Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 1, c. 7

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 1, C. 7

UTRUM DIVINA PRAESCIENTIA SIT MUTABILIS.

Consequenter quaeritur utrum praescientia sit mutabilis.

Ad quod sic arguunt: Deus potest praescire quod non praescivit, quia potest facere aliquod futurum, quod non erit futurum; ergo potest aliquid scire de novo et temporaliter; ergo mutabiliter.

Ad quod datur responsio talis in Sententiis: quod prima propositio divisa est vera, composita falsa. Nam ista duo simul non possunt esse: Deum non praescivisse seu scivisse aliquid et illud scire vel praescire ; potest tamen modo facere quod est futurum, quod tamen non est praescitum, et sic potest illud praescire. — Alii distinguunt illam propositionem: nam haec dictio quod potest notare coniunctionem sive comparationem actus ad actum vel actus ad potentiam. Si notet coniunctionem actus ad actum, videlicet eius quod dico scire aliquid ad hoc quod dico non scivisse, falsa est, quia non est possibile Deum scire aliquid et non scivisse illud. Si vero notet coniunctionem actus ad potentiam, ut eius quod dico non scivisse aliquid ad hoc quod dico posse scire illud, vera, quia haec bene sese compatiuntur Deum non scire aliquid, prout scientia dicitur visio, et Deum posse scire illud, quia potest facere aliquid quod non faciet, et ita potest scire quod non scivit, id est quod non praevidit se facturum.

Secundum ergo hunc modum, ut accipiatur sequatur: ' Deus potest praescire vel scire aliquid propositio in sensu in quo vera est, quaeritur an sequatur: Deus potest praescire vel scire aliquid quod non scivit vel praescivit, ergo potest aliquid scire vel praescire de novo vel ex tempore.

Probatur quod sic: I. Quia bene sequitur: Deus creat modo aliquid quod prius non creavit, ergo creat aliquid de novo vel ex tempore ; ergo similiter sequitur: Deus scit aliquid vel praescit modo quod prius non scivit vel praescivit, ergo scit aliquid vel praescit de novo vel ex tempore ; ergo similiter sequitur: si potest aliquid scire quod prius non scivit, quod potest aliquid scire de novo vel ex tempore, quia si actus sequitur ad actum, et potentia sequitur ad potentiam.

2. Item, in scientia hominis simul est verum praescire hoc et non praescivisse illud; ergo et in scientia Dei simul potest esse verum, Deum praescire aliquid et non praescivisse illud; ergo non est vera praedicta: solutio quantum ad unam partem.

3. Item, quantum ad aliam in qua dicitur quod divisa est vera, quia Deus potest praescire aliquid quod tamen non est verum eum praescivisse, et ita contingens est ipsum praescivisse, obicitur: omne dictum de praeterito verum est necessarium; ergo cum, demonstrato quolibet futuro contingente, Deum praescivisse hoc sit dictum de praeterito verum est necessarium; ergo non potest non praesciri a Deo. Relinquitur igitur quod non potest non praescire quod praesciverit. — Contra: Quod est praescitum potest non esse futurum, et quod potest non esse futurum potest non esse praescitum, quia concomitantur se invicem praescitum et esse futurum ; ergo Deum praescivisse hoc, non est necessarium.

4. Item, quaeritur utrum haec possit esse vera Deus potest habere scientiam quam nunquam habuit, sicut haec conceditur in uno sensu potest scire quod nunquam scivit, cum scire et habere scientiam idem sit. Quod si dicatur- contra: si Deus potest habere scientiam quam nunquam habuit, ergo augmentari potest eius scientia.

[Solutio]:- Circa hoc notandum est quod ad hoc argumentum " Deus immutabiliter praescit istum damnandum esse, ergo necessario praevidit istum esse damnandum, ergo necessarium est istum damnari, quidamrespondebant sic distinguendo Deus immutabiliter praevidet hoc: quia si haec determinatio immutabiliterdeterminet hoc verbum praeviderein comparatione ad nominativum, verum est, quia in Deo nulla est mutatio; si in comparatione ad rem accusativi, falsa est, quia in re visa est mutabilitas".

Quam solutionem nituntur improbare hac ratione: "Sicut non potest esse quod Deus praesciat aliquid quod priusnon praesciverit, ita non potest esse quod aliquid sit modo praevisum, quod prius non fuerit praevisum, et ita immutabilitas est ex parte rei praevisae in quantum praevisa est; oportet autem immutabilitatem esse rei praeuisae, cum hoc adverbium immutabiliterdeterminat verbum in comparatione ad accusativum". Unde concedunt quod "utroque modo vera sit". — Et dicunt "non sequi: immutabiliter praevidet hoc, ergo necessario praevidet vel praescit hoc, immo est fallacia consequentis. Non enim omne immutabile verum est necessarium, sed e contrario: unde Antichristum fuisse futurumest verum immutabile, non tamen necessarium". Praeterea, addunt quod "Deus praevidet res quales futurae sunt: si necessariae, praevidet eas in necessitate; si contingentes, praevidet in contingentia; unde si praevidet contingens futurum, contingens est Deum praevidisse illud". -— Item, addunt quod si "quaeritur in quo sit illa contingentia", dicunt "quod in Deo, et non est aliud quam potentia praevidendi, quae est in Deo secundum quod se habet ad duo opposita: praevidereet non praevidere". - Item, addunt ad illud quod aliquis obiceret: "si homo scivit aliquid, necessarium est ipsum scivisse; ergo cum certior sitscientia Dei quam scientia hominis, si Deus praevidit aliquid, necessarium est Deum praevidisse illud", et respondent quod "scientia Dei est certiorscientia hominis quantum ad infallibilitatem, sed non quantum ad rei fixionem vel determinationem, quia non generatur a rebus".

