Quaestio V
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 5
DE IMPLETIONE VOLUNTATIS DIVINAE.
Ad quod: a. Augustinus, in Enchiridion: "De homine semper Deus suam implet voluntatem, quia nihil facit homo de quo Deus non operetur quod vult; non enim vult Deus ut peccet homo; si autem peccaverit, poenitenti vult parcere, in peccatis vero perseverantem punire, sicut alios ab aeterno praeparavit ad poenam, alios ab aeterno praeparavit ad gloriam".
b. Itemd, Augustinus, De libero arbitrio: "Nihil in libero arbitrio constitutum superat voluntatem Dei; etsi fiatcontra eius voluntatem, tamen contra eius voluntatem quae ipse est, nihil putandum est ita fieri, tamquam velit fieri et non fiat". Ex hoc ergo relinquitur quod voluntas Dei semper impletur de bonis et malis.
Contra: 1. Cum voluntates sint contrariae quae sunt de contrariis, voluntas autem mala est de malo, voluntas Dei de contrario, scilicet de bono: ergo voluntas mala est contraria voluntati divinae, et voluntas mala complet suum actum et non completur actus, qui est contrarius, scilicet bonus; ergo voluntas divina non semper impletur.
2. Item, Deus vult Salomonem castitatem servare; sed Salomon vult luxuriari, nec servare nec servat; ergo non impletur voluntas Dei de Salomone.
3. Item, voluntas beneplaciti est voluntas quae est ipse Deus. Si ergo dicatur quod contra voluntatem eius beneplaciti nihil fit, sed cum dicitur aliquid fieri contra voluntatem eius, hoc est contra voluntatem signi, hoc est contra praeceptum vel prohibitionem — sed tunc obicitur: voluntas beneplaciti Dei est omnium bonorum; ergo Deus voluntate beneplaciti vult nos facere bona; sed nos non facimus semper bona, immo mala; ergo facimus contra voluntatem beneplaciti, et voluntas beneplaciti cassatur.
4. Item, dicitur malum fieri contra Dei voluntatem. Potestne intelligi aliquo modo fieri contra voluntatem beneplaciti?
5. Item, potestne malum fieri contra voluntatem signi quae dicitur permissio? Nam dicit Augustinus super illum locum Psalmi: "Ut non loquatur os meum opera hominum", opera hominum dicit mala, "quae praeter Dei voluntatem fiunt" quae ipse est, et non praeter eius permissionem quae ipse non est.
6. Item, cum ex iis ponatur quod nihil fit contra signa voluntatis, quae sunt permissio et operatio, sed tamen contra signa voluntatis, quae sunt praeceptio et prohibitio, fiunt mala, quaeritur unde hoc.
7. Item, obicitur contra hoc quod dicit Augustinus quod "Deus aliquos ab aeterno praeparavit ad poenam" - contra: Damascenus: "Non in puniendo plasmavit nos Deus". — Item, proprium eius est parcere et misereri: "Peregrinum autem et alienum est ab eo" punire, ut habetur Isai. 28, 21. Unde etiam dicitur egredi de loco suo cum punit, Isai. 27, 1 et Thren. 3, 33: "Non ex corde abiecit Dominus filios hominum".
