Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 3, T. 1, c. 4

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 3, T. I, C. 4

QUORUM SIT PROVIDENTIA.

Consequenter quaeritur quorum est providentia, hoc modo: Primo, utrum bonorum et malorum; secundo, utrum casualium; tertio, utrum voluntariorum; quarto, utrum nobilium et vilium.

Articulus I

Utrum providentia sit bonorum et malorum.

Ad primum sic: 1. Creationis actus est quasi fundamentum ad producendum res in esse; gubernare vero et continere et multiplicare et consimiles actus sunt quasi aedificia apposita super illud fundamentum; sed aedificium non se extendit ultra quam fundamentum; creare autem tantum se extendit ad bona, Gen. 1,31: "Vidit Deus cuncta quae fecerat" etc.; ergo gubernare, continere et multiplicare et huiusmodi actus, quae sunt quasi superaedificia, tantum se extendent ad bona; sed gubernatio est providentiae; ergo providentia erit tantum bonorum.

2. Item, Augustinus, 83 Quaestionum: "Providentia est summum bonum, a quo cetera bona sunt" ; sed a summo bono non descendunt nec derivantur nisi tantum bona; ergo providentia se extendit tantum ad bona.

3..Item, Damascenus: "Omnino necesse est omnia, quae providentia fiunt, secundum rectam ordinationem et optimae et Deo decentissima fieri" ; Sed mala non sunt optima nec Deo decentissima ; ergo mala non sunt sub divina providentia.

4. Item, hoc probatur per simile. Si enim esset aliquis rex magnus et potens, numquid permitteret in regno suo aliquod malum quod destrueret regnum? Non utique, si cognosceret illud malum et potentiam haberet, expellendi illud vel etiam destruendi; sed Deus, Rex regum, est omnipotens et omnisciens; si igitur aliqua sunt mala in regno eius, non sunt sub eius providentia.

Contra: a. Hugo, in suis Sententiis: "Utrumque operatur providentia in suo et in alieno: in suo quod fecit, in alieno quod permisit" ; sed illud alienum est malum; ergo providentia operatur circa malum; ergo se extendit etiam ad malum.

b. Item, super illud Num. 22,20: "Venit autem Dominus", Glossa Origenis: "Nos dicemus, sapientia Dei", id est providentia, "omnia ita esse disposita ut nihil otiosum sit apud Deum, nec bonum nec malum; malitiam Deus non fecit, cum tamen ab aliis inventam prohibere possit, non prohibuit, sed ea utitur ad necessarias causas". Ergo mala sunt sub divina providentia.

c. Item, Boethius, De consolatione: "Sola divina vis est cui mala bona sunt", mala, inquam, ipsi creaturae, "cum, eis competenter utendo, alicuius boni elicit effectum: ordo enim in divinis ita cuncta complectitur ut qui ab assignato ordine recesserit", scilicet misericordiae, "in alium ordinem relabatur", scilicet iustitiae, iuxta illud Prov. 16,4: "Omnia propter semetipsum operatus est Dominus, impium quoque ad diem malum". Ergo mala subsunt providentiae divinae et etiam bona.

d. Item, Dionysius, De divinis nominibus: "Etenim malum ad universitatem boni conferens est, non imperfectum ei esse largiens" ; sed quidquid est conferens ad universitatem, est ordinatum; esse autem ordinatum est sub providentia; ergo malum est sub providentia.

Solutio: Quod concedimus. Sed notandum quod dupliciter dicitur aliquid esse sub divina providentia: uno modo, ut ab ipsa creatum vel factum, et sic sunt bona tantum sub providentia; alio modo, non ut ab ipsa factum, sed cum factum est ab homine vel angelo malo, ab ipsa ordinandum, et sic sunt mala sub divina providentia. Sic ergo sub divina providentia sunt bona tamquam ab ipsa facta, et etiam mala tamquam ab ipsa ordinata. Unde Hugo, in suis Sententiis: "Secundumhanc universalem providentiam cunctorum non solum suis quae bona fecit, sed alienis quae mala ipse non fecit, sed permisit, quod debitum est dispensat: nihil enim in regno suo hanc ordinationem evadet. Nam et ipsa iniquitas ex hac providentia stipendia habet, et non poterit vel ipsa malitia in oblivionem venire apudprovisorem omnium".

