I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 1, Q. 1, M. 4, c. 4
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 1, Q. 1, M. 4, C. 4
QUOMODO DEUS SCIT OMNIA SIMUL.
Ad quod a. Augustinus, XV De Trinitate "Sciunt ergo invicem Pater et Filius, sed ille gignendo, iste nascendo. Et omnia quae sunt in eorum scientia, in eorum sapientia, in eorum essentia, unusquisque eorum simul videt, non particulatim vel sigillatim, velut alternante conspectu hinc illuc et inde huc et rursus inde velinde in aliud atque aliud, ut aliqua videre non possit nisi non videns alia, sed omnia simul videt, quorum nullum est quod non semper. videat" et sciat.
Contra: 1. "Simul videt omnia quae sunt in eorum scientia, sapientia et essentia". Cum non omnia, quae sunt in divina essentia, sint, quia esse in causa non ponit esse simpliciter, ergo potest non-existens videri. Sed hoc qualiter, cum visus transeat super existens? — Et si dicatur quod dicitur praesens ratione causae —tunc, cum nos praesenter intelligamus causam aliquam, cum ipsa causa est, videmus effectum: quod est falsum. Praeterea, cum nos videmus rem praesentem, numquid melius videmus quam cum videt ipse futuram ?
2. Item, "ille scitgignendo, iste nascendo". — Contra: scire idem est quod esse; ergo Pater est gignendo.
3. Item, "omnia quae sunt in eorum essentia, unusquisque eorum simul videt". — Contra: ergo creatura est in essentia Dei; sed nihil est in Dei essentia quod non sit Deus.
Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod videndo se, qui sibi ipsi est praesens, "videt omnia". Non sic autem est de nostra visione intellectiva vel sensitiva: oportet enim praesentiam rei, apud sensum esse, et similitudinis eius vel alicuius ipsum contingentis cum videtur apud intellectum. Nec est nostra visio potior visione ipsius, licet rei praesentis, qua videt futuram, quia praesenter videt eam praesentia immutabili, nos vero praesentia mutabili.
2. Ad aliud dicendum quod hoc verbum scire aliquando sumitur respectu creaturae, ut cum dicitur Pater scit omnia ; aliquando vero respectu personae, ut cum dicitur Pater scit Filium vel e converso. Quando ergo habet respectum ad creaturam vel ad eamdem personam, haec est falsa Pater scit gignendo, nisi gerundivum notet concomitantiam, ut sit sensus: Pater scit, dum gignit. Prout vero respectus est ad aliam personam, quodammodo notionaliter tenetur, et tunc recipit notionalem determinationem; et sic accipitur hic: "Sciunt ergo Pateret Filius, sed ille scit gignendo, hic nascendo".
3. Ad aliud dicendum quod, cum dicitur "omnia quae sunt in essentia eorum", non universaliter intelligitur de creaturis neque de attributis essentiae, ut sunt essentia, bonitas et, huiusmodi, sed partim de creaturis, partim de attributis essentiae; et tunc est sensus: "omnia quae sunt in eorum scientia, in eorum sapientia", hoc intelligitur de creaturis, residuum vero de attributis essentiae, et sic ordinatur littera: "unusquisque eorum simul videt omnia quae sunt in eorum scientia" etc. Si vero intelligitur de creaturis, tunc exponendum est "in essentia eorum", id est in ipsis entibus.