iis ergo relinquitur quod illud quod est possibile secundum causam inferiorem est possibile simpliciter.
III. Propter ista obiecta tertia opinio est quod possibile "aliquando dicitur secundum causas inferiores, aliquando secundumcausas superiores, quia haec dictio possibilesecundum diversa adiuncta copulat pro diversis possibilibus. Unde cum dicitur possibile est Deum esse bonum, haec dictio possibilecopulat pro possibilitate secundum causas superiores, et ideo vera est; cum vero dicitur possibile est caecum videre, copulat pro possibilitate secundum causas inferiores, et ideo falsa est. Istorum sententia est quod virginem peperissemodo est possibile, aliquando tamen fuit impossibile. Et Deus de impossibili facit possibile duobus modis: uno modo reparando naturam, sicut in caeco illuminato, et tunc potentia miraculosa, sed actus naturalis; aliomodo dando novam potentiam, sicut dedit B.Virgini potentiam concipiendi sine viro, et est haec potentia miraculosa et actus miraculosus".
Contra: 1. "Si aliquid est album aliqua albedine, est album simpliciter; ergo si aliquid est possibile aliqua possibilitate est possibile simpliciter; sed virginem, manentem virginem, parere fuit semper possibile aliqua possibilitate; ergo simpliciter fuit possibile".
2. Item, Augustinus, Super Genesim "In costa erat ut ex ea posset fieri mulier, sed non ut ex ea fieret mulier" ; similiter in caeco est ut possit fieri videns. Arguitur ergo hoc modo: "In quocumque est potentia currendi, in eo est ut currat" ; ergo simili ratione, in quocumque est potentia videndi, in eo est ut videat; ergo in caeco erit potentia ut videat, et "in costa ut ex ea fiat mulier" ; ergo caecum videre et costam fieri mulierem est possibile simpliciter.
3. Item, loquamur de caeco illuminato pro tempore ante illuminationem: caecus videbit; ergo possibile est caecum videre; ergo iste caecus potest videre.
4. Item, possibile est hunc caecum habere potentiam videndi, quia iam erit verum cum fiet miraculum; sed si habet potentiam videndi, possibile est videre; ergo possibile est hunc caecum videre.
Respondeo: Dicendum quod intentio possibilis solet dici de dicto et de re subiecta. Secundum quod dicitur de dicto, non pertinet ad praesentem quaestionem, quia dictum possibile dicitur respectu veritatis necessariae vel contingentis in dicto, quae quidem fundatur in affirmationibus et negationibus, et secundum omne genus causalitatis; et tantum de hoc intendebant qui erant tertiae opinionis. - Possibile vero de re subiecta potest accipi proprie vel appropriate. Appropriate, secundum quod ascendit scientia Theologiae, quae intendit in causam superiorem: et hoc modo dixerunt possibile quod est possibile secundum causam superiorem, qui iuerunt secundae opinionis, prout ascendunt nomina, sicut ascendunt scientiae, sicut intentio totius in geometricis pro toto continuo, in logicis pro toto universali, in metaphysicis pro toto perfecto. - Proprie vero possibile [est] quod est possibile secundum causam inferiorem, quia illud est possibile et secundum superiorem, et ideo ex parte agentis omnino possibile; praeterea, ex parte materiae est potentia et aptitudo seu privatio, sicut patet in naturalibus et artificialibus: et hoc modo intendebant, et recte, qui fuerunt primae opinionis, quia possibile simpliciter et proprie [est] quod est possibile secundum causam interiorem.