[Ad obiecta]: Secundum hoc ergo respondendum est ad omnia quae obiciuntur in contrarium, quod scilicet mala non sint sub divina providentia, quia omnes illae rationes procedunt illa via qua mala non sunt sub providentia divina tamquam ab ipsa creata et facta.

1. Ad primum dicendum quod non est simile de creatione et gubernatione. Creatio enim est de nihilo; unde non ponit rem praeexistentem, immo est de non-esse ad esse sive de nihilo in aliquid; malum autem e converso, scilicet de aliquo in nihil sive de esse in non-esse, et hoc est quia malum est corruptio ipsius naturae, quae est ens et bonum, et ideo contrario modo procedunt creatio et malitia; unde non potest trahi creatio ut dicatur mala; sed malum non se habet e contrario gubernationi, quia gubernatio ponit rem existentem, malum autem non est de nihilo, sed de aliquo. — Nec tamen ex hoc sequitur quod ad plus se extendat gubernatio quam creatio, quia sicut creatio semper terminatur ad bonum, cuius esse est ex nihilo, ita gubernatio, sive respiciat bonum sive malum, semper terminatur ad bonum, quia non respicit mala propter se, sed ut ex illis eliciat bonum. Bonum enim est mala ordinari, ut nihil in regno providentiae maneat inordinatum. Et hoc est quod dicit Boethius quod "sola vis divina est cui mala bona sunt". Unde providentia circa malum semper ulterius intendit trahere bonum; et in hoc terminatur eius aspectus. — Item, cum dicitur quod gubernatio non potest plus se extendere quam creatio, quae est fundamentum eius, hoc est ita intelligendum quod ab ipsa providentia, cuius est gubernatio, non sint aliqua quae non subsint creationi: ab ipsa enim non sunt aliqua nisi bona, nec creata sunt nisi bona; non tamen per hoc privatur aspectus ad aliqua quae non sunt creata, sed per defectum voluntatis educta, ut ex ipsis semper ulterius bonum eliciat.

2. Ad illud quod obicitur quod a summo bono non descendit nisi bonum: dicendum quod verum est sicut ab ipso factum; nec dicimus quod malum procedat a providentia sicut ab ipsa factum, sed subest ei tamquam ab ipsa ordinatum.

3. Similiter dicimus quod auctoritas Damasceni loquitur de illis quae facta sunt a divina providentia, et non de illis quae reguntur a providentia; de illis enim quae fiunt ab ipsa, verum est illud quod fiunt "decentissima et optima et ut non est melius fieri", supple secundum quod sunt in universitate, quia sic congruentissime sunt, supple quantum ad conditionem universi, licet singula in statu suo possent meliora fieri. Similiter dicendum est ad alias auctoritates.

4. Ad illud quod obicitur quod aliquis potens non permitteret malum fieri in terra sua, si sciret illud: similiter dicendum est de Deo quod rem illam, quam malam praesciret, nec crearet nec etiam gubernaret nisi ex ea aliquod bonum elicere intenderet. Et hoc bene determinat Augustinus, super 9,22 ad Rom.: "Sustinuitin multa patientia", Glossa: "Nullum Deus vel hominum vel angelorum crearet quem malum esse praesciret, nisi pariter nosset quibus bonis usibus eos accommodaret". Sicut etiam facit rex terrenus, cum habet aliquos de filiis suis qui nolunt commodari ad aliquem bonum usum, transmittit eos ad alium usum, et sic de ipsis elicit bonum. Et haec est ratio, quare etiam Dominus sustinet malos. — Item, ostenditur auctoritate Origenis, Super Num. 22: "Malitia utitur Deusad necessarias causas, per quam probat eos qui ad virtutum gloriam tendunt". Si enim non esset malitia, non esset qui contrairet virtutibus; virtus autem, si contrarium non haberet, non claresceret. Sic ergo ad exercitium bonorum et probationem virtutum sustinet Deus malos.

Articulus II

Utrum providentia sit casualium.

Consequenter quaeritur an providentia sit casualium.

