Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. 5, M. 2

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. 5, M. 2

Quid dicatur liber vitae.

Deinde quaeritur quid dicatur liber vitae. Et est ista quaestio de intentione nominis libri secundum quod dicitur liber vitae in Deo.

Circa hoc sic obicitur: I. 1. "Omnes transferentes secundum aliquam similitudinem transferunt" ; liber autem materialis dicitur a scriptura; scriptura autem fit tripliciter: in cera, in libro, in speculo; et dicatur large scriptura, quia secundum consuetum modum loquendi non dicimus quod scribatur in speculo, sed liceat ita loqui. Quaeritur ergo ad cuius similitudinem dicatur aliquid scribi in libro vitae sive in Deo. Non enim videtur posse transferri per similitudinem quae est in cera, quia illa est secundum divisionem partium; in Deo autem non cadit ratio partis et totius. Similiter nec videtur fieri per similitudinem scripturae quae fit in libro, quia illa est per receptionem et compositionem; nihil autem Deo potest addi nec aliquid de novo potest recipere. Item, nec secundum similitudinem istius scripturae sive repraesentationis quae fit in speculo, quia quod quandoque apparet in speculo, postea disparet ; non autem sic est in Deo, quia apud Deum "non est transmutatio". — Praeterea, de illo de quo magis videretur, scilicet quod legatur in libro vitae sicut in speculo, ostenditur quod non potest esse. Quamvis enim vestigium Creatoris reluceat in creatura, quia Creator imprimit aliquid quod ipsum repraesentat, non tamen potest dici e converso, quod scilicet a creatura aliquid reluceat in Creatore: nullam enim actionem potest habere creatura in Creatorem nec aliquam facere impressionem; in speculo vero relucet idolum obiecti ex oppositione obiecti; non ergo dicitur liber vitae, prout est in Deo, ad similitudinem speculi.

2. Item, mens divina est exemplar in quo sunt rationes omnium creaturarum, illae autem rationes sunt aeternae ; sed quod scribitur, de novo advenit et imprimitur, in Deo autem nihil de novo advenit vel imprimitur, immo omnia in eo relucent ab aeterno; ergo intentio scripturae seu libri repugnat Deo.

3. Item, quaeritur quare dicitur liber iste liber vitae. Cum enim liber iste pertineat ad sapientiam, potius deberet dici liber sapientiae quam liber vitae.

4. Item, nos dicimur in Deo vivere tripliciter: proprie, vita gloriae, Ioan. l7,3: "Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum et quem misisti, Iesum Christum" ; item communiter, vita naturae, Act. 17,28: "In ipso vivimus, movemur et sumus" ; item, tertio modo, communissime, scilicet vita exemplari sive causali, Ioan. 1,3-4-: "Quod factum est, in ipsa vita erat". Quaeritur ergo secundum quam intentionem seu rationem vitae dicitur liber vitae.

II. Item, quaeritur utrum iste liber possit dici liber mortis sicut liber vitae.

Et videtur quod sic: 1. Quia "liber vitae est praescientia Dei" ; sed praescientia Dei aeque est respectu mortis sicut respectu vitae; ergo liber iste potest dici liber mortis sicut dicitur liber vitae.

2. Item, liber iste lucidissime monstrat vitam; ergo simul ex opposito monstrat mortem; sed quia monstrat vitam, dicitur liber vitae; ergo quia monstrat mortem, dicetur liber mortis.

3. Item, contrariorum eadem est ars et disciplina ; unde eodem cognoscitur sanum et aegrum, rectum et obliquum: unde etiam rectum est iudex sui et obliqui ; ergo similiter eodem cognoscitur vita et mors; sed dicitur liber, eo quod in ipso legitur aliquid et cognoscitur, et dicitur liber vitae, quia in eo cognoscitur vita; ergo similiter dicetur liber mortis, cum in eo cognoscatur mors.

4. Si dicatur quod liber vitae dicitur et non mortis, quia causa est vitae et non mortis, liber autem non solum importat notitiam, sed cum notitia sonat in causam - contra: Rom. 9,23, super illud: "Ut ostenderet divitias gloriae suae", Glossa: "De iustitia iudicat Deus, non de praescientia, quia iustitia, non praescientia, causa est quare aliquis apud Deum dignus sit vita". Ergo praescientia non dicit causam ; sed liber vitae est praescientia Dei; ergo liber vitae non dicit causam; ergo aeque potest dici quod sit liber mortis sicut vitae, nec remanet propter rationem causae.

