Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 5, M. 3, c. 1

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. 5, M. 3, C. 1

UTRUM LIBER VITAE DICATUR RESPECTU DEI.

Primo igitur quaeritur utrum liber vitae dicatur respectu Dei.

Et videtur quod sic: 1. Quia "liber, vitae est notitia Dei", sicut habetur in Glossa super illud Psalmi ; "Deleantur de libro viventium" ; sed notitia Dei dicitur respectu sui, quia Deus cognoscit se; ergo liber iste dicitur respectu Dei, quia in eo legit se.

2. Item, liber dicitur in quantum repraesentat se; sed Deus maxime repraesentat se sibi et prius repraesentat se quam alia quae sunt in ipso; ergo liber iste dicitur respectu Dei.

Contra: a. Philip. 4,3, super illud: "Quarum nomina sunt in libro vitae", Glossa: "Id estin praedestinatione Dei" ; sed praedestinatio non dicitur respectu Dei ita quod praedestinetur; ergo nec liber vitae dicetur respectu Dei.

Respondeo: Liber vitae dicit divinam notitiam, non tamen secundum quamcumque rationem, sed dicit notitiam meritorum vitae aeternae, sicut habetur ex Glossa, Philip. 4,3: "Quorum nomina", "id est merita et praemia, quia veritatem tenent, "sunt scripta in libro vitae", id est inpraedestinatione Dei, quia pro diversitate meritorum diversas habebunt mansiones in aeterna domo". Quia ergo Deus ex meritis non habet vitam, sed ex se ipso, non potest dici respectu eius liber vitae; sed si extenso nomine diceretur liber vitae in quolegitur vita, ut non dicatur solum vita ex meritis, sed vita quae Deus est, sic potest dici liber respectu Dei, quia in eo legitur vita quae ipse est.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicitur quod "liber vitae est notitia Dei": dicendum quod liber vitae non dicitur notitia Dei absolute, sed dicitur notitia respectu meritorum vitae, quae non est in Deo respectu sui, sed respectu creaturae, et ideo non dicitur liber vitae respectu Dei.

2. Ad illud quod obicitur quod liber vitae repraesentat se etc.: dicendum quod Deus repraesentat se sibi et sibi maxime notus est, et ipse est vita; non tamen propter hoc dicitur liber vitae, quia liber vitae est notitia meritorum vitae; unde potius repraesentat liber iste merita vitae quam ipsum Deum. Unde Augustinus, XX De civitate Dei, cap. 15 5, exponens illud Apoc.: "Qui non sunt inventi scripti in libro vitae, missi sunt in stagnum ignis et sulphuris", dicit: "Non Deumliber iste commemorat ne oblivione fallatur, sed praedestinationem eorum significat quibus aeterna dabitur vita; neque enim eos non noscitDeus et in hoc libro legitut sciat, sed potius eius praescientia de illis, quae falli non potest, liber vitae est, in quo Sunt scripti, id est ante praecogniti".

PrevBack to TopNext