Ad quod sic: a. Boethius, in V De consolatione: "Ordoille inevitabili connexione procedens, qui de providentiae fonte descendens, cuncta suis locis temporibusque disposuit" ; et agit ibi de casualibus; ergo casualia sunt a providentia.

b. Item, Boethius: "Licet definire casum esse inopinatum, ex confluentibus causis in iis quae obaliud geruntur, eventum". Sicut aliquis facit domum et alius transit per illum locum et cadit lapis super caput eius et occidit ipsum; neque hic facit domum ut lapis cadat super ipsum, nec hic transit ut occidatur a lapide: neuter enim hoc intendit, istud autem dicitur casuale. Illud autem subest provisioni et gubernationi divinae: quod enim lapis cadat in illum locum, subest providentiae et gubernationi divinae; similiter quod iste vadat ad forum per illum locum et illa hora, hoc subest ordinationi divinae et gubernationi: et ex iis duabus causis confluentibus est casus; ergo casualia subsunt divinae providentiae. — Similiter iste abscondit thesaurum, et hoc praeter intentionem quod alius inveniat; iste arat illam terram praeter intentionem quod illum inveniat, et tamen ipsum invenit: istum reponere thesaurum, hoc subest providentiae, et similiter istum arare, et hae sunt causae illius inventionis; si ergo istae causae subsunt providentiae, ergo casualia subsunt providentiae divinae.

c. Item, Boethius: "Si quidem aliquis eventum temerario motu nullaque causarum connexione productum, casum esse definiat, nihil omnino casum esse confirmo". Ergo casus est ex causarum connexione, cum sit aliquid; sed omnis connexio causarum, faciens aliquid, subest ordinationi divinae; ergo casus subest ordinationi vel provisioni divinae.

d. Item, Boethius: "Providentia cuncta pariter, quamvis diversa, quamvis infinita, complectitur". Ergo complectitur casualia.

e. Item, Boethius: "Haec actus fortunasquehominum indissolubili causarum connexione constringit".

Contra,: 1. Augustinus, 83 Quaestionum: "Quidquid, casu fit, temere fit; sed quidquid temere fit, non providentia fit; si ergo casu aliqua fiunt in mundo, non providentia universus mundus administratur; ergo, si casu aliqua fiunt, est aliqua substantia quae ad opus providentiae non pertinet". Casualia ergo non subsunt providentiae divinae.

Solutio: Dicendum quod casualia dicuntur dupliciter. Uno modo, potest dici casus ex aliquibus confluentibus causis, quae non habent aliquam ordinationem, inopinatus eventus ; et hoc modo vult Augustinus quod nihil casu fit, quia nihil inordinate sive absque omni ordine fit, immo si fit aliquid casu, hoc modo temere fit. Alio modo, secundum quod dicit Boethius: " Aristotelesinquit in Physicis, quotiens aliquid cuiuspiam rei gratia geritur aliudque quibusdam de causis quam quod intendebatur, obtingit, casus vocatur, ut si quis colendi agri causa fodiens humum, defossi auri pondus inveniat. Hoc igitur fortuito quidem creditur accidisse, verum non de nihilo est, quiaproprias causas habet, quarum improvisus inordinatusque concursus casum videtur operari. Nam nisi cultor agri humum foderet, nisi eo loco pecuniam suam depositorobruisset, aurum non esset inventum. Hae igitur sunt fortuiti causae compendii, quod ex obviis sibi confluentibus causis, non ex gerentis intentione, provenit. Neque enim qui aurum obruit neque qui agrum exercuit, ut ibi pecunia inveniretur, intendit; sed, ut dixi, quod iste obruit, hunc fodisse contingit atque concurrit. Licet igitur definire casum esse inopinatum, ex confluentibus causis in iis quae ob aliud geruntur, eventum; concurrere vero atque confluere causasfacit ordo ille inevitabili connexione procedens, qui de providentiae fonte descendens, cuncta suis locis temporibusque disponit". Ex quo patet quod casualia subiecta sunt divinae providentiae, quoniam ab ipsa est quod confluunt causae ad talem eventum.

Articulus III

Utrum providentia sit voluntariorum.

Consequenter quaeritur utrum providentia sit voluntariorum.

