I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 2, c. 2
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. 2, C. 2
QUID SIT REPROBATIO.
Ad quod a. Augustinus dicit, et habetur in Sententiis, quod "est praescientia iniquitatis quorumdam et praeparatio damnationis eorumdem". Secundum hoc videtur poni in duplici genere.
Contra: 1. Praescientia et praeparatio sunt diversa genera et non subalternatim posita; ergo eorum diversae sunt species et differentiae.
2. Item, si diceretur quod ponitur in genere praeparationis — contra: praeparatio non continet totum esse reprobationis, quia reprobatio est respectu iniquitatis, praeparatio autem non; relinquitur ergo quod praeparatio non est genus reprobationis.
3. Item, si diceretur quod praescientia est genus: aut ergo praescientia simplicis notitiae sive speculativa aut praescientia approbationis sive practica; prima non: quia praescientia primo modo dicta nullam importat causalitatem, reprobatio autem importat.
Respondeo: Ipsa est in genere praescientiae practicae, et non in genere praescientiae simplicis notitiae, sed in genere praescientiae, non cum approbatione solum, sed etiam cum detestatione: est enim scientia cum approbatione poenae et cum detestatione iniquitatis; in praedestinatione solum est scientia cum approbatione. — Item in praedestinatione sunt tria: primum est causa secundi, primum et secundum causa tertii; similiter in reprobatione tria, sed aliter: primum enim non est causa secundi, sed primum et secundum causa tertii. Quaeritur unde hoc. Et ratio est: quia Deus non est causa malorum et ideo primum non potest esse causa secundi; sed poena cadit in genere boni, et ideo Deus potest esse causa effectiva illius, culpa autem est causa meritoria illius. Sed in praedestinatione secundum et tertium bona sunt, et ideo Deus est causa illorum.