Sed istae sententiae quia videntur inducere non sanam fidei confessionem, ideo attendendum est primo quod sophistice obicitur contra solventes praedictum sophisma Deus immutabiliter praevidet hoc, scilicet istum esse damnandum. Nam illorum intentio non est dicere quod mutabilitas sit ex parte rei in quantum praevisa est, sed solum in quantum futura est. Et hoc importat ipsum verbum praevidere, si resolvatur secundum Anselmum, scilicet videre futurum, et si compleatur sensus videre futurum esse. Si autem sic explicite diceretur: Deus immutabiliter videt vel scit esse vel fore futurum illud, nullus dubitaret distinguendam esse locutionem: nam hoc adverbium immutabiliter posset ferri ad hoc verbum videre, et hoc modo vera; vel ad hoc verbum esse vel fore, et hoc modo falsa, quia sic designatur immutabilitas ex parte rei futurae, non ex parte videntis. In hoc autem quod dicitur praevidere hoc totum includitur, scilicet videre futurum esse vel fore. Sophistica igitur est contra dictam solutionem oppositio.

Item, quod secundo dicunt quod non omne immutabile verum est necessarium, hoc videtur manifeste falsum. Nam contingens verum non potest esse immutabile verum: contingens enim ex eo est quod potest esse et non esse; sed omne tale est mutabile; omne ergo contingens verum est verum mutabile; ergo si est immutabile verum, non est verum contingens. Cum ergo omne quod est verum, est necessarium vel contingens, si est immutabile verum, est necessarium. — Item, cum omnis contingentia ponat mutabilitatem ad esse et non-esse, sicut impossibilitas immutabilitatem in non-esse, necessitas immutabilitatem in esse: si non est sana enuntiatio qua diceretur mutabilitas in Deo, ergo non erit sana locutio qua dicitur contingentia in Deo, "apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio", Iac. 1,17.

Item, quod dicitur quod illa contingentia non est nisi indifferentia potentiae praevidendi et non praevidendi, non videtur recte dictum. Nam quid est aliud potentia praevidendi quam potentia videndi futurum, vel, completiori intellectu, potentia videndi aliquid fore vel futurum esse? Sed constat quod non dicitur indifferentia potentiae ratione visionis, quae non potest non esse quantum est ex parte videntis; ergo dicetur indifferentia ratione visionis in quantum transit super rem futuram, quae potest esse et non esse et ideo potest esse subiecta visioni vel non esse subiecta; sed secundum hoc nulla ponitur contingentia in actu visionis, sed in subiecto ipsi visioni. Et est exemplum in illuminatione solis. Relinquitur ergo quod contingentia illa non ponitur in Deo ut potentia praevidendi et non praevidendi.

Item; ad illud quod dicunt quod certior est scientia humana quantum ad rei fixionem vel determinationem, quamvis non quantum ad infallibilitatem, nullo modo videtur dicendum, quia ex hoc sequeretur quod aliqua certitudine excederet scientia humana divinam, quod est error. Propterea, cum ipsa divina intelligentia magis sit intima rebus quam humana, quia in omnibus essentialiter est et omnia sunt in ipso causaliter, etiam quantum ad rerum fixionem vel determinationem certior est, quamvis nullo modo sit a rebus.

Item, in hoc fuit deceptio considerationis, quod cum dicitur Deum praescivisse aliquid, duo asseruntur: unum de praeterito, scilicet scientiam fuisse, et aliud de futuro, scilicet scitum futurum esse, et tamen uno dicto utrumque asseritur. Quia ergo contingentia est ex parte sciti, quamvis non in quantum scitum est, sed in quantum futurum, ideo ipsum dictum contingenter est verum. Et similiter contingit in ipsa praescientia humana, quia licet, antequam res contingens futura eveniat, mutabilis est et potest evenire et non evenire, sicut in praescientia prophetali, non sequitur quod praescientia sit mutabilis. Nam secundum quod est in praescientia, ipsum futurum est immutabiliter ; hoc tamen non est simpliciter, sicut dixerunt, sed solum secundum quid.