Ad quod. sic: a. Augustinus, 83 Quaestionum: "Omne quod est, in quantum est, bonum est. Illud enim est summe bonum, cuius participatione cetera sunt bona. Porro illud, cuius participatione cetera sunt bona, per se ipsum bonum est, quam divinam providentiam vocamus" ; sed aliqua quae sunt a libero arbitrio sunt bona; ergo sunt a summo bono, quod est divina providentia.

b. Item, mala quae sunt a libero arbitrio sunt ordinata a Deo; ergo subsunt divinae providentiae; ergo voluntaria sunt a divina providentia.

c. Item, Boethius: "Rector ac mediator mentium, Deus, qui cum ex alta providentiae specula respicit, quod unicuique conveniat agnoscit, et quod convenire agnovitaccommodat". Ergo tribuit Deus omnibus quae sunt a libero arbitrio, sive sint bona sive sint mala, quod eis convenit; sed omnia talia subiecta sunt providentiae; ergo voluntaria subiecta sunt providentiae.

Contra: 1. Boethius dicit quod "ordo ille, qui a providentiae fontedescendit, inevitabili connexione procedit" ; sed ea quae procedunt a libero arbitrio non procedunt inevitabili connexione, quoniam voluntarie et libere procedunt ab ipso; ergo non procedunt ab ipso secundum ordinem providentiae; non igitur providentiae subiecta sunt.

2. Item, Damascenus: "Oportet noscere quod omnia quidem praenoscit Deus, non autem praedeterminat; cognoscit autem quae in nobis sunt, non autem praedeterminat ea" ; sed omnia, quae sunt providentiae, praedeterminat, quia suum providere est praedeterminare ; ergo ea quae sunt liberi arbitrii non subsunt divinae providentiae.

3. Item, Gregorius quaerit unde est quod in faciendo hominem quaeritur et advocatur consilium, cum dicitur: "Faciamus hominem" etc., Gen. 1,26, et non in faciendo alia. Et respondet quod aliud est quando aliquis debet facere aliquam rem magnam et quando debet facere aliquam rem modicam: rem enim magnam facit cum magna diligentia et circumspectione; similiter, quia homo est in quo est impressa imago Dei, cum magna diligentia dicitur: "Faciamus". Unde dicit: anima regale quid est; hinc demonstratur quod nullius subdatur imperio, habens in se libertatem arbitrii, suoque nutu et moderamine se dispensans. Ergo non requiritur dispensatio providentiae divinae; ergo ea quae sunt a libero arbitrio non subsunt providentiae.

Solutio: Notandum quod aliter subsunt providentiae ea quae sunt liberi arbitrii quam naturalia. Nam, sicut dicit Damascenus: "Duplex est providentia; una est secundum acceptationem, alia est secundum concessionem". Et dicit quod providentia secundum acceptationem est ubi non contingit esse resistentiam nec contradictionem; unde haec providentia est de iis, ubi non contingit resistentia: et hoc modo est de ipsis naturalibus, quae sunt ordinata nec aliter possunt esse, sicut solem oriturum cras. Providentia autem secundum concessionem est de iis, ubi contingit esse resistentiam et contradictionem: sic est in libero arbitrio; Deus enim dedit libero arbitrio ut consentiat vel non consentiat bono, et ipsi malo consentiat si velit; et quidquid faciat, sive bonum sive malum, semper ordinat ipsum providentia. Unde subicitur providentiae secundum concessionem, quia non cogit liberum arbitrium, licet sub ipsa sit, sed permittit ei facere quidquid vult; sed in bono ipsum adiuvat instinctu gratiae, in malo autem non, sed tamen malum perpetratum ordinat. Unde, I Tim. 1,20, super illud: "Quos tradidi Satanae" etc., dicit Augustinus: "Nulla creatura est, sive quae in veritate manet, "dans gloriam Deo", sive quae "in veritate non stetit", quaerens gloriam suam, quae, velit nolit, divinae providentiae non serviat; sed volens facit cum ea quod bonum est, de illa vero quae hoc non vult, fit quodiustum est. Non tamen rependiturquod de ipsa iuste fit, sed quo animo ipsafacit, quia neque liberam voluntatem rationali creaturae Deus negavit et tamen potestatem, quainiustos iuste ordinat, sibi retinuit".

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod dicit Boethius patet responsio ex iis quae dicta sunt supra, in Quaestione de praescientia.