Respondeo: I. Ad primum quod quaeritur secundum quam rationem transferatur ad divina: dicendum quod liber in divinis dicitur et ratione scripturae et ratione lectionis. Ratione scripturae, non quae fiat temporaliter, sed quae stat aeternaliter. Nec dicitur hoc penes similitudinem exteriorem alicuius scripturae exterioris, sed penes similitudinem scripturae interioris, scilicet speculi seu imaginis, hoc est penes imaginem in anima, ut dicatur una potentia in anima, in qua primo est similitudo Dei indita, scilicet memoria, et ex ipsa generatur intelligentia, et ex istis duobus procedit amor. Unde non dicitur liber in Deo secundum similitudinem scripturae quae fit in cera vel in pergameno, sed ad similitudinem illam quae fit in speculo; Filius enim Dei speculum dicitur, Sap. 7, 26: "Candor estenim lucis aeternae et speculum sine macula". Et dicitur speculum, non ad similitudinem speculi exterioris, sed interioris, scilicet imaginis quae est in anima, hoc modo: ut intelligatur Pater primus fons formarum in sua essentia, ista eadem potest considerari ut est in Filio habente istas formas a Patre et ut a Patre resultant in Filio, et secundum hoc potest dici Filius speculum, non quia aliquid resultet in eo a creatura, sed quia resultant in eo rationes aeternae a Patre. Et ita patet quomodo liber dicatur ratione scripturae quae est in speculo.

Item, dicitur liber ratione lectionis quae est in libro, quia ibi leguntur et repraesentantur omnes formae sive rationes viventes et aeternae. Et notandum quod Dei notitia dicitur pluribus modis: dicitur enim scientia et praescientia et sapientia, dicitur etiam providentia, dispositio, et tamen idem est quod subest, scilicet divina essentia ut notitia. Sed scientia dicit divinam notitiam absolute, ut est praesentium et absentium, bonorum et malorum; praescientia vero, ratione praepositionis prae, dicit notitiam futurorum tantum; sapientia vero dicit notitiam bonorum tantum, quia Deus non sapit, id est non approbat mala, suum autem sapere est suum approbare; dispositio autem dicit notitiam, ut est ars faciendorum; providentia, ut est gubernandorum eorum quae iam facta sunt, rationalium et irrationalium, generaliter omnium ; praedestinatio vero dicit notitiam rationalium tantum ordinandorum ad gratiam in praesenti et gloriam in futuro. Liber vitae dicit notitiam remunerandorum in gloria, et differt a praedestinatione, quia praedestinatio est "praescientia beneficiorum Dei", liber vitae meritorum vitae aeternae. Unde liber vitae proprie respicit quod est in nobis, ut merita nostra; praedestinatio dicit magis quod est in Deo, unde Philip. 4,3: "Quorum nomina sunt in caelis", Glossa: "id est merita".

[Ad obiecta]: 1-2-4. Et per hoc patet solutio ad ea quae opponuntur, quare et quomodo dicitur liber et secundum quam rationem vitae dicitur vita, quia vita accipitur ibi pro vita gloriae, ad quam ordinantur scripti in hoc libro, sicut postea videbitur.

3. Ad illud quod obicitur quare non dicitur liber sapientiae, sed vitae: dicendum quod liber vitae dicitur, quia in eo scripta sunt merita vitae aeternae ; quia ergo non solum dicit notitiam, sed respectum etiam ad vitam, ideo non dicitur liber sapientiae, sed liber vitae.

II. Ad illud quod quaeritur utrum dici debeat liber mortis: dicendum quod non, quia in illo libro non est scripta mors, nec legitur ibi aliquid nisi vita, quia liber vitae dicitur in quantum exemplar, secundum quod dicitur in Psalmo, super illud: "In capite libri scriptum est de me", id est in Deo Patre, qui est caput Christi, qui fuit forma iustitiae hominibus. Quia ergo liber iste non est exemplar nisi vitae, non debet dici liber mortis, sed vitae. — Et si obiciatur ex eo quod dicitur Apoc. 20,12: "Alius liber apertus est, qui est vitae" etc., Glossa: "Liber est praescientia Dei, quia tunc scient mali se non esse praedestinatos ad vitam" ; ergo in illo libro legent mali quod non sunt praedestinati; ergo legent ibi suam damnationem sive mortem — dicendum quod sicut luce cognoscuntur tenebrae, non tamen ibi videntur, sic in libro vitae cognoscetur mors, nec tamen ibi videbitur vel legetur, quia non cognoscetur ibi per essentiam, sed per privationem: quia enim non videbunt ibi se scriptos ad vitam, scient se praescitos ad mortem; et ita non potest dici per se nec proprie liber mortis, sed vitae.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur per illam Glossam Apoc. 20,12: "Liber vitae est praescientia Dei" etc.: dicendum quod liber vitae dicitur praescientia ratione notitiae vitae, non mortis; unde in illa argumentatione est fallacia consequentis. Tamen concedi potest, sicut dictum est, quod in libro vitae cognoscuntur mali praesciti ad mortem, sed hoc non est proprie et per se, sed per privationem: sicut rectum est ratio cognoscendi se ipsum et obliquum.

2-3. Similiter dicendum ad illud quod contrariorum est eadem disciplina etc.: quod ex libro vitae intelligitur mors ex opposito, non tamen ibi videtur, quia non est ibi scripta, sed per privationem intelligitur solum.

4. Et per hoc patet responsio ad sequens obiectum.

PrevBack to TopNext