Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 1, M. 2, c. 5

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. I, M. 2, C. 5

UTRUM PRAEDESTINATIO SIT ILLORUM QUI SUNT IN GLORIA.

Consequenter quaeritur utrum praedestinatio sit illorum qui sunt in gloria.

Et videtur quod non: a. Non enim est illis gloria futura.

b. Praeterea, non sunt in miseria; unde nec de illis est "propositum miserendi".

[Solutio]: Responderunt aliqui quod praedestinatus potest sumi nominaliter vel participialiter. Nominaliter sumendo non sunt praedestinati — sic enim est "praeparatio gratiae praesentis et gloriae futurae" — quia non est illis gloria futura. Sed participialiter, verum est, ut sit sensus: quia aliquando verum fuit dicere quod isti praedestinati sunt, quia praeteriti temporis est praedestinatus ; vel aliter: quia gloria est infinita, unde semper sunt in gloria et semper adhuc est illis gloria futura.

PrevBack to TopNext