3. Ad illud quod dicit Gregorius, quod est sibi liberum arbitrium dispensans et non cadit sub imperio alicuius: dicendum quod verum est, per coactionem, ita quod auferatur ei consensus et libertas faciendi quidquid vult, nec cogitur a Deo ad hoc vel illud faciendum; quidquid tamen faciat, semper subest divinae providentiae, quae in bonum ipsum ordinat et adiuvat in bonum per gratiam; in malo autem non, sed solum ordinat illud malum.

2. Ad auctoritatem Damasceni dicendum quod ipsemet solvit, dicens: "Non praedeterminat ea quae sunt in nobis, quia non compellit ipsam virtutem", id est non cogit liberum arbitrium, "ad faciendum hoc vel illud, tamen praenoscit quae fient".

Articulus IV

Utrum providentia sit indifferenter nobilium et vilium.

Deinde quaeritur utrum divina providentia sit indifferenter nobilium et vilium.

Ad quod sic: a. Sap. 6,8: "Aequaliter est eicura de omnibus" ; sed providentia eius est cura, sicut dicit Hugo et Damascenus ; ergo aequaliter est de omnibus, nobilibus et vilibus.

b. Item, Sap. 12,13: "Nec est alius quam tu, cui cum est de omnibus".

Contra: 1. I Cor. 9,9: "Numquid de bobus cura est Deo" ? quasi diceret: non.

2. Item, dicit Augustinus et Philosophus: "Melius est quaedam nescire quam scire, sicut vilia, et hoc est ratione vilitatis". Ergo de talibus non est cura Deo.

3. Item, Hieronymus, in Expositione super Habacuc: "Absurdum est ad hoc deduceremaiestatem Dei ut sciat per momenta singula, quot culicesnascantur quotve moriantur, quota pulicum et muscarum multitudo, quotve pisces nascantur in aquis, et similia. Non simus tam fatui adulatores Dei ut dum providentiameius etiam ad ima retrudimus, in nos ipsos iniuriosi simus, eamdem irrationabilium et rationabilium providentiam esse dicentes". "Hic videtur dicere quod Deusillorum minimorum scientiam sive providentiam non habeat". Nam si omnia subsunt providentiae Dei, nota sunt ab ipso; ergo non est eius providentia respectu istorum vilium.

Solutio: 1-2. Dicendum quod duplex est cura providentiae divinae. Una est cura divinae providentiae, quae generalis est, qua res pro tempore sibi debito et determinato conservantur in suo esse a divina providentia, et hoc modo verum est quod "est ei cura de omnibus". Alia est cura specialis providentiae, quam specialiter habet de rationali creatura, secundum quam erudit ipsam, dando ei praecepta et legem, et secundum hanc non est ei cum de omnibus. Et de hac loquitur Apostolus, cum dicit: "Numquid cura est ei de bobus" ? unde Glossa 16: "Non de bobus cura est Deo ut de eis in lege praecipiat: non pro bobus hoc dicit, sed propter nos tantum". Sed generali cura providet tam nobilibus quam ignobilibus, quia omnia conservat, gubernat, et huiusmodi.

3. Ad illud quod obicitur per Hieronymum, habetur solutio I Sententiarum, dist. 39: "Scit itaque Deus quanta sit multitudo pulicum, culicum et muscarum et piscium, quot nascantur quotvemoriantur; sed non scit hocper momenta singula, immo simul". Unde Rom. 11,36 super illud: "Ex ipso et per ipsum" etc., Glossa: "Ars quaedam omnipotentis atque sapientis Dei plena omnium rationum viventium" "et omnesunum in ea, sicut ipsa unum de uno, cum quo unum, ubi novitomnia Deus quae fecit [per] ipsam, et ideo cum decedant et succedant tempora, non discedit aliquid vel succedit scientiaeDei. Non enim quae creata sunt ideo sciuntur a Deo quia facta sunt, at vero potius ideofacta sunt quia immutabiliter sciuntur a Deo". Et hoc satis habetur super illud Psalmi: "Velociter scribentis", ubi dicit Glossa: "Non unum post aliud, sed omnia simul in uno verbo aeterno Pater disposuit". Et sic simul et immutabiliter et sine successione providet mutabilibus.

PrevBack to TopNext