8. Item, quare dicitur eius proprium misericordia magis quam iustitia? cum ita sit iustus sicut misericors.
Respondeo: Cum, sicut dictum est, voluntas Dei dicatur multipliciter: voluntas beneplaciti et voluntas signi ; voluntas beneplaciti semper impletur voluntas vero signi, quae est praeceptio vel prohibitio, non semper impletur, voluntas vero quae est permissio vel operatio semper impletur; et ratio huius iam patebit.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur: dicendum quod voluntas divina si consideretur ut praecipiens, sic aliquid dicitur fieri contra voluntatem; si vero consideretur ut permittens vel ut puniens vel ipsum Dei beneplacitum, sic non dicitur fieri contra Dei voluntatem. Unde Augustinus, in Enchiridion, loquens de malis dicit: "Quantum ad ipsos attinet, quod Deus noluitfecerunt. Quantum vero ad omnipotentiam Deinullo modo id facere valuerunt: hoc quippe ipso quod contra Dei voluntatem fecerunt, de ipsis facta est voluntas eius; miro et ineffabili modo non fit praeter eius voluntatem illud etiam quod fit contra eius voluntatem, quia non fieret, si non sineret, nec utique nolens sinit, sed volens". Ex hac ergo auctoritate Augustini patet distinctio: nam contra voluntatem beneplaciti nihil potest fieri; et hoc est quod dicit: "Quantum adeius omnipotentiam nullo modo id facere valuerunt", hoc est quantum ad eius voluntatem omnipotentem, quae est beneplacitum; contra vero voluntatem praecipientem fiunt peccata, et hoc significat, cum dicit: "Hoc ipso quod contra eius voluntatem fecerunt", hoc est contra eius praeceptum. Item, quantum ad voluntatem punientem de malis impletur voluntas Dei, et hoc est quod dicit: "De ipsis facta est voluntas" ; item, quantum ad voluntatem permittentem non fiunt mala praeter eius voluntatem, hoc est praeter eius permissionem, et hoc est quod dicit: "Miro modo non fit praeter eius voluntatem quod fit contra eius voluntatem".
2. Ad secundum dicendum, secundum Anselmum, in libro I Cur Deus homo: "Si ea quae caeli ambitu continentur vellent non esse sub caelo aut elongari a caelo, nullatenus possent nisi sub caelo esse, nec fugere caelum nisi appropinquando caelo; nam unde et quo et qua irent, sub caelo essent, et quanto magis a qualibet caeli parte elongarentur, tanto magis oppositaeparti appropinquarent. Ita quamvis homo vel malus angelus divinae voluntati et ordinationi subiacere nolit, non tamen eam effugere valet, quia si vult fugere de sub voluntate iubente, currit sub voluntate puniente. Et si quaeris: qua transit? nonnisi sub voluntate permittente; et hoc ipsum quod perverse vult aut agit, in universitatis praefatae ordinem et pulcritudinem summa sapientia convertit".
3. Ad tertium dicendum quod — quemadmodum dicit Damascenus quod "Deus omnia praecognoscit, non autem omnia praedeterminat; praecognoscit autem ea quae sunt in nobis", hoc est in potestate nostri arbitrii, "non autem praedeterminat: non enim vult malitiam fieri nec compellit virtutem, praedeterminat autem, quae non sunt in nobis" — dicendum quod voluntas beneplaciti est respectu bonorum dupliciter: aut cum praedeterminatione, ut eorum quae non sunt in potestate arbitrii, et haec sunt alligata necessitati; aut sine praedeterminatione: et hoc modo est bonorum quae sunt in potestate arbitrii. Sic enim vult illa bona ut relinquat nostrae facultati et voluntati et non compellat; et ideo si fiat contrarium, non fit contra eius voluntatem, quamvis fiat praeter eius voluntatem quae est eius beneplacitum.
4. Ad quartum quod quaerit si possit aliquid dici fieri contra voluntatem beneplaciti: dicendum quod non proprie loquendo; et si alicubi inveniretur, non est aliud contra eius voluntatem quam praeter eius voluntatem.
5-6. Ad quintum et sextum dicendum quod contra permissionem et operationem Dei, quae sunt signa voluntatis, nihil fit; contra praeceptionem autem et prohibitionem fiunt peccata, quia praeceptum et prohibitio respiciunt faciendum vel vitandum de futuro, quod potest aliter evenire vel in contrarium, permissio vero et operatio respiciunt ipsum quod fit vel quod factum est; quod autem fit vel factum est, non potest non fieri vel non factum esse.
7. Ad ea vero quae obiciuntur contra verbum Augustini: "Deus aliquos praeparavit ad poenam": dicendum quod haec praepositio ad quandoque dicit finem intentionis, sicut cum dicitur iste vadit ad forum ; quandoque terminum vel exitum qui accidit praeter intentionem: et hoc modo accipitur verbum Augustini.
On this page