I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 4, M. 1, c. 4
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. 4, M. 1, C. 4
QUID SIT DEUM DILIGERE CREATURAM.
Videtur enim quod non sit aliud dicere quam Deum diligere se ipsum: 1. Et loquamur de dilectione secundum quod praecessit omnem effectum, secundum quod dicimus quod Deus dilexit ab aeterno creaturas; loquamur ergo pro illo statu ante mundi creationem: Deus diligit creaturam, constat quod nullus Dei effectus est; unde nihil est nisi ipse Deus; ergo, ut videtur, nihil est diligibile nisi ipse; ergo pro illa duratione ante creationem rerum non videtur aliud dicere Deum diligere creaturam quam Deum diligere se ipsum.
2. Item Hugo: "Ea est vis amoris quod necesse est amantem talem esse quale est id quod amat". Ergo si Deus diligeret creaturam in esse proprio, necesse esset illum transformari in creaturam vel in similitudinem creaturae; quod cum sit impossibile, non diligit creaturam nisi secundum quod est in se ipso.
Solutio: Dicimus quod ab aeterno Deus diligebat creaturas, sicut ab aeterno cognoscebat antequam fierent, secundum illud Eccli. 23, 29: "Domino Deo, antequam crearentur, omnia sunt 'cognita". Et sicut in Deo est ratio exemplaris omnium, et haec erat quasi ratio cognitionis eius, ita in ipso erat ratio causalis omnium, et haec erat quasi ratio dilectionis eius. Cum ergo dicitur Deus diligebat creaturam ab aeterno, ultra hoc quod est Deum diligere se connotatur creaturas esse in Deo per rationem causae. Unde hoc quod est Deum diligere creaturam potest sic intelligi: id est Deum diligere creaturam in se ipso, et sic fuit ab aeterno, vel Deum diligere se in creatura, vel etiam creaturam in se ipsa, et haec dilectio est cum tempore vel in tempore. Nota tamen quod aliter est de cognitione Dei et dilectione Dei ab aeterno, quia ipse novit ab aeterno tam bona quam mala simplici notitia, sed dilexit tantum bona, quia tantum bonorum ipse est causa.
2. Ad secundum dicimus quod illa auctoritas Hugonis: "Ea est vis amoris" etc. proprie intelligitur, ubi amans est minus nobile amato vel simpliciter vel secundum quid, sicut est in hominibus. Aliquis enim homo amans aliquid, quamvis sit minus nobile simpliciter, sicut est nummus vel aliquid tale, tamen in eo quod illud affectat et circa illud afficitur, subponit se ipsum amato, et sic quodammodo transformatur in illud. Sic autem non est in Deo; unde non oportet quod transformetur in amatum. — Vel aliter potest dici quod verbum Hugonis intelligitur de dilectione quae est affectio, non de illa quae est voluntas boni, qualis est dilectio Dei; amor enim qui est affectio, transformat quodammodo amantem in amatum.