Dicendum igitur secundum B. Anselmum, in libro De concordia praescientiae et liberi arbitrii: "Deus non fallitur nec videt nisi veritatem, sive ex libertate sive ex necessitate veniat, dicitur constituisse apud se immutabiliter quod apud hominem, prius quam fiat, mutari potest": non tamen in Deo, qui omnino immutabilis est, cadit mutatio.

[Ad obiecta]: 1. Respondendum autem ad primum quod non est similis ratio in hoc verbo scire vel praescire et in hoc verbo creare. Nam hoc verbum creare connotat effectum in creatura in tempore, hoc verbum vero scire vel praescire non connotat effectum sive respectum secundum actum in tempore. Quamvis praescire dicatur respectu futuri in tempore, tamen respectus ille non est temporalis; et inde est quod scire vel praescire dicitur de Deo ab aeterno, creare vero ex tempore. Unde notandum est quod, quamvis scire et praescire et creare haec verba dicant respectum ad creaturam, cum dicitur Deus scit res, praescit res, creat res, tamen differenter dicunt, quia hoc quod dico scire dicit respectum ad res secundum esse in potentia, hoc quod dico praescire dicit respectum ad res secundum esse in praeordinatione, hoc quod dico creare dicit respectum ad res secundum esse in actu. Hinc est quod praescientia vel scientia non ponit res in esse secundum temporalem existentiam, sed ponit secundum quod sunt per praevisionem in causa; creatio vero ponit res actu, secundum quod actualiter sunt a causa. Et ideo sequitur: creat modo aliquid quod prius non creavit, ergo creat aliquid ex tempore, non tamen sequitur cum hoc verbo scire ; et similiter sequitur cum potentia: potest aliquid creare quod prius non creavit, ergo potest aliquid creare ex tempore ; non tamen sequitur cum hoc verbo scire vel praescire: potest scire vel praescire quod prius non scivit vel praescivit, ergo potest aliquid scire vel praescire ex tempore.

2. Ad secundum dicendum quod non est simile de praescientia Dei et de praescientia hominis. Nam cum dicitur praescire de homine, notatur ordo rei temporalis ad tempus praecedens; sed antecessio temporis ad tempus non est infinita ; et ideo dicendum quod non sequitur: homo praescit hoc, ergo prius praescivit illud. Sed cum dicitur praescire de Deo, notatur ordo rei temporalis ad aeternitatem; antecessio autem aeternitatis ad tempus est infinita; et ideo sequitur: Deus praescit hoc, ergo praescivit hoc prius.

3. Ad tertium dicendum quod cum dico praescivisse, ratione ipsius verbi consignifico tempus praeteritum, ratione ipsius praepositionis prae consignifico futurum; unde Deum praescivisse nihil aliud est quam scivisse hoc esse futurum. Unde patet quod hoc dictum non est simpliciter de praeterito, sed est de praeterito respectu futuri; et ideo quia futurum est contingens, respectus ipsius scientiae, quae significatur praeterite, contingens est. Unde quamvis ipsa scientia sit necessaria, tamen, quia respectus ad futurum est contingens, ideo ipsum dictum de praeterito, quod dicit ipsum respectum ad futurum contingens, erit contingens, non necessarium. — Tamen ista posset distingui Deum praescivisse hoc est necessarium quemadmodum et haec in quam resolvitur Deum scivisse hoc esse futurum est necessarium. Nam necessitas potest notari respectu huius verbi esse, quod intelligitur cum dicitur necessarium est Deum scivisse hoc esse futurum sive hoc fore, et hoc modo falsa est, quia tunc est sensus: Deus scivit hoc necessario esse futurum sive necessario fore ; vel respectu huius verbi praescire, et sic est vera, et est sensus: scientia Dei, quae est respectu futuri, est necessaria.

4. Ad quartum dicendum quod huiusmodi locutiones non sunt eiusdem virtutis Deus potest scire quod non scivit et Deus potest habere scientiam quam nunquam habuit. Cum enim dicitur Deus potest scire quod non scit, potentia transit in rem temporalem, ratione cuius temporalis conceditur haec locutio: res enim temporalis, licet futura sit, potest tamen non esse. Cum autem dicitur Deus potest habere scientiam quam non habet, notatur respectus potentiae ad actum transeuntem in rem aeternam: scientia enim Dei aeterna est, quae nunquam ab eo separatur; unde quia tangitur ibi temporale respectu scientiae vel actus aeterni, non est concedenda.

Item, obicitur, quia videtur illa negari simpliciter a Magistro Deus potest aliquid scire ex tempore - contra: Deus scit et potest aliquid scire quod incipit esse ex tempore; ergo potest aliquid scire ex tempore. -— Respondeo: Haec determinatio ex tempore potest determinare hoc verbum potest, et sic est falsa, quia sensus est: Deus potest ex tempore scire aliquid, quod non scivit ab aeterno ; vel potest determinare hoc verbum scire in comparatione ad accusativum super quem transit, scilicet aliquid, et hoc modo vera est, et est sensus: Deus potest aliquid scire quod existit in tempore.

PrevBack to TopNext