I. 1. Ad primum dicendum quod verum est quod causa interior non contradicit superiori; sed dispositio in causa inferiori potest contradicere actioni quae potest elici a causa superiori, ut patet: oculus caecus non contradicit causae superiori, sed tamen caecitas, quae est dispositio in oculo, contradicit actui videndi qui potest elici a causa superiori; nec dicitur possibile simpliciter quod tantum est possibile Deo, sed quod est possibile secundum omnem modum; videre autem non est possibile secundum istum modum isti caeco, licet sit possibile Deo; unde non est possibile simpliciter. Et notanda est differentia in actionibus naturalibus et miraculosis: in miraculosis enim praecedit actus potentiam, sed in naturalibus praecedit potentia, deinde sequitur actus. Et inde est quod hic ponitur simpliciter possibile, quia potentia praecedit actum; ibi vero non, quia actus praecedit potentiam.
2. Ad illud quod obicitur I Cor. 1,20: "Stultam fecit Deus sapientiam" etc. in Glossa, respondeo: ibi loquitur de possibili secundum proprietatem Theologiae; unde sensus illius locutionis est talis: "sapientia mundi iudicat impossibile" non solum secundum causam inferiorem, sed etiam secundum causam superiorem, "quod in naturis rerum non reperit" ; sed "Deus declaravit sibi fore possibile" ; unde sumitur ibi possibile pro possibili Deo secundum proprietatem Theologiae, quia loquitur de incarnatione et passione et potentia incarnationis et passionis.
3. Ad illud quod quaeritur utrum possibile sit virginem parere, dicendum quod haec est duplex virginem parere est possibile: potest enim intelligi de re vel de dicto. Si de re subiecta, falsa est, et est sensus: virgo potest parere, id est habet potentiam pariendi ; nulla enim virgo ad hoc habuit possibilitatem, donec B. Virgini data fuit illa potentia, sicut dicit Damascenus: "Spiritus Sanctus supervenitpurgans ipsam et virtutem generativam Verbi Dei tribuens". Si intelligatur de dicto, vera est, et est sensus: hoc dictum virginem parere est possibile; nec notatur potentia respectu rei subiectae, sed respectu dicti; et notatur possibilitas secundum causam superiorem, sicut antequam mundus esset, fuit possibile mundum fore, scilicet quoad Deum: et haec est possibilitas in dicto, quae fundatur in causa agente, non in materia.
6. Quod obicitur si aliquid sequitur ad aliud, si antecedens est possibile, et consequens, non sequitur generaliter; sequitur tamen sumpto possibili in eodem genere. Est autem possibilitas secundum causam inferiorem et superiorem; nec sequitur aliquid est possibile secundum causam superiorem, ergo et secundum inferiorem. Possibile autem determinatur secundum adiunctum, ut quando coniungitur cum dictione notante causam superiorem, notatur possibile secundum causam superiorem; sed cum dicitur virgo potest parere, notatur possibile simpliciter et respectu causae inferioris; cum vero dicitur possibile est quod Deus faciat virginem parere, notatur possibilitas secundum causam superiorem. Unde habent quidam pro regula quod non sequitur: si est veritas in essentia, quod sit possibilitas in natura, quia veritatem in essentia facit causa superior, ut asinam loqui vel virginem parere, deficiente possibilitate causae inferioris. Vel melius est ut dicamus: " omne verum est possibile; undesicut verumampliatur ad ea quae fiunt secundum causam superiorem, ita possibile: verum enim est species possibilis. Non est enimconcedendum quod aliquid sit possibile nisi in veritate sit vel secundum naturam fieri possit. Unde non concedimus dictum facere loqui asinam Balaam esse possibile, quia nec in veritate est nec secundum naturam fieri potest; sed tamen concedimus Deum posse hoc facere ; utautem fiat sermo de re, non de dicto, possibile est Deo «tacere asinam Balaam loqui; et sic verum fuit et possibile asinam Balaam loqui, sed modo nec verum est nec possibile".
