Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 1, M. 1, c. 3

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. I, M. 1, C. 3

QUID SIT PRAEDESTINATIO SECUNDUM REM.

Consequenter quaeritur quid sit praedestinatio secundum rem.

Ad quod sic: 1. Augustinus, in libro De vocatione Sanctarum: "Praedestinatio est praeparatio gratiae in praesenti et gloriae in futuro". In hac definitione tangitur quod est ante tempus, scilicet praeparatio aeterna, et quod est post tempus, scilicet gloria futura, et quod concomitatur tempus praesens, scilicet gratia in praesenti. Secundum hoc ergo quaeritur an praedestinatio sit aeterna aut temporalis: nam cum praedestinatio sit "praeparatio gratiae in praesenti", gratia autem in praesenti non est ab aeterno, ergo nec praeparatio gratiae in praesenti erit ab aeterno; ergo nec praedestinatio.

2. Item, artifex domus non diceretur praeparare domum nisi haberet aliquid quod ad ipsam faciendam vel ad ipsius esse pertineret, ut ligna, lapides et huiusmodi; ergo si praedestinatio est praeparatio gratiae ab aeterno, oportet quod ab aeterno sit aliquid de re praeparanda; sed nihil de gratia dicitur ab aeterno fuisse; ergo praeparatio huius non fuit ab aeterno.

3. Item, quaeritur quid subest praeparationi, propter quod praeparatio ab aeterno est, quia licet artifex faciendi domum scientiam habeat et voluntatem, non tamen dicitur praeparatio domus esse; ergo si voluntas Dei et scientia sit respectu alicuius cui daturus sit gratiam in praesenti, quia finaliter bene usurus est, non propter hoc dicetur praeparatio gratiae esse; ergo non dicetur praeparatio gratiae ab aeterno.

Respondeo: Praeparatio dicitur dupliciter: praeparatio enim dicitur cum datur gratia et antequam detur, scilicet cum est scientia quod aliquis bene usurus est finaliter et est voluntas dandi ei. Secundum primum modum, quantum est ex parte praeparatae gratiae, quod est connotatum dicitur praeparatio temporalis; secundum modum secundum dicitur aeterna praeparatio, quia hoc modo importat voluntatem ab aeterno, voluntatem scilicet dandi isti gratiam cum praescientia quod bene sit usurus ea finaliter.

[Ad obiecta]: 1. Et per hoc patet solutio ad primum.

2. Ad secundum dicendum quod non est simile de artifice homine et de Deo, quia artifex homo non est sibi sufficiens ad totam suam operationem, et ideo requirit materiam subiectam; artifex Deus sibi per omnia est sufficiens nec indiget materia subiecta; unde Artifex summus habet vim agendi sine materia: agit enim ac si materia suae actionis sit, sive sit sive non sit, et ideo quod est ex parte eius, dicitur praeparatio, dummodo concurrat sapientia, scientia et voluntas: quod non est ex parte hominis. -— Et ad illud quod dicitur nihil est gratiae ab aeterno: dico quod nihil est gratiae in effectu, sed tamen aliquid est gratiae in sua causa, sive in suo principio sufficienti et completo.

3. Et per hoc patet solutio ad tertio obiectum.

PrevBack to TopNext