4. Ad illud quod obicitur de creatione animae: dicendum quod possibile secundum naturam dicitur duobus modis. Uno modo, cuius principium est natura sive cuius principium est in natura; alio modo, quod non est a potentia naturae, sed tamen est consuetum ut fiat in natura a causa superiori, secundum quod dicitur consuetudo est altera natura, ut creatio, et iustificatio et huius— modi. Simpliciter ergo possibile dicitur quod est possibile secundum naturam istis duobus modis; unde etiam definitur miraculum per arduum et insolitum: per arduum, quia eius principium non est natura; et per insolitum, quia non est consuetum ut fiat in natura, licet non a natura.
5. Ad illud Deum esse trinum et unum est possibile patet responsio, quia non dicitur possibile respectu rei subiectae; secundum hoc enim significaretur quod Deus esset ens in potentia, quod est falsum, sed significatur potestas Dei, quae fundatur super veritatem rei, qua verum est Deum esse trinum et unum.
1. Ad illud quod primo quaerit ex Matth. 19, 26: Omnia possibilia sunt credenti, utrum fiat distributio pro possibilibus vel pro impossibilibus: dicendum quod fit distributio pro possibilibus et impossibilibus secundum causam inferiorem; non tamen ex hoc sequitur quod impossibilia sint possibilia simpliciter, sed sunt possibilia Deo; nec sequitur ergo possibilia. Unde in libro De regulis Theologiae: Deus omnipotens dicitur, quia potest-non solum quae sunt vel fieri possunt, sed etiam quae fieri non possunt: potest enim impossibilia; et multa, quae sunt impossibilia secundum inferiorem causam vel secundum naturam, sunt possibilia secundum superiorem causam: quidquid enim est possibile secundum inferiorem causam, est possibile secundum superiorem, sed non convertitur; illud autem quod possibile est secundum naturam simpliciter dicitur possibile; quod autem possibile [est] secundum superiorem causam non dicitur simpliciter possibile, sed possibile Deo.
1. Ad illud quod primo obicit quod virginem parituram est possibile aliqua possibilitate, ergo est possibile: dicendum quod non sequitur, nisi illa possibilitas sit possibilitas simpliciter; sed patet ex dictis quod possibilitas secundum causam superiorem tantum, cum sit ratione potentiae agentis, non materiae, non ponit possibilitatem simpliciter, sed secundum quid, in re, sicut esse in causa non ponit esse simpliciter, sed esse secundum quid.
2. Ad aliud quod obicit quod in costa erat unde posset fieri mulier, et similiter in caeco ut possit fieri videns: dicendum quod est potentia activa et passiva. Activa duplex est: creata et increata; passiva duplex: respectu potentiae creatae et respectu potentiae increatae. Dicendum ergo quod in costa erat potentia passiva sive materialis unde posset fieri mulier a potentia activa increata, cui subiecta est et obediens omnis materia ut faciat de ea quidquid vult; sed non erat in costa potentia passiva unde posset fieri mulier a potentia activa creata sive causa inferiori: et ideo non sequitur quod in costa esset unde fieret. Et hoc modo intelligendum est in caeco illuminato et ceteris miraculis.
3. Ad aliud quod proponit iste caecus videbit, ergo possibile est istum caecum videre, distinguendum: de dicto, vera, et hoc modo sequitur ex praecedenti, quia dictum est verum, ex quo iste caecus est visurus; de re, falsa, quia falsum est quod iste caecus potest videre.
4. Ad aliud dicendum quod possibile est quod iste caecus habeat potentiam videndi, loquendo de potentia passiva. Sed si arguatur ergo iste caecus potest videre vel possibile est istum caecum videre, non valet: infertur enim potentia activa a potentia passiva.
Sed si quaeritur si potest dici possibile secundum potentiam activam, postquam factum est miraculum - respondeo: in aliquibus potentia est miraculosa, actus naturalis, ut in caeco illuminato; in aliis potentia miraculosa et actus miraculosus, ut quod asina loquatur, quia contra naturam est quod asina habeat potentiam loquendi, et etiam quod loquatur. In iis ergo dicendum quod asina non potest loqui, quamvis loquatur; sed non sic de caeco, immo postquam videt, potest videre.
On this page